Imágenes de páginas
PDF
EPUB

VERSIO LATINA

PSALMORUM QUINQUE MESSIANORUM

E SCHOLIIS

ERN. FRID. CAR. ROSENMÜLLERI

EXCERPTA.

PSALMUS II.

1. Quid tumultuantur insano cum strepitu gentes ? Et nationes aestuant inania?

2. Consurgunt in arma reges terrae,

Principes in foedera coëunt

Contra Jehovam, et quem ipse unxit, regem.

3. Vincula eorum rumpamus,

Abjiciamus a nobis eorum funes!

4. Qui in coelo habitat, ridet eos, Subsannat eos Dominus.

5. Tum vero iratus eos compellabit, Indignabundus perturbabit,

6. Ipse ego unxi regem meum

In Sione, monte mihi sacro.

7. Jovae dictum promulgabo:

[ocr errors][ocr errors][merged small]

8. Roga, et gentes tibi dabo possessionem,

Terrae fines peculium.

9. Ferreo baculo eos conteres,

Ut vasa figulina eos contundes!' 10. Ergo sapite reges,

Disciplinam, principes, admittite!

11. Colite Jovam reverenter,

Trepidi eum vereamini !

12. Agite, tanto regi venerationis osculum figite, Ne, si irascetur, res vestra pessundetur. Etenim ira ejus brevi exardescet,

Felices sunt omnes, qui ad eum confugiunt !

PSALMUS XVI.

1. Custodi me, Deus, nam confugi ad Te. 2. Dixisti Jehovae, anima mea, Dominus meus tu es ! Felicitas mea nihil quidquam est praeter te.

3. Sanctos qui in hac terra sunt, quod attinet, et exiinios,

In his omnis mea delectatio.

4. Multiplices erunt dolores eorum, qui aliorsum festinant

Non libabo libamina eorum ex sanguine,

Neque nomina eorum labiis profero.

5. Jova est portio partis meae, et poculum meum, Tu sustentas sortem meam.

6. Funes ceciderunt mihi in amoenis locis,

Etiam mihi pulchra haereditas obtigit. 7. Bene precabor Deo, qui mihi consuluit, Noctu etiam erudiunt renes mei.

8. Posui Jovam coram me continuo;

Nam a dextra mea est non movebor.

9. Propterea laetatur cor meum, et exultat anima

mea;

Etiam caro mea quiescet secure.

10. Etenim non derelinques animam meam orco; Non dabis, (permittes,) pium tuum videre foveam. 11. Notam mihi facis (ostendis) viam vitae Saturatio gaudii coram facie tua, Laetitia est in dextra tua in perpetuum.

[blocks in formation]

2. Ebullit cor meum verbum bonum,

Dico ego opera mea regi,

Lingua mea stilus scribae expediti.

3. Tu venustate cunctos mortales antecellis, Diffusa est gratia in labiis tuis,

Propterea quod bene precatus tibi Deus in sempiternum.

4. Cinge, o heros, femur tuum gladio tuo, Qui est decus tuum et splendor.

5. Et decore tuo felix vehitor,

Propter veritatem, et propter justitiam ;
Et docebit te terribilia dextra tua.

6. Sagittae tuae sunt acutae: populi sub te cadent; Populi, qui sunt corde hostes regis.

7. Solium tuum, O Deus, est solium seculi et eterni

tatis;

Sceptrum rectitudinis est sceptrum regni tui.

8. Diligis justitiam et odis improbitatem,

Propterea unxit te, O Deus,

Deus tuus oleo laetitiae, prae sociis tuis.

9. Myrrha, et xylaloe, et casia omnia vestimenta tua, suffita sunt.

E palatiis eburneis fides te exhilarant. 10. Filiæ regum inter pretiosas tuas ;

Adstat regina dextrae tuae, ornata auro Ophiritico. 11. Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam ;

Nempe obliviscere populi tui, et domus patris

tuae.

12. Sic enim adpetet rex pulchritudinem tuam ; Ipse enim est dominus tuus: tu vero eum adora. 13. Filia (incolae) Tyri cum munere

Faciem tuam deprecabuntur, et divites populi. 14. Tota magnifica est filia regis intrinsecus; Et ocellatis auri vestimentum ejus. 15. Vestibus acu pictis adducitur regi,

Virgines post eam, sociae ejus, adducuntur tibi. 16. Adducuntur cum gaudiis et exultatione, Introducuntur in palatium regis.

17. Patrum tuorum loco sint filii tui! Constituas illos principes in omni terra!

18. Celebrabo nomen tuum perpetuo:

Propterea laudabunt te populi in sempiternum.

PSALMUS LXXII.

1. Deus, judicia tua regi da;

Et justitiam tuam filio regis.

2. Judicabit populum tuum cum justitia, Afflictos tuos.secundum judicium.

3. Proferent montes pacem populo,

Et colles, propter justitiam.

4. Judicabit afflictos populi,

Opem praestabit filiis egeni; et conteret op

pressorem.

5. Venerabuntur te cum sole, et coram luna,

Venerabitur te generatio generationum.

6. Descendet quasi pluvia super detonsuin gramen, Sicut guttae irrigationis terrae.

7. Florebit in diebus suis justus

Et multitudo pacis, usque dum non sit luna. 8. Et dominabitur ab uno mari usque ad alterum, A fluvio usque ad limites terrae.

9. Coram eo incurvabunt se venerabundi barbari, Et hostes ejus lingent pulverem.

10. Reges Tarschish et regionum transmarinarum munera ferent,

Reges Schabae et Sabae dona adferent.

11. Venerabuntur eum omnes reges,

Omnes gentes ei subjicientur.

12. Liberabit enim miserum clamantem,

Et afflictum, quamvis ei non auxiliator.

13. Misertus erit afflicti et egeni,

Et animas egenorum tuebitur.

14. Ex oppressione et violentia redimet animam eorum, Et pretiosus erit sanguis eorum in oculis ejus.

15. Et vivet, et dabit ei de auro Sabae,

Atque orabit pro ipso perpetuo,

Omni die precabitur bene.

16. Abundantia frumenti erit in terra,

In cacumine montium commovendo strepet
Fructus ejus sicut Libanus,

Et efflorebunt ex urbe cives sicut herba terrae.

U

« AnteriorContinuar »