Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Dammi tua dolce Cetra
Se vuoi ch'io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all Etra
Di farti huomo celeste ottiene il vanto,
Il Tamigi il dirà che gle concesso
Per te suo cigno parreggiar Permesso,

Io che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto, e preclaro
So che fatico indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo;
Freno dunque la lingua, e ascolto il coro
Che ti prende a lodar con lo stupore.

Del fig. Antonio Francini gentilhuomo

Fiorentino

O ANNI MILTON I

LONDINENSI,

V

Juveni patria, virtutibus eximio,

I RO qui multa peregrinatione, studio cuncta

orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ siç reviviscunt, ut idiomata omnia' fint in ejus laudibus infacunda; Et jure ea percallet, ut admirationes et plausus populorum ab propria fapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque fenfus ad admirationem commovent, et per ipsam motum cuique auferunt ; cujus opera ad plausus hortantur, fed * venultate vocem laudatoribus adimunt.

Cui in memoria totus orbis; in intellectu fapientia ; in voluntate ardor gloriæ ; in ore eloquentia ; harmonicos cæleftium fphærarum fonitus astronomia ducé audienti; characteres mirabilium naturæ per quos Dei magnitudo describitur magistra philosophia

legenti; * vaftitate. Edit. 1645,

legenti ; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite affidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.
At cur nitor in arduum ?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fufficiant, nec hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator,

E L E

E L E GIARUM

L IBER PRIMU S.

Elegia prima ad CAROLUM DE O DATUM.

T

Andem, chare, tuæ mihi pervenere tabellæ,

Pertulit & voces nuncia charta tuas ; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne falum. Multùm crede juvat terras aluiffe remotas 5

Pectus amans nostri, tamque fidele caput, Quòdque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere juffa velit. Me tenet urbs refiua

quam

Thamesis alluit undâ,
Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet ufque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo. Si fit hoc exilium patrios adiiffe penatés, Et vacuum curis otia grata sequi,

Non

[ocr errors]

201

Non ego vel profugi nomen, fortemve recuso,

Lætus & exilii conditione fruor,
O utinam vates nunquam graviora tuliffet

Ille Tomitano flebilis exul agro;
Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena fuos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut positâ casside miles adeft, Sive decennali fæcundus lite patronus Detonat inculto barbara verba foro;

gnato succurrit servus amanti, Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35 Quid fit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quaffat, & effusis crinibus ora rotat,
Et dolet, & specto, juvat & spectafle dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amaror inest:

30

3

Sæpe vafer

[ocr errors]

Seu

« AnteriorContinuar »