Imágenes de páginas
PDF

Dei magnitudo describitur magistra philosophia legenti antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite affidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.
At cur nitor in arduum?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non suffi- ciant, nee hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitura admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

[merged small][ocr errors]

ELEGIARUM

LIBER PRIMUS.

Elegia prima ad Carolum Deodatum.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabell3e>
Pertulit & voces nuncia charta tuas;
Pertulit occidua Devas Cestrensis ab ora

Vergivium prono qua petit amne salum.
Multum crede juvat terras aluisie remotas 5

Pectus amans nostri, tamque sidele caput,
Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jufla velit.
Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,

Meque nee invitum patria dulcis habet. 10 Jam nee arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nee dudum vetiti me laris angit amor. Nuda nee arva placent, umbrasque negantia molles,

Quam male Phœbicolis convenit ille locus! Nee duri libet usque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen, sortemve recuso,

Lætus & exilii conditione fruor. 2»

O utinam vates nunquam graviora tulislet

Ille Tomitano flebilis exul agro!

Non tune Ionio quicquam cefsisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro. Tempora nam licet hie placidis dare libera Mnsis, .25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipjt hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Sen procus, aut posita caffide miles adest, jo

Si*e decennali fœcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores 35

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, arrrat. Sive cruentatum furiosa Tragœdia sceptrum

Quassat, & cffusis crinibus ora rotat, Et dolet, & specto, juvat & fpectaste d'olendo, ; Interdum & lacrymis dulcis amator incst s 4.0

Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu feras e tenebris iterat Styga criminis ultor

Conscia funereo pectora torre movens,
Seu mœret Pelopeia domus, seu nobilis III, 4$.

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nee in urbe latemus,

Irrita nee nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo, Atque suburbani nobilis umbra loci. 5»

Sæpius hie brandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriifle choros.

Ah

Ah quoties dignæ stupui miracula formæ

Quæ possit senium vel reparare Jovis! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, 55.

Atque faces quotquot volvit uterque polus;
Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant,

Quæque fluit puro nectare tincta via,
Et decus eximium frontis, tremulofque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; So

Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, & ipsc tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroi'des olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ, 65

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon. Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus. Nee Pompeianas Tarpeia Musa columnas

Jactet, & Ausoniis plena theatra stolis. 7© Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fœmina posse sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum late conspicienda caput,
Tu nimfum felix intra tua mœnia claudis 75

* Quicquid formosi pendulus orbis habet.
Non tibi tot cœlo seintillant astra sereno

Endyrnioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi conspicuæ formaque auroque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. 8o>

Creditur hue geminis venisse invecta Columbia

Alma pharetrigero milite cincta Venus, » Huic Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, & roseam post habitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci, gj

Mœnia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malesidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncofts Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea sidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modoj,

Elbgia Secunda, Anno Ætatis 17.
In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nee favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora phimis j>

Sub quibus accipimus delituisse Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea. i*

Tu si jussus eras acies accire togatas, Et celer a Phœbo nuntius ire tuo,
Talis in lliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris.
Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei 15 Rettulit Atridae jussa severs ducis.

Magna

« AnteriorContinuar »