Imágenes de páginas
PDF
EPUB

65

Ah quoties dignæ stupui miracula forma

Quæ poffit senium vel reparare Jovis ! Ah quoties vidi superantia lumina gemmas, 55

Atque faces quotquot volvit uterque polus ; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant, Quæque fuit

puro

nectare tincta via, Et decus eximium frontis, tremulofque capillos, Aurea quæ fallax retia tendit Amor;

60 Pellacesque genas, ad quos hyacinthina sordet

Purpura, & ipfe tui foris, Adoni, rubor ! Cedite laudatæ toties Heroïdes olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem. Cedite Achæmenize turrità fronte puellä,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon.
Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacz, Romuleæque nurus.
Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas
Jactet, & Ausoniis plena theatra stolis.

70 Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi fit fæmina poffe sequi.
Tuque urbs Dardaniis Londinum structa colonis

Turrigerum latè confpicienda caput,
Tu nimium felix intra tua mænia claudis

75 Quicquid formofi pendulus orbis habet. Non tibi tot cælo scintillant astra fereno

Endymioneæ turba ministra deæ,
Quot tibi confpicuæ formáque auróque puellæ

Per medias radiant turba videnda vias.
Creditur huc geminis venisse invecta columbis
Alina pharetrigero milite cincta Venus,

so

85

Huic Cnidon, & riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, & roseam poft habitura Cypron. Alt ego, dum pueri finit indalgentia cæci,

Monia quàm subitò linquere faufta paro ;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos,

ELEGIA SECUNDA, Anno ætatis 17. In obitum Præconis Academici Cantabrigiensis. TE, E, qui confpicuus baculo fulgente folebas

Palladium toties ore ciere gregem, Ultima præconum præconem te quoque fæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo.
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis

Sub quibus accipimus delituise Jovem,
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æfonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medicâ revocaret ab undis

Arte Coronides, fæpe rogante dea.
Tu si jussus eras acies accire togatas,

Et celer à Phæbo nuntius ire tuo, Talis in Iliacâ stabat Cyllenius aulâ

Alipes, æthereâ missus ab arce Patris. Talis & Eurybates ante ora furentis Achillei 15 Rettulit Atridæ juffa severa ducis.

Magna

[ocr errors]

Magna fepulchrorum regina, fatelles Averni

Sæva nimis Musis, Palladi fæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem eft telis ifta petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis Academia luge,

Et madeant lacrymis nigra feretra tuis.
Fundat & ipfa modos querebunda Elegëia tristes,

Personet & totis nänia mosta scholis.

20

[ocr errors]

ELEGIA TERTIA, Anno Ætatis 17.

In obitum * Præsulis Wintoniensis.
Mcftus eram, & tacitus nullo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo,
Protinus en subiit funeftæ cladis imago

Fecit in Angliaco quam Libitina folo;
Dum procerum ingressa est splendentes marmore turres,

Dira sepulchrali mors metuenda face ;
Pulsavitque auro gravidos & jaspide muros,

Nec metuit fatrapum fternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis offa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos,

Flevit & amiffos Belgia tota duces.
At te præcipuè luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim glorià magna tuz;
Delicui fletu, & trifti fic ore querebar,

15 Mors fera Tartareo diva secunda Jovi,

10

* Lancelot Andrews, who died Sept. 21, 1626.

Nonne

20

30

Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbofos jus tibi detur agros, Quodque afflata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, & pulchræ Cypridi facra rosa,
Nec finis ut femper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus prætereuntis aquæ ?
Et tibi succumbit liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis quamlibet augur avis,
Et
quæ
mille nigris errant animalia fylvis,

25 Et quod alunt mutum Proteos antra pecus. Invida, tanti tibi cum fit concessa potestas ;

Quid juvat humanâ tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuifle fagittas,

Semideamque animam sede fugaffe suâ ? Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Rofcidus occiduis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab eöo littore mensus iter. Nec mora, membra cavo posui refovenda cubili, 35

Condiderant oculos noxque soporque meos : Cum mihi visus eram lato spatiarier agro,

Heu nequit ingenium visa referre meum.
Illic puniceâ radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga fole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore folum.
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoï, Zephyro Chloris amata levi.
Flumina vernantes lambunt argentca campos, 45
Ditior Hefperio Alavet arena Tago.

Serpit

/

50

$5

Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis,
Talis in extremis terræ Gangetidis orís

Luciferi regis fingitur esse domus.
Ipfe racimiferis dum densas vitibus umbras

Et pellucentes miror ubique locos,
Ecce mihi subito Præsul Wintonius astat,

Sidereum nitido fulsit in ore jubar ; Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinum cinxerat alba caput.
Dumque fenex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis,

Pura triumphali personat æthra tubâ.
Quisque novum amplexu comitem cantuque falutat,

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos ;
Nate, veni, & patrii felix cape gaudia regni,

Semper ab hinc duro, nate, labore vaca. Dixit, & aligeræ tetigerunt nablia turmæ,

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. Flebam turbatos Cephaleiâ pellice fomnos,

Talia contingant fomnia fæpe mihi.

60

65

« AnteriorContinuar »