Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi potor Homerus
Dulichium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Perfeiæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis infidiofa fonis,

Perque tuas rex ime domos, ubi fanguine nigro
Dicitur umbrarum detinuiffe greges.
Diis etenim facer eft vates, divûmque facerdos,
Spirat & occultum pectus, & ora Jovem.
At tu fiquid agam fcitabere (fi modò faltem
Effe putas tanti nofcere fiquid agam)
Paciferum canimus cœlefti femine regem,
Fauftaque facratis fæcula pacta libris,
Vagitumque Dei, & ftabulantem paupere tecto
Qui fuprema fuo cum patre regna colit,

[ocr errors][merged small][merged small]

Stelliparumque polum, modulantefque æthere turmas, Et fubitò elifos ad fua fana Deos.

Dona quidem dedimus Chrifti natalibus illa,

Illa fub auroram lux mihi prima tulit.
Te quoque preffa manent patriis meditata cicutis,
Tu mihi, cui recitem, judicis instar eris.

ELEGIA SEPTIMA, Anno Ætatis 19.

ga

NONDUM blanda tuas leges Amathufia nôram,

Et Paphio vacuum pectus ab igne fuit.

Sæpe cupidineas, puerilia tela, fagittas,
Atque tuum fprevi maxime numen Amor.
Tu puer imbelles dixi transfige columbas,
Conveniunt tenero mollia bella duci.

[ocr errors]

Aut

Aut de pafferibus tumidos age, parve, triumphos,
Hæc funt militiæ digna trophæa tuæ.

In genus humanum quid inania dirigis arma?
Non valet in fortes ifta pharetra viros.

[ocr errors]

Non tulit hoc Cyprius, (neque enim Deus ullus ad iras
Promptior) & duplici jam ferus igne calet.

Ver erat, & fummæ radians per culmina villæ
Attulerat primam lux tibi, Maie, diem:

At mihi adhuc refugam quærebant lumina noctem, 15
Nec matutinum fuftinuere jubar.

Aftat Amor lecto, pictis Amor impiger alis,
Prodidit aftantem mota pharetra Deum :
Prodidit & facies, & dulce minantis ocelli,
Et quicquid puero dignum & Amore fuit.
Talis in æterno juvenis Sigeius Olympo
Mifcet amatori pocula plena Jovi;
Aut qui formofas pellexit ad ofcula nymphas
Thiodamantæus Naiade raptus Hylas,
Addideratque iras, fed & has decuiffe putares,
Addideratque truces, nec fine felle minas.
Et mifer exemplo fapuifles tutiùs, inquit,
Nunc mea quid poffit dextera testis eris.
Inter & expertos vires numerabere nostras,
Et faciam vero per tua damna fidem.
Ipfe ego fi nefcis ftrato Pythone superbum
Edomui Phœbum, ceffit & ille mihi;
Et quoties meminit Peneidos, ipfe fatetur
Certiùs & graviùs tela nocere mea.
Me nequit adductum curvare peritiùs arcum,
Qui poft terga folet vincere Parthus eques:

20

25

30

354

Cydoniufque

Cydoniufque mihi cedit venator, & ille
Infcius uxori qui necis author erat.
Eft etiam nobis ingens quoque victus Orion,
Herculeæque manus, Herculeufque comes.
Jupiter ipfe licet fua fulmina torqueat in me,
Hærebunt lateri spicula noftra Jovis.

Cætera quæ
dubitas meliùs mea tela docebunt,
Et tua non leviter corda petenda mihi.
Nec te ftulte tuæ poterunt defendere Musæ,
Nec tibi Phœbæus porriget anguis opem.
Dixit, & aurato quatiens mucrone fagittam,
Evolat in tepidos Cypridos ille finus.
At mihi rifuro tonuit ferus ore minaci,
Et mihi de puero non metus ullus erat.
Et modò quà nostri spatiantur in urbe Quirites,
Et modò villarum proxima rura placent.
Turba frequens, facièque fimillima turba dearum
Splendida per medias itque reditque vias.
Auctaque luce dies gemino fulgore corufcat,
Fallor? an & radios hinc quoque Phœbus habet.
Hæc ego non fugi fpectacula grata feverus,
Impetus & quò me fert juvenilis, agor.
Lumina luminibus malè providus obvia misi,
Neve oculos potui continuisse meos.
Unam fortè aliis fupereminuiffe notabam,
Principium noftri lux erat illa mali.
Sic Venus optaret mortalibus ipfa videri,

Sic regina Deûm confpicienda fuit.

Hanc memor objecit nobis malus ille Cupido,
Solus & hos nobis texuit antè dolos.

40

45

50

55

бо

65

Nec

Nec procul ipfe vafer latuit, multæque fagittæ,
Et facis à tergo grande pependit onus.

Nec mora, nunc ciliis hæfit, nunc virginis ori,

Infilit hinc labiis, insidet inde genis :
Et quafcunque agilis partes jaculator oberrat,
Hei mihi, mille locis pectus inerme ferit.
Protinus infoliti fubierunt corda furores,
Uror amans intùs flammaque totus eram.
Interea mifero quæ jam mihi fola placebat,

Ablata eft oculis non reditura meis.

Aft ego progredior tacitè querebundus, & excors,
Et dubius volui fæpe referre pedem.

Findor, & hæc remanet, fequitur pars altera votum,

Raptaque tam fubitò gaudia flere juvat.

Sic dolet amiffum proles Junonia cælum,
Inter Lemniacos præcipitata focos.
Talis & abreptum folem refpexit, ad Orcum
Vectus ab attonitis Amphiaräus equis.
Quid faciam infelix, & luctu victus ? amores
Nec licet inceptos ponere, neve fequi.
O utinam fpectare femel mihi detur amatos
Vultus, & coràm triftia verba loqui;
Forfitan & duro non eft adamante creata,
Forte nec ad noftras furdeat illa preces.

Crede mihi nullus fic infeliciter arfit,

Ponar in exemplo primus & unus ego.
Parce precor teneri cum fis Deus ales amoris,
Pugnent officio nec tua facta tuo.
Jam tuus O certè eft mihi formidabilis arcus,
Nate deâ, jaculis nec minus igne potens :

70

75

80

85

90

95

Et

Et tua fumabunt noftris altaria donis,

Solus & in fuperis tu mihi fummus eris.
Deme meos tandem, verùm nec deme furores,
Nefcio cur, mifer eft fuaviter omnis amans :
Tu modo da facilis, pofthæc mea siqua futura est,
Cufpis amaturos figat ut una duos.

HÆC ego mente olim lævâ, ftudioque fupino
Nequitiæ pofui vana trophæa meæ.
Scilicet abreptum fic me malus impulit error,
Indocilifque ætas prava magiftra fuit.
Donec Socraticos umbrofa Academia rivos
Præbuit, admiffum dedocuitque jugum.
Protinus extinctis ex illo tempore flammis,

Cincta rigent multo pectora nostra gelu.

Unde fuis frigus metuit puer ipfe fagittis,
Et Diomedeam vim timet ipfa Venus.

CUM

In Proditionem Bombardicam.

100

105

110

UM fimul in regem nuper fatrapasque Britannos
Aufus es infandum perfide Fauxe nefas,

Falloran & mitis voluifti ex parte videri,

Et penfare malâ cum pietate fcelus ? Scilicet hos alti miffurus ad atria cœli,

Sulphureo curru flammivolifque rotis. Qualiter ille feris caput inviolabile Parcis Liquit lördanios turbine raptus agros.

5

In

« AnteriorContinuar »