Vatum fagaci præpes oftendit choro; Non hunc facerdos novit Affyrius, licet Longos vetufti commemoret atavos Nini, Prifcumque Belon, inclytumque Ofiridem. Non ille trino gloriofus nomine
Ter magnus Hermes (ut fit arcani fciens) Talem reliquit Ifidis cultoribus. At tu perenne ruris Academi decus.
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis) Jam jam poetas urbis exules tuæ Revocabis, ipfe fabulator maximus, Aut inftitutor ipfe migrabis foras..
UNC mea Pierios cupiam per pectora fontes Irriguas torquere vias, totumque per ora. Volvere laxatum gemino de vertice rivum ; Ut tenues oblita fonos audacibus alis Surgat in officium venerandi Mufa parentis. Hoc utcunque tibi gratum pater optime carmen. Exiguum meditatur opus, nec novimus ipfi Aptiùs à nobis quæ poffint munera donis Refpondere tuis, quamvis nec maxima poflint: Refpondere tuis, nedum ut par gratia donis Effe queat, vacuis quæ redditur arida verbis.. Sed tamen hæc noftros oftendit pagina cenfus, Et quod habemus opum chartâ numeravimus iftâ, Quæ mihi funt nullæ, nifi quas dedit aurea Clio, Quas mihi femoto fomni peperere fub antro, Et nemoris laureta facri Parnaffides umbræ.
Nec tu vatis opus divinum defpice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, & femina cœli, Nil magis humanam commendat origine mentem, Sancta Prometheæ retinens veftigia flammæ.
Carmen amant fuperi, tremebundaque Tartara carmen Ima ciere valet, divofque ligare profundos,
Et triplici duros Manes adamante coercet. Carmine fepofiti retegunt arcana futuri Phœbades, & tremulæ pallentes ora Sibyllæ ; Carmina facrificus follennes pangit ad aras, Aurea fcu fternit motantem cornua taurum; Seu cùm fata fagax fumantibus abdita fibris Confulit, & tepidis Parcam fcrutatur in extis. Nos etiam patrium tunc eum repetemus Olympum, 30 Æternæque moræ ftabunt immobilis ævi, Ibimus auratis per cœli templa coronis, Dulcia fuaviloquo fociantes carmina plectro, Aftra quibus, geminique poli convexa fonabunt. Spiritus & rapidos qui circinat igneus orbes, Nunc quoque fidereis intercinit ipfe choreis Immortale melos, & inenarrabile carmen; Torrida dum rutilus compefcit fibila ferpens, Demiffoque ferox gladio manfuefcit Orion; Stellarum nec fentit onus Maurufius Atlas. Carmina regales epulas ornare folebant,
Cum nondum luxus, vaftæque immenfa vorago Nota gulæ, & modico spumabat cœna Lyxo. Tum de more fedens fefta ad convivia vates Æfculeâ intonfos redimitus ab arbore crines, Heroümque actus, imitandaque gefta canebat,
Et chaos, & pofiti latè fundamina mundi, Reptantefque deos, & alentes numina glandes, Et nondum Ætneo quæfitum fulmen ab antro. Denique quid vocis modulamen inane juvabit, Verborum fenfufque vacans, numerique loquacis? Sylveftres decet ifte choros, non Orphea cantus, Qui tenuit fluvios & quercubus addidit aures Carmine, non citharâ, fimulachraque functa canendo Compulit in lacrymas; habet has à carmine laudes. 55 Nec tu perge precor facras contemnere Mufas, Nec vanas inopefque puta, quarum ipfe peritus Munere, mille fonos numeros componis ad aptos, Millibus & vocem modulis variare canoram. Doctus, Arionii meritò fis nominis hæres. Nunc tibi quid mirum, fi me genuiffe poëtam Contigerit, charo fi tam propè fanguine juncti Cognatas artes, ftudiumque affine fequamur? Ipfe volens Phoebus fe difpertire duobus, Altera dona mihi, dedit altera dona parenti, Dividuumque Deum genitorque puerque tenemus.
Tu tamen ut fimules teneras odiffe Camoenas, Non odiffe reor, neque enim, pater, ire jubebas Quà via lata patet, quà pronior area lucri, Certaque condendi fulget fpes aurea nummi : Nec rapis ad leges, malè cuftoditaque gentis Jura, nec infulfis damnas clamoribus aures. Sed magis excultam cupiens ditefcere mentem.. Me procul urbano ftrepitu, feceffibus altis Abductum Aoniæ jucunda per otia ripæ Phoebeo lateri comitem finis ire beatum..
Officium chari taceo commune parentis, Me pofcunt majora, tuo pater optime sumptu Cùm mihi Romuleæ patuit facundia linguæ, Et Latii veneres, & quæ Jovis ora decebant Grandia magniloquis elata vocabula Graiis, Addere fuafifti quos jactat Gallia flores, Et quam degeneri novus Italus ore loquelam Fundit, barbaricos teftatus voce tumultus, Quæque Palæftinus loquitur myfteria vates. Denique quicquid habet cœlum, fubjectaque cœlo Terra parens, terræque & coelo interfluus aër, Quicquid & unda tegit, pontique agitabile marmor, Per te noffe licet, per te, fi noffe libebit. Dimotáque venit fpectanda fcientia nube, Nudaque confpicuos inclinat ad ofcula vultus, Ni fugiffe velim, ni fit libâffe moleftum.
I nunc, confer opes quifquis malefanus avitas Auftriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuiffe, vel ipfe Jupiter, excepto, donâffet ut omnia, cœlo ? Non potiora dedit, quemvis & tuta fuiffent, Publica qui juveni commifit lumina nato Atque Hyperionios currus, & fræna diei, .Et circum undantem radiatâ luce tiaram. Ergo ego jam doctæ pars quamlibet ima catervæ Victrices hederas inter, laurofque fedebo, Jamque nec obfcurus populo mifcebor inerti, Vitabuntque oculos veftigia noftra profanos. Efte procul vigiles curæ, procul efte querela, Invidiæque acies tranfverfo tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende calumnia rictus ; In me trifte nihil fœdiffima turba poteftis, Nec veftri fum juris ego; fecuraque tutus Pectora, vipereo gradiar fublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, poftquam non æqua merenti Poffe referre datur, nec dona rependere factis, Sit memorâffe fatis, repetitaque munera grato Percenfere animo, fidæque reponere menti.
Et vos, O noftri, juvenilia carmina, lufus, Si modo perpetuos fperare audebitis annos, Et domini fupereffe rogo, lucemque tueri, Nec fpiffo rapient oblivia nigra fub Orco, Forfitan has laudes, decantatumque parentis Nomen, ad exemplum, fero fervabitis zvo.
Σραὴλ ὅτι παῖδες, ὅτ' ἀγλαὰ φύλ ̓ Ἰακώβα Αἰγύπλιον λίπε δῆμον, ἀπεχθέα, βαρβαρόφωνον Δὴ τότε μένον την ὅσιον γένος υἷες Ἰδα. Ἐν δὲ Θεὸς λαοῖσι μέγα κρείων βασίλευεν. Εἶδε καὶ ἐντροπάδην φύγαδ ̓ ἐῤῥώησε θάλασσα Κύματι εἰλυμένη ῥοθίῳ, ὁδ ̓ ἄρ ̓ ἐσυφελίχθη Ιρὸς Ιορδάνης ποτὶ ἀργυροειδέα πηγήν. Ἐκ δ ̓ ὄρεα σκαρθμοῖσιν ἀπειρέσια κλονέοντο, Ως κριοὶ σφριγόωντες ευτραφερῷ ἐν ἀλωῇ. Βαιότεραι δ ̓ ἅμα πάσαι ανασκίρτησαν ἐρίπναι, Οἷα παραὶ σύριγγι φίλη ὑπὸ μητέρι ἄρνες. Τίπλε σύγ ̓ αἰνὰ θάλασσα πέλως φύγαδ' ἐῤῥώησας
« AnteriorContinuar » |