Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrasidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, priscúmque Beli

num, Et tandem Armoricos Britonum sub lege colonos; 165 Tum gravidam Arturo fatali fraude lögernen, Mendaces vultus, assumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita supersit, Tu procul annosa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camænis 170 Brittonicum strides, quid enim ? omnia non licet uni Non sperâsse uni licet omnia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitusque inglorius orbi) Si me flava comas legat Ufa, & potor Alaụni, Vorticibusque frequens Abra, & nenus omne Treantæ, Et Thamesis méus ante omnes, & fusca metallis Tamara, & extremis me discant Orcades undis.

Ite dom'um impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc tibi fervabam lentâ sub cortice lauri,

18 Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Mansus, Mansus Chalcidicæ non ultima gloria ripä, Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipse, Et circum gemino cælaverat argumento: In medio rubri maris unda, & odoriferum ver, 185 Littora longa Arabum, & fudantes balsama sylvæ, Has inter Phænix divina avis, unica terris Cæruleûm fulgens diversicoloribus alis Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

Parte

175

U 3

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus, 190
Quis putet? hic quoque Amor pictæque in nube pharetræ,
Arma corusca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúsque ignobile vulgi
Hinc ferit, at circùm fiammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes 195
Impiger, & pronos nunquam collimat ad ictus
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

Tu quoque in his, nec me fallit spes lubrica, Damon,
Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret,
Sanétáque fimplicitas, nam quò tua candida virtus?
Nec te Lethæo fas quæsivisse sub orco,
Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec febimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Æthera purus habet, pluvium pede reppulit arcum ;
Heroúmque animas inter, divófque perennes, 205
Æthercos haurit latices & gaudia potat
Ore facro. Quin tu cæli post jura recepta
Dexter ades, placidúsque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Diodotus, quo te divino nomine cuncti
Cælicolæ nôrint, fylvisque vocabere Damon.
Quod tibi purpureus pudor, & fine labe juventus
Graia fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiain tibi virginei servantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,

215 Lätáque frondentis geftans umbracula palmæ Æternum perages immortales hymenæos; Cantus ubi, choreisque furit lyra mista beatis, F.fta Sionxo bacchantur & Orgia thyrso.

Jan.

2I

Jan. 23, 1646. AD JOANNE M ROU SI UM,

OXONIENSIS ACADEMIÆ BIBLIOTHECARIUM. De libro Poematum amisso, quem ille sibi denuo mitti

poftulabat, ut cum aliis nostris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

Strophe i.
GEMELLE cultu fimplici gaudens liber,
Munditiéque nitens non operosâ,
Quam manus attulit
Juvenilis olim,

5
Sedula tamen haud nimii poetæ ;
Dum vagus Ausonias nunc per umbras,
Nunc Britannica per vireta lufit
Infons populi, barbitóque devius
Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos
Vicinis, & humum vix tetigit pede;

Antistrophe.
Quis te, parve liber, quis te fratribus.
Subduxit reliquis dolo ?
Cum tu miffus ab urbe,
Doeto jugiter obfecrante amico,
Illuftre tendebas iter
Thamefis ad incunabula
Cærulei patris,

Fontes

10

U 4

Fontes ubi limpidi
Aonidum, thyasusque facer
Orbi notus per immensos
Temporum lapsus redeunte coelo,
Celeberque futurus in ævum;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo

25 Pristinam gentis miseratus indolem (Si fatis noxas luimus priores, Mollique luxu degener otium) Tollat nefandos civium tumultus, Almaque revocet studia sanctus,

30 Et relegatas fine fede Musas Jam penè totis finibus Angligenûm; Immundasque volucres Unguibus imminentes Figat Apollineâ pharetra,

35 Phinéamque abigat pestem procul amne Pegaséo.

Antistrophe.
Quin tu, libelle, nuntii licet malâ
Fide, vel ofcitantiâ
Semel erraveris agmine fratrum,
Seu quis te teneat specus.
Seu qua te latebra, forsan unde vili
Callo teréris institoris insulfi,
Lætare felix, en iterum tibi
Spes nova fulget poffe profundam
Fugere Lethen, vehique fuperam

.45 In Jovis aulam remige pennâ ;

Strophe 30

[ocr errors]

Strophe 3,
Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeróque justo
Sibi pollicitum queritur abeffe,
Rogatque venias ille cujus inclyta
Sunt data virûm monumenta cura :
Téque adytis etiam facris,
Voluit reponi, quibus & ipfe præsidet
Æternorum operum custos fidelis,
Quæstorque gazæ nobilioris,
Quàm cui præfuit lön
Clarus Erechtheides
Opulenta dei per templa parentis
Fulvosque tripodas, donaque Delphica,
Ion Actæâ genitus Creüsâ.

[ocr errors]
[ocr errors]

65

Antistrophe.
Ergo tu visere lucos
Mufarum ibis amanos,
Diamque Phoebi rursus ibis in domum,
Oxoniâ

quam

valle colit
Delo pofthabitâ,
Bifidòque Parnaffi jugo :
Ibis honeftus,
Poftquam egregiam tu quoque fortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legéris inter alta nomina
Authorum, Graiæ fimul & Latinze
Antiqua gentis lumina, & verum decus.

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »