Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Ejusque jussa ducit amplis

Divitiis pretiosiora.

Non ille vulgi gaudet honoribus;

Sed carus ipsi Numinis est honos;
Pro quo tuendo non recusat
Dedecorum genus omne ferre.
Quin et relictis cœtibus urbium

Mens ejus altum transvolat æthera,
Deique summi, cælitumque

Colloquio fruitur beato.

Cælestis ergo jam sapientiæ

Plenus, periclis altior omnibus
Quiescit in Deo, furentum
Despiciens hominum tumultus.
Sic præliantes æquore turgido

Ventos reducto montis in angulo
Miratur, et gaudet procellâ
Terribili procul esse pastor.

Ad Donatum Rullum.

Quis cuncta possit, Rulle, pericula,
Motusque mentis dicere turbidos
Qui sævientis instar undæ

Nos variis agitant procellis ?

Hinc præliatur sollicitus timor,

Hinc spes bonorum credula, gaudium

Nunc tollit altè, nunc doloris

Dejicimur furibundo ab æstu.

Non sic benignus cœlicolum pater

Humana finxit corda; sed insolens

Nos fastus ad tumultuosa

Hæc freta præcipites adegit :

Cum vita nultis ante laboribus

Turbata cunctis afflueret bonis ;

Nec mortis occurrens imago

Cor trepido quateret tumultu.
Quod ergo tantis auxilium est malis?
Ecquid Platonis docta volumina,
Cultique præceptor Lycæi

Sollicitam recreare mentem,

Modumque curis figere tristibus

Possunt? vel auri perpetuo fluens
Rivus vel in sublime tollens
Per titulos popularis aura?
Fomenta sunt hæc prorsus inania;
Luduntque falsa vulgus imagine;
Vulgique primores acuti

Viribus ingenii tumentes.

At tu beatam ducere si cupis

Vitam, periclis liber ab omnibus
Adhæreas Deo, piaque

Mente sacrum venerare numen.

Hinc hauries veram et sapientiam,

Verumque honorem, et divitias; ferus

Quas nec tyrannus, nec tremendi

Vis rapiat truculenta belli.

Quidquid bonorum cernitur uspiam,

Hoc fonte manat: quo sine, quis, licet

Tetrasque, cælitumque regna

Possideat, miser usque vivet.

De Joviano Pontano.

Qui cecinit claro fulgentia lumina cælo

Pontani doctis versibus Urania,

Phoebe, tuis magnam lucem addidit ignibus, utque Nunc melius niteant sidera cuncta, facit.

De Joanne Cotta.

Si fas cuique sui sensus expromere cordis,

Hoc equidem dicam, pace, Catulle, tua : Est tua Musa quidem dulcissima; Musa videtur Ipsa tamen Cotta dulcior esse mihi.

Ad Balthasarem Castilionem.

Si truculenta ferox irrumpis in agmina Marte,
Diceris invicto Castilione satus.

At molli cithara si condis amabile carmen,
Castalia natus diceris esse Dea.

Ad eundem.

Horrida terribilis cum tractas arma, Maronis
Castilione tui carmine digna facis.
Idem cum molli vacuus requiescis in umbra
Castalia, æterno digna Marone canis.

Ad Andr. Nuugerium.

Naugeri, ne quis tibis certet, neve laboret
Incassum, laudes æquiparare tuas :

Sive Epigramma facis juncto pede, sive soluto
Defles magnanimum funera acerba virum.

Ad Eundem.

Quot Bruma creat albicans pruinas,
Quot tellus Zephyro soluta flores,
Quot spice Libycis calent in agris,
Quot vindemia porrigit racemos,
Quot vastis mare fluctuat procellis,
Cum nascens pluvias reportat hædus,
Quot Ceraunia frondibus teguntur,
Quot cælum facibus micat serenum;
Quot sunt millia multa basiorum,
Que dari sibi postulat Catullus,
Quotque sunt atomi Lucretianæ
Tot menses, bone Naugeri, tot annos

Vivent aureoli tui libelli.

Ad Actium Sannazarium.

Quantum Virgilio debebat silva Maroni,

Et pastor, donec Musa Maronis erit; Tantum pæne tibi debent piscator, et acta, Acti, divino proxime Virgilio.

Gasp. Contareno.

Contarene, tuo docuisti magne libello,
Extinctis animas vivere corporibus.

Ergo jure tui vivunt monumenta laboris,
Et vivent sæclis innumerabilibus.

Ad Marium Molsam.

Postera dum numeros dulces mirabitur ætas,

Sive, Tibulle, tuos, sive, Petrarcha, tuos : Tu quoque, Molsa, pari semper celebrabere fama Vel potius titulo duplice major eris. Quidquid enim laudis dedit inclita Musa duobus Vatibus; hoc uni donat habere tibi.

;

XLVIII.

Tragic Tales. Coningsby, and Brokenhurst. By Sir Egerton Brydges, Bar. London, R. Triphook. 2 vol. 8.o 1820,

Written by a Friend for a Periodical Publication.

What may have been the success of these Tales, or whether any success at all has attended them, we know not but we know, that the present taste of the Public is all for glare and extravagance; and that whatever trusts to those forms and colours of composition, which gained the approbation and excited the delight of former ages, has little chance of raising the notice or pleasing the pampered appetite of our own time. That the public mind is in a sound state; and that literature is not rapidly declining into frightful corruption, will scarcely be asserted by any well-informed, pure, and temperate mind.

This false taste is spread though every part of learning,

« AnteriorContinuar »