Mollior egelidâ veniet tibi somnus in herbâ, Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quáque jaces circum mulcebit lene susurrans Aura per humentes corpora fusa rosas. 90. Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata, Nec Phaetonteo fumidus axis equo; Cum tu Phæbe tuo sapientius uteris igni, Huc ades, et gremio lumina pone meo. Sic Tellus lasciva fuos suspirat amores; 95 Matris in exemplum cætera turba ruunt. Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido, Languentesque fovet folis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis, Triste micant ferro tela corusca novo. 100 Jamque vel invictam tentat superasse Dianam, Quæque sedet sacro Vesa pudica foco. Atque iterum tepido creditur orta mari. Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes, Littus io Hymen, et cava saxa sonant. 106 Cultior ille venit tunicâque decentior apiâ, Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens ad amæni gaudia veris 109 Virgineos auro cincta puella sinus. (unum, Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus Ut sibi quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septenâ modulatur arundine paftor, Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet. Na Navita nocturno placat fua fidera cantu, 115 Delphinasque leves ad vada summa vocat. Convocat et famulos ad sua festa Deos. Pervolitant celeri florea rura chora, 120 Semicaperque Deus, semideusque caper. Per juga, per solos expatiantur agros. Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres; Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes, Et fugit, et fugiens pervelit ipfa capi. 130 Et sua quisque sibi numina lucus habet. Nec vos arborea dii precor ite domo. Sæcla, quid ad nimbos aspera tela redis? Quà potes, et sensım tempora veris eant; Brumaque productas tardè ferat hispida noctes, Ingruat et noftro serior umbra polo. 140 E L E G I A SE XT A. Ad Carolum Deodatum ruri commorantem, M Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis exceptus, haud satis felicem operam Mufis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum. ITTO tibi sanam non pleno ventre salutem, VI Qua tu distento fortè carere potes. At tua quid nostram prolectat Musa camænam, Nec finit optatas posse fequi tenebras? 4 Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, Crede mihi vix hoc carmine scire queas. Nam neque noser amor modulis includitur arctis, Nec venit ad claudos integer ipse pedes. Quàm bene solennes epulas,hilaremque Decembrim, Festaque cælifugam quæ coluere Deum, 10 Deliciasque refers, hyberni gaudia ruris, Haustaque per lepidos Gallica musta focos! Quid quereris refugam vino dapibusque poesin ? Carmen amat Bacchum, carmina Bacchus amat. Nec puduit Phæbum virides gestasse corymbos, 15 Atque hederam lauro præposuisse suæ. Mifta Thyoneo turba novena choro. Non illic epulæ, non sata vitis erat. 20 Quid nisi vina, rosasque racemiferumque Lyæum Cantavit brevibus Tëia Musa modis ? Pindaricosque inflat numeros Teumesius Euan, Et redolet sumptum pagina quæque merum; Dum gravis everso currus crepat axe supinus, 25 Et volat Eleo pulvere fuscus eques. Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen. Jam quoque lauta tibi generoso mensa paratu Mentis alit vires, ingeniumque fovet. 30 Massica fæcundam despumant pocula venam, Fundis et ex ipso condita metra cado. Addimus his artes, fusumque per intima Phæbum Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres. Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te 35 Numine composito tres peperisse Deos. Nunc quoque Thressa tibi cælato barbitos auro Insonat argutâ molliter icta manu; Auditurque chelys suspensa tapetia circum, Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes. 40 Illa tuas faltem teneant spectacula Musas, Et revocent, quantum crapula pellit iners. Crede mihi dum psallit ebur, comitataque plectrum Implet odoratos festa chorea tholos, Percipies tacitum per pectora serpere Phæbum, 45 Quale repentinus permeat ossa calor, Perque puellares oculos digitumque sonantem Irruet in totos lapsa Thalia sinus. Nam Namque Elegia levis multorum cura Deorum est, Et vocat ad numeros quemlibet illa suos; 50 Liber adest elegis, Eratoque, Ceresque, Venusque, Et cum purpureâ matre tenellus Amor. Talibus inde licent convivia larga poétis, Sæpius et veteri commaduisse mero. At qui bella refert, et adulto sub Jove cælum, 55 Heroasque pios, semideosque duces, Et nunc fancia canit superum consulta deorum, Nunc latrata fero regna profunda cane, Ille quidem parcè Samii pro more magistri Vivat, et innocuos præbeat herba cibos; Stet prope fagineo pellucida lympha catillo, Sobriaque é puro pocula fonte bibat. Additur huic scelerisque vacans, et casta juventus, Et rigidi mores, et sine labe manus. Qualis veste nitens sacrâ, et luftralibus undis 65 Surgis ad infensos augur iture Deos. Hoc ritu vixisse ferunt poft rapta sagacem Lumina Tiresian, Ogygiumque Linon, Et lare devoto profugum Calchanta, senemque Orpheon edomitis sola per antra feris; 70 Sic dapis exiguus, sic rivi potor Homerus Dulichium vexit per freta longa virum, Et vada fæemineis insidiosa sonis, |