sionem latinam ab eo inde loco, ubi Leichius substiterat, elaboraret, ac priorem librum copiosissimo commentario illustraret. Fatendum igitur est, Reiskium ad absolvendam editionem multo plura contulisse, ipso Leichio, in cujus schedis non nisi pauculæ animadver. siones et excerpta reperta fuerant, quæ Reiskius locis suis inseruit: nec dubitari potest, commentarium ipsum multi laboris esse multæque doctrinæ, tum vero illustre documentum scientiæ rituum ac rerum, illi tempori propriarum: sed quæ causa Reiskium in medio hujus commentarii cursu subsistere coegerit, ut ultra priorem librum non progrederetur, id quidem nobis non constat, et dolemus, talem librum, qui e codice primum ederetur, non penitus ab eo absolutum esse, qui cœptam ab alio telam pertexendam sumserat. Editiones aliorum scriptorum, ut Theocriti, Plutarchi, Dionysii Halicarnassensis, Maximi Tyrii, ideo adgressus est, sive potius recepit, quoniam optimas horum scriptorum editiones repetere bibliopolis placuerat. Ne ergo omni carerent accessione, præfuit operis, quid et quo ordine recudendum esset, quidnam e recentiorum libris addi posset, quamquam hoc perraro, monuit, editiones veteres passim contulit, notata olim e schedis promsit, examinavit, auxit, atque ita editiones additamentis notarum locupletavit. Quantum ergo opera tumultuaria, sic enim ipse adpellat, effici potuit, tantum præstitit: et huc spectare debent omnes, ne contra, quam editor ipse voluit, iis utantur, eaque dijudicent, præsertim cum magna harum animadversionum pars non multo ante mortem, et erepta penitus spe recuperandæ valetudinis, scripta sit, pleraque item eo mortuo edita, quæ, si ipsi denuo percurrere licuisset, aliam fortasse habitura fuissent speciem. Verum Constantini Cephalæ anthologiam studiosissime perpolivit, neque tantum commentario illustravit, sed in primis tradenda notitia poetarum, quorum carmina ibi exhibentur, effecit, ut opus ipsum multo utilius ac facilius intellectu esset. Præter hæc immensæ prorsus industriæ documenta, et alia scripta, quorum indicem huic narrationi adjunximus, tamen multa penitus elaborata viduæ doctissimæ reliquit, notas ad Philostratum, Libanium, Aristidem. Ac Libanii quidem orationes cum tractaret, ea felicitate usus est, ut non modo lacunarum insignium complementa in codicibus deprehenderet, sed integras etiam orationes, hactenus ineditas, quarum unam Reiskia nuper imprimendam curavit. Aristidis vero Scholia nactus est permulta, et magnum variarum lectionum adparatum congessit. Tum vero notatu dignissima sunt collectanea ad Herbelotii bibliothecam orientalem, cujus editionem cum instituisset, in margine notarat innumera, et propemodum eo progressus erat, ut, si quis librarius opus hoc redimere voluisset, brevi potuisset prelo parari. Quæ exspectatio cum etiam in græcis scriptoribus, quos modo diximus, vivo Reiskio frustra fuerit, eo magis lætamur, propinquam spem editionis Libanii a Reiskia factam esse, optamusque, ut, in quibus vulgandis fortuna marito adversata est, in his voluntatem et liberalitatem viduæ adjuvet. Nondum diximus de ea felicitate, quæ Reiskio contigit, cum anno quarto et sexagesimo matrimonio sibi junxit Ernestinam Christinam Muelleriam. Ea enim, præterquam quod amore, fide, concordia, comitate, integritate, inserviendique studio jucundissimam effecit societatem, in literarum consortium ita cum marito venit, ut singularis esset exempli. Nam cum exquisita recentiorum linguarum scientia animum ad omnem elegantiæ sensum adsuefecisset, et veteres græcos latinosque scriptores e versionibus cognosset: mirum non erat, in consuetudine mariti, qui scriptores illos omnes perspectos haberet, conjugem etiam exardescere amore earum linguarum, quælaudatissimis illis scriptoribus fuisset vernacula. Itaque græ. ca et latina discere cœpit, et eo statim processit, ut poetas atque oratores legeret. Quæ res ut multum admirabilitatis habet, si ab illo sexu non nisi ad oblectationem honestamque sciendi cupiditatem conferatur: sic nova plane ratione adhibita est ab eruditissima Reiskia ad levandos mariti labores. In codicibus enim describendis et conferendis, in variis lectionibus digerendis, inque omni illa molestia, editori veterum scriptorum necessaria, sic adfuit marito, ut nihil desideraret. Ubi ergo hanc uxoris operam laudavit, ut in præfatione operis Demosthenici, ibi non existimandus est amori plus, quam veritati, tribuisse: nam infra merita ejus est oratio. Itaque, cum Reiskio non contigisset, totum illud opus editionis oratorum græcorum absolutum videre, tres ultimos tomos, elaboratos quidem illos et digestos, moriens ita tradidit uxori, ut omnia e schedis imprimenda curaret. Quod illa tanta fide et dexteritate præstitit, ut jam fruamur Reiskii doctrina et labore, non secus, ac si ipse ejus nos participes fecisset. Animum habuit, miseriis laboribusque perferendis non pauper. tate modo et adversa fortuna adsuefactum, sed multo etiam magis amore literarum, cogitatione honesti, et magnitudinis sensu confirmatum. Nam cum, munere Rectoris scholæ Nicolaitanæ suscepto, ut ante diximus, haberet, unde commodius viveret, nihilo minus tantum laboravit, quantum vix pauperrimus quisque vitæ conservandæ causa sustineat. In omnibus negotiis multum valuit utilitatis publicæ cogitatio, quæ quidem effecit, ut in docendo mercedem non magnopere spectaret, ut, quos ipse possideret codices, cum aliis libenter communicaret, ut iis, qui librorum editiones molirentur, consilio et re adesset, iisque ultro offerret, si quid ipse haberet præsidii, ut eorum causa alios per literas adiret, iis codices exteros atque alia adjumenta curaret, omninoque neminem sua bona, suas copias celaret. Hinc si quid melius institui posse opi naretur, suadebat, et ipse adeo cum offensione aliorum operam suam interponebat: aut si quid jam haberet institutum, quod publice profuturum videretur, vel cum valetudinis et opum jactura perficiebat. Se solum vivere dicebat, nulla magnopere cum aliis necessitudine conjunctum; nullas autem uni homini opes corradendas videri; se graviora olim pertulisse; atque uxori carissimæ, se mortuo, non defuturum auxilium divinum. Sententiam de aliis non magis, quam de se ipso, liberrime dixit. Quoties fassus est, se non nisi inchoasse aliquid, in quo alii essent elaboraturi, sua multum abesse a perfectione, se tantum monere alios, se non omnibus præsidiis adjutum, se aliis occupationibus distractum esse, se festinasse. Neque vero in hac modesta oratione erat laudis captatio, aut ulla simulatio: satis erat laudatus et spectatus, ut his artibus non opus esset. De se igitur ita statuens, idem de aliis, quos non ad metam pervenisse sentiebat, profitebatur, non reprehendendi aut obtrectandi studio, sed quia monendos alios putabat, ne opinione, auctoritatis præsertim, decipi se paterentur. Quæ quidem libertas complurium animos abeo abalienavit. Sed habebat impetus animi paulo acriores, nec premere talia poterat. Unde reprehensoribus plerumque paulo vehementius respondebat, iis maxime, qui nec causas reprehensionum idoneas, nec meliorem rationem demonstrassent. In sermonibus omnes fere laudabat, ipsos adeo illos, a quibus injuriam sibi factam putabat; aut si quid moneret, tantum apud familiares hanc veniam sibi indulgebat. A quibus autem amari se sciebat, his plane deditus erat, seque totum consecrabat, nec ullam fidelis amicitiæ partem negligebat. Multos igitur habuit amicos, multos doctrinæ pariter ac facilitatis summæ admiratores, sub extrema præsertim vitæ tempora, cum nemo apud nos ausus est de eo nisi reverenter loqui: mortuusque tantum sui desiderium reliquit, ut consentiens omnium vox esset, bene cum literis actum videri, si omnes iis ita, ut Reiskius, se totos darent, et cum earum studio tantum publicæ rei amorem conjungerent. Initia morbi, quo tandem absumtus est, ducenda sunt ab inopino casu, quo præter modum commotus fuerat, ut paucos quidem dies decumberet, sed tota æstas ad colligendas vires non sufficeret: imo adeo ex eo tempore in dies magis debilitatus est. Accessit anno primo et septuagesimo tussis vehementior, quæ omne robur penitus hausit, omni medicina potentior esse cœpit, corpus emaciavit, animum hebetavit, et tandem anno quarto et septuagesimo, die quarto decimo Augusti, Reiskium exstinxit. Atque ut paucis ante mortem diebus, cum vix posset ferre morbum, tamen non desiit cum typographis agere, et in institutis operibus pergere, sic, quidquid vellet fieri de his, quæ elaborata reliquit, accurate mandavit, ut, eo mortuo, omnia recte absolvi possent. Uxoris amori, omnes has ærumnas mirifice adlevanti, pari amore respondit. Amicos salutantes, dolentes, valedicentes excepit humanissime, in mediis corporis doloribus ipse eos consolatus est, summaque verborum humanitate iis et gratias egit, et memoriam sui commendavit. Tanta fuit constantia, tanta doloris tolerantia. Nobiscum paulo ante mortem de rebus humanis cum ea animi magnitudine locutus est, ut jam ad altiora enisus videretur: tantopere sentiebat, gloriam, præmia humana, occupationes innumeras aut multum vanitatis habere, aut omnia metienda esse modo ac consilio, quo quis ea quæreret, iis uteretur, dicebatque de his ea vocis contentione, eo item orationis genere, ut animum debilitati corpusculi jam oblitum INDEX LIBRORUM A JOANNE JACOBO REISKΙΟ EDITORUM. 1. Abi Mohammed el Kasem Bascensis vulgo Haririi consessus XXVI 2. Taraphæ Moallakah cum scholiis Nahas et versione latina. Lugd. Bat. 3. Miscellaneæ observationes medicæ ex Arabum monumentis. Dispu- 4. De principibus Muhammedanis, qui aut ab eruditione, aut ab amore 5. De Arabum epocha vetustissima, Sail ol Arem, i. e. ruptura catarrhac- 6. Constantini Porphyrogenneti libri duo de cærimoniis aulæ Byzantinæ, Gr. et Lat. Tom. II. fol. Lipsiæ 1751-1754. 7. Animadversiones ad Sophoclem. Lipsiæ 1753. 8. 8. Animadversiones ad Euripidem et Aristophanem. Lipsiæ 1754.8. 9. Anthologiæ græcæ, a editæ, libri tres. Constantino Cephala edi Duo nunc primum, tertius post Jensium iterum editi, cum latina interpre- 10. Abilfedæ annales Moslemici. Latinos ex arabicis fecit. Lipsiæ 11. Thograis so genanntes Lommisches Gedicht, aus dem Aralischen 12. Abilwalidi Risalet s. epistolium, arabice et latine cum notulis. 13. Animadversionum ad græcos auctores volumen primum, quo 14. Sammlung einiger arabischen Sprüchwörter, die von Stecken oder 15. Animadversionum ad græcos auctores volumen secundum, quo 1759.8. 16. M. T. Ciceronis Tuscul. disput. libri quinque. Accedit libellus variarum lectionum et animadversionum. Lipsiæ 1759. 12. 17. De Zenobio, sophista Antiocheno. Lips. 1759. 18. De quibusdam e Libanio repetitis argumentis, ad historiam ecclesiasticam christianam pertinentibus, inprimis de Optimo Episcopo. Lipsiæ 1759. 4. 19. De rebus, ad scholam Nicolaitanam Lipsiensem pertinentibus, expositio. Lips. 1759.4. 20. De Actamo, philosopho arabico. Lipsiæ 1760. 4. 21. Animadversionum ad græcos auctores volumen tertium, quo Thucydides, Herodotus et Aristides pertractantur. Lipsiæ 1761.8. 22. Teutsche Uebersetzung der Reden aus dem Thucydides. Leipzig. 1761.8. 23. Animadversionum ad auctores græcos volumen quartum, quo Polybii reliquiæ pertractantur. Lipsiæ 1763.8. 24. Demosthenis und Æschinis Reden, verteutscht, und mit nöthigen Anmerkungen erlæutert. Lemgo 1764. 8. Volumina quinque. 25. Proben der Arabischen Dichtkunst in verliebten und traurigen Gedichten, aus dem Montanabbi, arabisch und teutsch, nebst Anmerkungen. Leipzig. 1765. 4. 26. Theocriti reliquiæ cum scholiis græcis et commentariis integris variorum, tribus libris animadversionum et indicibus. Tom. II. Lipsiæ 1766.4. 27. Animadversionum ad auctores græcos volumen quintum, quo Libanius, Artemidorus, et Callimachus pertractantur. Lipsiæ 1766.8. 28. Animadversiones ad Porphyrii librum de abstinentia a carnibus, in sertæ editioni Rhoerii, V. Cl. Ultrajecti 1767.8. 29. Abilfedæ geographia, latine reddita, inserta Collectaneis historicis et geographicis Bueschingii, V. Cl. 1770. His collectaneis anno 1771 inserta est Marai Geschichte der Regenten in Egypten. 30. Oratorum græcorum volumen primum et secundum s. textus Demosthenis, cum scholiis e cod. Bavarico et Augustano. Lipsia 1770. 31. Apparatus Critici ad Demosthenem volumen primum, secundum, tertium, quæ Wolfianas, Taylorianas et Reiskianas notas continent. Lipsiæ 1774. et 1775. 4. 32. Indices operum Demosthenis. Lipsiæ 1775. 8. 33. Oratorum græcorum volumen tertium, Æschinem complectens. Lipsiæ 1771.8. 34. Oratorum græcorum volumen quartum, continens varietatem lectionis et indicem græcitatis ad Æschinem, item tres orationes Dinarchi, unam Lycurgi, quatuor Andocidis. Lipsiæ 1771. 8. 35. Qratorum græcorum volumen quintum, Lysiæ textum cum notis Taylori, Marclandi et Reiskii continens. Lipsiæ 1772. 8. 36. Oratorum græcorum volumen sextum, fragmenta Lysiæ, Taylori lectiones Lysiacas, latinam Lysiæ versionem, a Reiskio confectam, varietatem lectionis et indicem græcitatis continens. Lipsiæ 1772. 8. 37. Oratorum græcorum volumen septimum, Isæi et Antiphontis reliquias, notas, versionem Isæi, et indices græcitatis continens, Lipsiæ 1773.8. 38. Oratorum græcorum volumen octavum, continens reliquias Lesbonactis, Herodis Attici, Antisthenis, Alcidamantis, et Gorgiæ, latinam versionem Antiphontis, et indicem græcitatis. Lipsiæ 1773.8. 39. Plutarchi quæ supersuntomnia græce et latine. E principibus editionibus castigavit, virorumque doctorum suisque annotationibus instruxit |