Imágenes de páginas
PDF
EPUB

sura; omnibus deinde naturæ bonis ad universitatis ornamentum, mirabili ordine refulsuris. (Excepta beatitudine qua privabuntur.)

4. Superioris ignis corporei cum inferioris aeris corporibus qualitate conluctante, naturali vi servata, infelicium animarum intentio de corporibus suis æternas patiatur

ærumnas.

5. Ita videlicet, ut idem ipse ignis, omnibus corporibus fiat gloria; quo damnandis animabus intrinsecus iniquitate propria, extrinsecus cumulabitur pœna.

QUOMODO ex istis concluserit Scotus, unam' duntaxat prædestinationem esse, eamque non adferre necessitatem, neque humani arbitrii tollere libertatem ; et quomodo conclusionibus hisce Ecclesiam Lugdunensis occurrerit; in summaria utriusque scripti analysi ostendit Vossius: qui etiam monet, non" videri semper assecutum fuisse mentem Scoti disputatorem Lugdunensem: quod ante eum quoque in notis ad hunc libellum, Andreas Duvalius observaverat. Quo fortasse referri possent et Matthæi Florilegi illa: "Scripsit contra eum quidam Florus, qui et ejus scripta DEPRAVANDO damnavit." Addit alius, "pro eo, (scire se) paratam esse apologiam plurimorum, ac maximorum, pontificum, cardinalium, doctorum calculis comprobatam." Quam tamen frustra et expectavimus hactenus, et expectaturi sumus. Interim, differentem adversus eum audiamus Florum illum: de quo jamdudum, in Carmine ad Agobardum episcopum Lugdunensem, Walafridus Stra

bus ita cecinit.

At de flore novo, qui vos penes ortus, odorem
Prodit ubique sui, hæc loca rumor alit.

Flora venit quondam, dum singula quæque Deorum
Sunt affata jugis prata thymumque gerens.

Voss. histor. Pelag. lib. 7. part. 4. pag. 743, 744.

m Ibid. pag. 745, 746.

• Flor. historiar. ad ann. 883.

n Ibid. pag. 746, 754.

P Henr. Fitz-Simon in catalogo sanctorum Hiberniæ.

4 Poem. Strabi, tomo 6. antiqu. lection. pag. 648, 649.

Huic Floro melius sententia Christicolarum

Attribuit, quidquid dogmate et ore viret. Nam hic Florus florem sequitur de germine Jesse, Et tradit quod amans attulit ille homini. Quæ tam segnis erit donis ingrata supernis,

Quæ se hoc non sponte nectare pascat apes? Floreat haud flaccens hic flos, et florea fragrans Spiramenta ferat semper ubique Deo. Donec in astriferas porrecta cacumina sedes Erigat et fructum jam sine fine habeat.

CAP. X.

Ex Flori Magistri Lugdunensis diaconi, censura in capitula Johannis Scoti, Ecloga.

VENERUNT ad nos, id est, ad Ecclesiam Lugdunensem, cujusdam vaniloqui et garruli hominis scripta: qui velut de præscientia et prædestinatione divina, humanis et, ut ipse gloriatur, philosophicis argumentationibus disputans, nulla ratione reddita, nulla Scripturarum sive sanctorum patrum auctoritate prolata, velut tenenda et sequenda sola sua præsumptione definire ausus est. Quæ a fidelibus et in doctrina sacra exercitatis lectoribus, eo quod sunt vanissima, et contra fidem ac veritatem Dei plena mendacii et erroris, Deo opitulante, facillime judicantur et respuuntur, immo etiam contemptui et risui habentur. Sed quia a multis, ut audivimus, idem homo quasi scholasticus et eruditus admirationi habetur, et talia garriens sive scribens, alios ad hæsitationem deducit, alios, quasi magnum aliquid dicat, erroris sui sequaces efficit, omnes tamen auditores et admiratores suos inani verbositate et ventosa loquacitate perniciosissime occupet; ut non divinis scripturis, non authoritatibus paternis se humiliter summittant, sed ejus potius deliramenta sequantur: necessarium omnino duximus, ut studio charitatis, et debito nostri loci atque ordinis, ejus insolentiæ, auctore Domino, responderemus: ut quicumque hæc cum Dei timore et cura salutis suæ fideliter legere voluerint, agnoscant veraciter quantum necesse sit in his maxime periculosissimis temporibus et extremis inhærere firmiter Scripturæ sanctæ immobili veritati, obedire humiliter sanctorum patrum fundatissimæ auctoritati, claudere et obstruere auditum indisciplinatæ et vanissimæ verbositati.

VOL. IV.

K

Primo namque capitulo istiusmodi proposuit definitionem. "Quadruvio regularum totius philosophiæ quatuor, omnem quæstionem solvi: duasque prædestinationes non esse." Cui fides Ecclesiæ e contrario respondet, veritatem æterni judicii et ordinationis Dei, quæ vocabulo prædestinationis exprimitur, non esse requirendam a philosophis, sed ab apostolis et prophetis Dei: nec in mundanæ doctrinæ quadruviis, sed in una et vera via, quæ dicit de semetipsa; "Ego sum via, et veritas, et vita." Prædestinationem autem et æterni consilii et judicii Dei, sive in remuneratione justorum, sive in damnatione iniquorum, et propter unam ac simplicem scientiam divinam in qua simul atque æternaliter de omnibus præordinatum atque præfinitum est, unam veraciter dicimus: et propter duplicem ejus efficientiam, qua alii misericorditer liberantur, alii juste damnantur, duas dicere non timemus; fideliter cum Psalmista ipsi Judici universorum dicentes, "Misericordiam et judicium cantabo tibi Domine." Nullum autem certamen, nulla contentio esse debet de numero; sive pluraliter de prædestinatione Dei dici possit, sive aliqua veraci ratione non possit: dummodo certissime constet duplicem esse ejus effectum; vel in electis scilicet misericorditer præordinatis ad vitam, vel in reprobis juste præordinatis ad pœnam.

Post hæc jam dictus disputator, more suo, velut definiendo subjungit: "Et præscientiam et prædestinationem unum idemque esse." Nos autem, repudiato hujus novitatis errore, teneamus certissimam et firmissimam fidei regulam et, Deo adjuvante, fideliter discernamus, aliquando dici præscientiam, quæ omnino prædestinatio esse non possit. Quia omnipotens Deus sicut bona, sic etiam mala, id est, peccata hominum vel angelorum, futura præscivit: quæ tamen ut fierent, justus et sanctus prædestinare non potuit. Prædestinatio autem ejus, vel ad conditionem et gubernationem pertinet creaturarum, quæ utique bona et justa est; vel præcipue et maxime ad

a Ad capitulum I.

Psal. 101. ver. 1.

b Joh. cap. 14. ver. 6.
d Ad cap. II. sec. 2.

opera vel judicia ejus, quæ agit sive acturus est, in creatura rationali, angelica videlicet et humana: dum ex eis alios per gratiam justificat et beatificat, alios per justitiam deserit et condemnat. Quia et eorum bona, id est, sanctorum hominum et sanctorum angelorum, ejus sunt dona vel præmia: et istorum mala, id est, æterna supplicia, ejus est juste omnia disponentis justa vindicta. Et idcirco prædestinatio ejus semper in bonis, semper in operibus suis, quæ in creatura (ut dictum est) rationali vel misericorditer vel juste exercet, accipienda est quæ ipse et prædestinando præscivit, et præsciendo æternaliter prædestinavit. Unde manifestum est prædestinationem Dei sine præscientia non esse: præscientiam vero, et cum prædestinatione esse in bonis et justis operibus Dei; et sine prædestinatione in malis operibus hominum et angelorum iniquorum.

In

Subjungit idem disputator et dicit; "hominem ad Deum, quem libero arbitrio sine labore deseruerit, sine laboris studio et cooperantis gratiæ dono pervenire non posse." quibus verbis quod dicit, primum hominem libero arbitrio Deum deseruisse; jam utique in deserente Deum, et deserto a Deo, non erat liberum arbitrium ad bonum (illa et naturæ bene a Deo conditæ, et gratiæ a Deo donatæ, beata libertate quam apostolus commendat dicens, "Ubif spiritus Domini, ibi libertas est:") sed erat liberum tantummodo ad malum, et peccato dominante captivum. De qua miserrima libertate et servitute apostolus conversis fidelibus dicit: "Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ." Et iterum: "Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus cui obeditis; sive peccati in mortem, sive obeditionis ad justitiam?" unde et Dominus ait: "Omnis qui facit peccatum servus est peccati." Et beatus Petrus apostolus: "Ak quo enim (inquit) quis superatur, ejus et servus est." Sed et captivitatem peccati beatus Paulus non tacet, dicens :

e Sec. 3.

Rom. cap. 6. ver. 20. Joh. cap. 8. ver. 34.

f 2 Cor. cap. 3. ver. 17.

h Ibid.ver. 16.

2 Pet. cap. 2. ver. 19.

« AnteriorContinuar »