Imágenes de páginas
PDF
EPUB

"Video1 autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati quae est in membris meis." Sic itaque homo, ut dictum est, deserens Deum, et desertus a Deo, factus est liber justitiae, cui servire noluit; et servus peccati in mortem, quia noluit esse servus obeditionis ad justitiam: et per hoc incipiens habere in membris suis legem repugnantem legi mentis suae, et captivantem se in legem peccati. Amissa ergo gratia verae libertatis qua Deo poterat cohaerere et dicere; "Mihim autem Deo adhaerere bonum est:" infelici libertate voluntatis suae adhaesit peccato, et factus est servus captivusque peccati. De qua servitute et captivitate exire et liberari non potest, nisi per eum qui ait; "Sin vos filius liberaverit, tunc vos vere liberi eritis." Et ideo, quando homo deseruit Dominum Deum manifeste, tunc amisit libertatem boni, et non remansit liber nisi ad malum: unde nescimus cur talis in eo libertas debeat praedicari, ac non potius deleri et caveri.

Quod autem dicit, "sine laboris studio, et cooperantis gratiae dono, hominem ad Deum pervenire non posse:" aliter fides Catholica tenet, quae certissime credit, juxta evangelicam et apostolicam veritatem, nullo bono opere, nullo bono merito praecedente, solo gratise divinae beneficio, hominem salvari et venire ad Deum; sicut ipse Dominus dicit: "Nemo° potest venire ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum." Et apostolus diligentissime inculcat fidelibus, dicens. "Eip autem qui nori operatur, credenti autem in eum qui justificat impium, reputatur ejus fides ad justitiam." Et iterum: "Arbitramurq justificari hominem ex fide sine operibus legis." Et ne saltem ipsam fidem sibi deputarent qui veniunt ad Dominum, atque velut sui operis merito, et non gratuito Dei dono se putarent esse salvatos: ostendit alio loco etiam ipsam fidem Dei donum esse, cum dicit: "Gratiar salvi facti estis per fidem." Et continuo subjungit: " Et hoc

1 Rom. cap. ver. 23. m Psal. 73. ver. 2.

■ Joh. cap. 8. ver. 36. 0 Joh. cap. 6. ver. 44.

P Rom. cap. 4. ver. 5. 'Ibid. cap. 3. ver. 28, r Ephes. cap. 2. ver. 8, 9.

non ex vobis, Dei donum est; non ex operibus, ne quis glorietur." Unde etiam Deus, sicut ipse apostolus commemorat, per prophetam dicit: "Inventus* sum a non quaerentibus me; palam apparui his qui me non interrogabant." Vel sicut in nostra editione legitur: "Quaesierunt1 me qui ante non interrogabant; invenerunt qui non quaesierunt me." Ecce manifestissima gratia, sine operibus, per quam homines requirentes Deum non solum veniunt, sed etiam perveniunt ad Deum; sicut innumera parvulorum milia, qui utique nihil boni operari potuerunt, sola fide Ecclesiae et regenerationis gratia, cum in tali setate ex aqua et spiritu renati, et originalis peccati vinculo absoluti, atque ita fuerunt defuncti; absque ulla dubitatione ad Deum perveniunt. Aliter ergo sentire, id est hominem absque laboris sui studio ad Deum pervenire non posse non est Catholicum, sed Pelagianum. Invenitur in libello cujus titulus est, Dogmatum Ecclesiasticorum, quaedam talis definitio: sed omnino, ut alia nonnulla in eodem libello, Pelagiani erroris est. Et ideo quicunque eum propter alia quaedam utilia legit, cum hujusmodi ibi sensus invenerit, meminerit solicite apostoli dicentis: "Omnia probate, quod bonum est tenete."

Subjungit ille, et dicit: "Exu necessitate praedestinationis nihil compelli, sicut nec voluntatem." Quodv utrumque, id est, praedestinatione, et voluntate Dei nihil compelli, apertissima veritate falsum est. Quia et bonitate praedestinationis Dei frequenter diversis flagellis et laboribus et tribulationibus compelluntur electi, sive ut convertantur adDeum, sive ut vivant secundum Deum. Sicut compulsus est apostolus Paulus, cum adhuc esset Saulus, coelestis vocis terrore prostratus, divina percussione caecatus, tantoterrore a suo errore et crudelitate coercitus; utique ut converteretur ad Deum. Et tamen jam conversus, jam apostolus, jam magister gentium effectus, adhuc castigatur, adhuc colaphizatur; ne magnitudine revelationum extollatur. Et ejusdem divinae praedestinationis judicio et aequitate re

[merged small][ocr errors]

probi compelluntur: etsi non ad inique et impie vivendum, tamen ad aeternum pro ipsis iniquitatibus et impietatibus suis supplicium luendum. Similiter et bonitate voluntatis Dei, in qua est utique aeterna praedestinatio Dei, et electi flagellantur temporaliter ad correctionem vel probationem: et ejusdem divinae voluntatis severitate reprobi flagellantur aeternaliter ad punitionem, cum omnipotens Deus, sicut apostolus dicit, manifesta misericordia et occulto judicio suo, " cujus" vult miseretur, et quem vult indurat."

Bene autem dixit dteputator, "peccatum" non esse a Deo." Et tamen hoc ipsum superflue posuit, cum de praedestinatione divina definiret: quia nemo fidelium dicit, Deum peccata praedestinasse. Quod autem adjunxit; "mortemy et miseriam similiter non esse a Deo;" manifeste Scripturae contradicit, dicenti: "Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt." Sed quia iterum Scriptura dicit; "Deusz mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum." Vigilanter nobis quaerendum est, quomodo utrumque fideliter intelligendum sit. Videlicet, et quod Deus mortem non fecit; etquod mors et vita a Deo sunt. Itaergo utrumque recte intelligi potest. Quod Deus mortem non fecit, qui hominem immortalem, si non peccasset, creavit. Et iterum, mors a Deo est: quia peccantem hominem justa morte damnavit. Sicque mors non est ab illo creatione: et tamen ab illo veraciter est ultione. Sicut autem mors ista corporalis, quae et prima intelligitur, a Deo est, quia ab eo peccanti homini juste est illata: ita et mors secunda in gehenna homini permanenti in peccatis ab illo juste est inferenda. Ideo et haec et illa, id est, et prima quae animam dividit a corpore, et secunda per quam, ut dictum est, et anima et corpus perditur in gehenna, quia est utique justa, et justo Dei judicio homini illata vel inferenda a Deo est.

De* tribus haeresibus quas dicit; primam, id est, Pelagianorum, qui liberum arbitrium sine Dei gratia homini

■ Rom. cap. 9. ver. 18.
» Eccl. cap. 11. ver. 14.
* Ad cap. IV. see. 1.

'Ad cap. III. sec. 3.
! Sapient, cap. 1. ver. 13.

ad salutem posse sufficere dixerunt, bene novit et condemnat Ecclesia: sequens vocem Domini, suam gratiam in omnibus commendantis, atque dicentis; "Quib manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere." In eo enim quod ait: "Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum;" declarat gratiae beneficium, quam in illo manentes ex illo accipiunt ut fructificare possint Deo, sicut palmes accipit ex radice vitis. Quod autem subjunxit, " quia sine me nihil potestis facere;" manifestissime ostendit liberum hominis arbitrium absque adjutorio gratiae suae ad boni operis fructum nihil posse.

Secunda haeresis, quam dicit esse gratiae solius, quae sit, vel fuerit in Ecclesia quae ita praedicaverit sola Dei gratia hominem salvari, ut liberum hominis negaret vel destrueret arbitrium; nobis minime compertum est. Nam antiquissimi et impiissimi illi haeretici, Marcion, et Valentinus, et Manichaeus, qui vel duo vel tria principia introduxerunt, et ideo duas naturas vel angelorum vel hominum asseruerunt, id est, unam bonam et alteram malam (illam ita esse bonam ut aliud esse non possit; istam e contrario ita esse malam, ut similiter aliud esse non possit) nihil omnino de gratia Dei dixerunt, sed solam naturam naturaliter vel bonam vel esse malam stultissime defendere conati sunt. Cum Ecclesia Catholica, legis et evangelii fideliter doctrinis instructa atque munita, unam tantummodo agnoscat et praedicet omnium creaturarum, ccelestiumetterrestrium, visibilium etinvisibilium esse principium, sanctam videlicet Trinitatem, PatremetFilium et Spiritum sanctum, unum Deum ex quo omnia, per quem omnia: in quo omnia: et nullam omnino naturam nisi ab eo, id est, optimo conditore esse. Etideo omnem naturam, in quantum natura est, bonam esse, nec malum naturae naturam, sed vitium naturae esse. Sed quia mutabilis facta est ista natura in creatura angelica et humana, et a bono in quo condita est, suo vitio potuit labi ad malum: et a malo in quo lapsa est, quantum pertinet ad humanum genus quod

b Joh. cap. 15. ver. 1.

Dei miseratione salvatur, posse surgere et reformari ad bonum. Quantum vero pertinet ad partem angelorum malorum, et perpetuo judicio damnatorum, sic lapsos esse superbiendo a Deo, ut nullo jam mereantur remedio instaurari; non solum perdita, in qua conditi fuerant, bona voluntate, sed terribili judicio conditoris, etiam ipsius bonae voluntatis possibilitate privati.

Cum ergo et illi, de quibus praedictum est, haeretici naturam tantummodo vel defenderint quasi immutabiliter bonam, vel accusaverint quasi immutabiliter malam, et ideo de gratia vel de libero arbitrio non appareat quomodo aliquid praedicare potuerint; et e contrario Ecclesia Dei sic teneat sicut brevissime commemoravimus: Quae est ista secunda haeresis tam incognita, tam nova et inaudita, quae libero arbitrio denegato solius gratiae sit praedicatrix? Nisi quia, ut nobis videtur, disputator iste, vel beatum Augustinum latenter quasi haereticum accusat, eo quod manifeste juxta veritatem Scripturarum sola Dei gratia ostendat et doceat hominem posse salvari; nec ad ipsam salutem aeternam aliquid humanum arbitrium posse, nisi per eandem gratiam fuerit reformatum, sanatum, illuminatum ac roboratum. Aut certe eos, qui secundum ejus venerabilem et Catholicam doctrinam nunc de gratia Dei sentiunt et docent, quasi minus illius dicta intelligentes, haereticos vocat: videlicet quasi ille non ita de libero arbitrio senserit, nec isti recte ejus verba intelligant; et ideo errent ex occasione verborum ejus, dum ea aliter intelligunt, quam ille qui scripsit. Hac de caussa nobis videtur, quod callidissime omnino et versutissime velut haeresim solius gratiae posuerit, nec tamen auctorem vel sectatores ejus ulla significatione manifestaverit.

Quod si ita est; quid aliud quam Ecclesiam nostri temporis, simul cum eis qui illum ad talia instigant, viperea subtilitate accusat? Et ideo si sint tales, qui in partibus regni illius ubi iste impugnator veritatis non solum non arguitur, vel silentium ei imponitur, sed etiam laudi et honori maximo habetur, qui ei in talibus faveant, maxime viri ecclesiastici: quis digne possit non dolere et horrere istud contagii et pestilentiae malum, quod ab illis partibus

« AnteriorContinuar »