Imágenes de páginas
PDF
EPUB

varicationis reatus, qui in istis Christus sanguine est deletus."

Quo spectat et illa sententia, quam inter ipsos scholasticos Gabriel Biel est amplexus: reprobos, sive (ut ille appellat)" præscitos, non esse filios adoptivos:" et veterum celebratissimum illud dogma; "Corpus Christi, quod est Ecclesia, ex solis constare electis;" et quæ cum istis sunt connexa. "Eos" esse ecclesiam, qui in domo Dei permanent." "Bonos" de Ecclesia non posse discedere:" et "qui perierit, ex illa non fuisse." "Secundum præscientiæ suæ gratiam, Christum sanctam ecclesiam de in æternum permansuris sanctis construxisse:" neque eum "justificare' nisi corpus suum, quod est Ecclesia." "Non" revera Domini corpus esse, quod cum illo non erit in æternum." "Deum non omnium, sed eorum quos ante præscivit et prædestinavit, delicta dimittere." "Quic perseveraturi non sunt, non esse a massa illa perditionis præscientia Dei et prædestinatione discretos." "Eosd qui cum tentati fuerint, superantur et pereunt; videri quidem filios Dei factos, propter aquam baptismatis, revera autem non esse filios Dei, quia non sunt in spiritu baptizati." "Visibilem baptismum posse habere et alienos, id est, qui regnum Dei non possidebunt:" sed esse "donum Spiritus sancti, quod proprium est eorum tantum, qui regnabunt cum Christo in æternum." Denique, "Sacramenta in solis electis efficere, quod figurant." Cum quibus quomodo concilianda sint, quæ apud eosdem

Biel. in 3. sentent. distinct. 10. artic. 1.

Coloss. cap. 1. ver. 24. collat. cum 2 Tim. cap. 10.

" Cyprian. epist. 55. op. pag. 83.

w Id. de unitate Ecclesiæ op. pag. 197.

× Augustin. de cathechizandis rudib. cap. 11. op. tom. 6. pag. 275.

y Gregor. in Cantica 3.

2 Augustin. epist. 185. op. tom. 2. pag. 659.

a Id. de Doctrin. Christian. lib. 3. cap. 32. op. tom. 3. pag. 58.

b Id. contra adversar. leg et prophet. lib. 2. cap. 11. op. tom. 8. pag. 601.

Id. de corrept. et grat. cap. 7. op. tom. 10. pag. 758.

d Author. operis imperfecti in Matth. homil. 5.

e Augustin. de unitate Ecclesiæ, cap. 22. op. tom. 9. pag. 381.

Idem apud Petrum Lombardum, lib. 4. sentent. dist. 4. A.

aliud sonantia occurrunt aliquoties, consulendi illi sunt, qui de perseverantia sanctorum et sacramentorum efficacia tractant controversias. Nos in instituta historia pergamus.

CAP. XIII.

De variis synodis, post Valentinam, in Gallia habitis: et Hincmari Remensis in acta tum Valentini tum Lingonensis concilii censura.

PROXIMO post celebratum concilium Valentinum anno, in Karoli Calvi ditione apud Bonoilum, agri Parisiensis vicum, mense Augusto habita est synodus: cujus Hincmarus, in præfatione posterioris refutationis Gotteschalci, his verbis meminit. "Sermonem Flori, quem, mutuante Heriboldo Antisiodorensium episcopo, in synodali conventu apud Bonoilum exscripsimus." Illum proculdubio Florum innuens: cujus, sub titulo Flori Magistri, expositionem Missæ; poemata, Drepanii cognomento addito; et responsum ad novemdecim Johannis Scoti capitula, Lugdunensis Ecclesiæ nomine edita, in bibliotheca Patrum legimus.

Ad sequentis Septembris Kalendas, in villa Nielpha (Neaufla hodie dicta) a Karolo alius indictus est conventus: in quo, et Valentinæ synodi capitula, et quæ pro Gotteschalci causa ab aliis scripta acceperat Hincmaro, ut ad ea responderet, tradidit; qua de re in epistola ad regem anno octingentesimo quinquagesimo nono eidem refutationi posteriori præfixa, ita scribit Hincmarus ipse. "Hæc eadem capitula, sicut facile reminisci potestis, ante triennium nobis in villa Rothomagensis episcopii, quæ Nelpha dicitur, quando in excubiis contra Normannorum infestationem degebamus, sub titulo, quasi in Valentiana synodo conscripta fuerint, anno Incarnationis Dominica

a Ann. DCCCLVI.

b Caroli Calvi capitul. tit. 15. pag. 123. cum notis, pag. 35, 36.

c Ibid. tit. 17. cap. 3. pag. 137. cum notis pag. 39.

d Flodoard. lib. 3. cap. 16.

DCCCLV. sub Lothario imperatore dedistis; ut ad illa, quæ nobis viderentur, Catholice ex orthodoxorum magisterio responderemus, cum aliis quorumcunque scriptis, quæ hinc ad vestram notitiam pervenere. Quorum ́quædam scripta recepimus: sed ea publicare noluimus, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, donec cum eis, qui vobis illa transmiserant, familiari colloqueremur sermone; et eos, si aliquo modo valeremus, ab hac prava intentione ad Catholicæ fidei unitatem, cooperante Domino, revocaremus."

"Sed quia partim occupationibus præpediti, partim autem in fraternis suasionibus, minus quam necesse fuerat, obauditi; eos quos monere disposuimus, a sua intentione revocare nequivimus. Unde (quia, sicut dicit apostolus; Quorundam hominum peccata manifesta sunt, et quæ aliter se habent abscondi non possunt :) adeo quorundam excrevit dissensio; ut hæc dissonantia ad vestram perveniret notitiam, et synodali decreto pro zelo fidei, et unanimitatis amore, antequam hæc nobis perscrutanda committeretis, quatuor capitula episcopali definitione vobis de catholicorum patrum dictis colligi, et singulorum exigeretis manibus roborari. Postea vero et quorundam ex his, qui eisdem capitulis subscripserant, et aliorum etiam, in tantum est accumulata vecordia; ut necesse foret, et jussionis vestræ instantia, et executionis nostræ obedientia, hinc eorum quos præmisimus scriptis, et propositionibus, literali officio respondere."

Collegit igitur Hincmarus, " atque composuit volumen ingens, plures continens libros, de prædestinatione Dei et libero arbitrio, contra quosdam reprehensores suos episcopos, maximeque contra Gotteschalcum, atque Ratramnum monachum Corbeiensem:" ut refert Flodoardus, cui et integram dedicatoriam, ad Karolum regem, epistolam inseruit. Unde quæ in Valentinam Synodum ab eo sunt objecta, quæque totius operis olkovouíav explicant (aliis, brevitatis causa, prætermissis) placuit hic describere. "CAPITULA Synodalia venerabilium consacerdotum nos

e Ephes. cap. 4. ver. 3. lib. 3. cap. 15.

f 1 Tim. cap. 5. ver. 24, 25.

trorum, trium scilicet provinciarum, (sicut ibidem continetur, et inferius scriptum invenietur) vobis delata, quæ nostræ humilitati, juxta Scripturam præcipientem, Interroga sacerdotes legem meam (quia et fidei legem esse legimus) præcedentium regum more, ob studium cognoscendæ veritatis, legenda et ventilanda dedistis, revolvimus. In quibus nos, licet nomina nostra sint tacita, designatione tamen effectus velut non Catholicos reprehensos, et sine fraternitatis respectu despectos reperimus. Capitula quoque, quæ, ob notam vobis, et infra innotescendam necessitatem, ex Catholicorum patrum sensibus et verbis excerpsimus, velut inutilia, imo noxia, repulsa et abominata invenimus. Quæ capitula, sicut a nobis excerpta sunt, suis scriptis inserere noluerunt, ne ab illis legerentur, in quorum manus illorum capitula devenirent: sed quædam de his, quæ in capitulis a nobis excerptis habentur, alio sensu, et aliis verbis tetigerunt, ut abominanda illa monstrarent: quædam autem suppresserunt, et taliter inde memoriam habuerunt, quasi nos contra sanctorum patrum sensa, in Africana et Arausica synodo, senserimus."

"De quodam autem capitulo, id est, quod omnes homines vult Deus salvos fieri, licet non omnes salventur, funditus tacuerunt: cum Dominus dicat; Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas, et destruas et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. Prius enim, (si de conscientia rectæ intelligentiæ fuere confisi) ponentes ea quæ destruere nitebantur (sicut illa cum integritate sua acceperant) in quibus evellenda et dissipanda erant, legentibus demonstrare; et tunc illis per auctoritatem destructis atque dispersis, sua rationabiliter et ordinabiliter plantare debuerant, ac in sublime ædificantes extollere. De quodam etiam capitulo, quasi ludificatio aliqua in sacris mysteriis esse possit, ita scripserunt, ut legentes hoc a nobis dictum fuisse intelligere possunt, de quo nihil a nobis est memoratum: et quare nihil a nobis inde sit dic

h Haggai cap. 2. ver. 11. Rom. cap. 3. ver. 27. Jerem. cap. 1. ver. 10.

« AnteriorContinuar »