Imágenes de páginas
PDF
EPUB

ratoris Lotharii filii et Lotharingiæ regis primi) celebratum est, ut de causa Gotteschalci rationem redderet, Hincmarus vocatus est. In quo, injuriam sibi factam, in jam citatis ad Nicolaum papam literis, ita ille conqueritur. "De quo (Gotteschalco) ut redderem rationem, quidam episcopi quorum nihil de illo intererat, (quoniam nec eos, ut ipsi manifestis indiciis prodiderunt, ad hoc caritas commovebat, nec auctoritas deducebat) me ad conciliabulum nuper Metis habitum (quod vocari synodum vetuistis, sicut intelligo) irregulariter quarto die antequam congregaretur, cum ego longius quam octoginta, et idem Gotteschalcus plusquam centum millibus ab ipsa civitate (Metensi) disparati essemus, nihil me inde ante præmonitum, per quemdam laicum hominem literis vocaverunt."

Quum Rothadus Suessionensis episcopus, in pristinum honorem (a quo, ad Romanum pontificem appellans, ab Hincmaro fuerat depositus) a Romano concilio fuisset restitutus; ab Hincmaro scriptæ sunt istæ ad Nicolaum papam literæ : in quarum fine, post expositam pluribus Gotteschalci doctrinam, tanta episcoporum illius causæ faventium oppositione exacerbatus, ita demum perorat. "Sunt et alia, quæ ipse et alii plures in istis partibus dicunt, quæ nobis sanæ fidei adversari videntur : quæ dum per alium quam per vilitatem meæ personæ auctoritas vestra cognoverit, forte attendet solertius, et quæ inde tenenda sunt docere studebit quantocius. Erit enim in proximo inde necessitas: quia etsi eorum corda in insania perversi sensus ebulliunt, orthodoxi tamen regis nostri tempore prava, quæ sentiunt, eloqui non præsumunt. Ita ut aperte videamus impleri, quod scriptum est: Congregans sicut in utre aquas maris. Aqua enim maris sicut in utre congregata est: quia amara hæreticorum scientia quicquid hodie in isto regno filii vestri Domini Karoli pravum sentit, in pectore comprimit, et aperte dicere non præsumit. Meam quoque exiguitatem et occulte canino dente corrodunt. Facile autem adjuvante Domino, portare valebo: quia et mihi paucum superest temporis spatium; et si inter filios

h Psal. 33. ver. 7.

Ecclesiæ, permittente Deo, in me acceperint potestatem corporaliter affligendi, divina gratia adjuvante exercebunt patientiam. Sed et si tantummodo male sentiendo adversabuntur; exercebunt quantulamcumque scientiam : et ut etiam inimici, secundum præceptum Domini, diligantur, exercebunt benevolentiam."

"Præfatum autem Gothescalcum, si vestra auctoritas mihi scripserit, ut eum a custodia solvam, et aut ad vos eundi (ut per vos ejus doctrinam experiamini) aut ad quemcunque ex nomine designatum pergendi licentiam donem: (quia, ut melius ipsi scitis, sicut absolute quisque regulariter ordinari non valet; ita nisi ex ipsius consensu, cujus esse dinoscitur, certæ personæ commendandus, et ad certum locum monachus, vel quisque sub regula constitutus, a loco suo absolvi juxta regulas sacras non valet :) vestris jussionibus nullo modo resultabo. Tantum ut auctoritatem vestram habeam; ne tantorum episcoporum judicium mea præsumptione parvi pendere videar. Non enim illius delector, quam juste sustinet pertinaciter contumax, quantulamcunque reclusionis molestiam: sed doleo a qua revocari non potest perfidiam."

"Quem si cuicunque commendandum vestra auctoritas viderit, hoc in commendatione etiam providebit; ut cui commendabitur Catholicus sit, et gravitatem ecclesiasticam, et vigorem ac Scripturarum scientiam habeat: quia non solum Scripturas ad suum sensum violenter inflexas, sed et Catholicorum dicta detruncata per totum diem sine respiratione aliqua prævalet memoriter decantare. Unde non solum idiotas in admirationem sui abducere, verum et sciolos et incautos atque zelum Dei, sed non secundum scientiam, habentes in sententiam suam solitus erat traducere. Et non solum doctorum suorum doctor videri appetit; sed et hoc solerter satis intendit, ut secum loquentes vel in sermone capere valeat: et si de veritate non poterit, invincibiliter sacramentis affirmare curabit, ea secum loquentes dixisse quæ forte non dixerant; ut ipse verax, et illi qui ei contradicunt probentur esse mendaces, et adversus suam doctrinam docentes."

Verum nec ad istas literas respondisse Nicolaum, neque

de Gotteschalci causa quicquam in alterutram partem definivisse invenimus. De antagonistarum tamen ipsius uno, Johanne Scoto, sinistrum ad se pervenisse rumorem, non dissimulat; quod in quibusdam bene non senserit. Transtulerat nimirum Johannes ex Græco in Latinum libros Dionysio Areopagitæ attributos: eosque Karolo Calvo, in cujus aula vivebat, dicavit; carmine quoque præfixo, cujus hoc initium.

Hanc libam, sacro Græcorum nectare fartam,

Advena Johannes spondo meo Karolo.

Maxime Francigenum, cui regia stemmata fulgent,
Munera votiferi sint tibi grata tui,

Nicolaus ægre ferens, tam rarum opus ipsius arbitrio non fuisse subjectum, ad Karolum hac de re ita scripsit. "Relatum est apostolatui nostro, quod opus B. Dionysii Areopagitæ, quod de divinis nominibus, vel cœlestibus ordinibus, Græco descripsit eloquio, quidam vir Johannes, genere Scotus, nuper in Latinum transtulerit. Quod juxta morem nobis mitti, et nostro debuit judicio approbari: præsertim cum idem Johannes, licet multæ scientiæ esse prædicetur, olim non sane sapere in quibusdam frequenti rumore dicatur. Itaque quod hactenus omissum est, vestra industria suppleat, et nobis præfatum opus sine ulla cunctatione mittat: quatenus dum a nostri apostolatus judicio fuerit approbatum, ab omnibus incunctanter nostra auctoritate acceptius habeatur."

Nempe ejusmodi subjectionem ab advena Johanne expectabat novus hic apostolus, quam a servis suis domesticis accipere assueverat, e quibus unus, Romanæ Ecclesiæ eo tempore bibliothecarius, Anastasius, libellum alium e Græco in Latinum similiter translaturus, a Capitolino suo ViceDeo ducto principio, judiciariæ hujus potestatis plenitudinem inflatis buccis ita decantat. "Hunc1 codicem confi

i Non Marinus: ut suspicatus est Andr. Duvalius, sub initium notarum in Lugdunensis Ecclesiæ libellum contra Jo. Scotum.

Ivo Carnot. Decret. part. 4. cap. 104. Roger. Hoveden. annal. part. 1.

1 Anastas. Bibliothecar. præfat. in translationem Latinam Leontii, de Vita Johannis Eleemosynarii ad Nicolaum papam.

cere ausus non sum, antequam a Dominatione vestra, o millies beate, licentiam adipisci promerui. Neque enim fas est, ut absque vicario Dei, absque clavigero coeli, absque curru et auriga spiritualis Israel, absque universitatis pontifice, absque unico papa, absque singulari pastore, absque speciali patre, absque te omnium arbitro, aliquid consummetur aut divulgetur. Tu enim tenes claves David, tu accepisti claves scientiæ. In arca quippe pectoris tui tabulæ testamenti et manna cœlestis saporis requiescunt. Tum enim quod ligas, nemo solvit ; quod solvis, nemo ligat: qui aperis, et nemo claudit; claudis, et nemo aperit. Vicem namque in terris possides Dei."

Interim dum Romæ ista agerentur, in Gallia carcerali custodia adhuc conclusus tenebatur miser Gotteschalcus; tum Nicolai, tum successoris etiam ipsius temporibus. Sub Hadriano enim II. opusculum quinquaginta quinque capitulorum ad nepotem suum Hincmarum Laudunensem episcopum edidit Hincmarus" Remensis archiepiscopus : in quo, cum consuevisse Gotteschalcum dixisset, non solum Scripturas "detruncare, et ad suum sensum violenter inflectere ;" sed etiam "ea, quæ in canonicis libris non habentur, auditoribus suis proferre": subjicit. "Et quoniam hæc egisse Gotteschalcus in conventu episcopali (Carisiaco nimirum) revictus fuit: idem concilium (sicut scriptum est: Qui imponit stulto silentium, iras mitigat) silentium ei imposuit, mihique illum ad custodiendum commisit. Sicque complicium ejus (qui jam sicut vermes, in putredine scatentes, ebulliebant) iræ partim sunt mitigatæ, et congregatæ sunt a Domino quasi in utrem aquæ maris, cum amaritudo perversarum mentium, nondum apud nos de his, quæ Gotteschalcus eos docuerat, erumpit exterius in vocem pravæ libertatis."

Hæc ille, in hujus opusculi capite quadragesimo tertio cui et literas ad nepotem Idibus Februariis Indictionis III. a se datas inseruit: ad quas responsum nuperrime ab illo

m Apoc. cap. 3. ver. 7. cum cap. 13. ver. 11.

n Anno DCCCLXX.

• Prov. cap. 26. ver. 10.

P Psalm. 33. ver. 7.

conscriptnm accepisse se, ibidem significat. Unde intelligimus scripta hæc fuisse anno octingentesimo septuagesimo (quo apud Attiniacum mense Maio illa habita est synodus in qua hunc quinquaginta quinque capitulorum libellum nepoti suo coram episcopis se tradidisse alibi confirmat idem Hincmarus :) indidemque per unum et viginti saltem annos in carcere detentum fuisse Gotteschalcum. De qua immoderata severitate ita jamdudum conquestus fuerat Remigius, cum Lugdunensibus suis. "Illa" miserandi hominis tam longa et inhumana in ergastulum per tot annos damnatio, aliqua (ut credimus) compassionis benignitate et consolatione fuerat temperanda, vel etiam removenda: ut frater, pro quo Christus mortuus est, per charitatem et spiritum mansuetudinis potius lucraretur, quam abundantiori tristitia absorberetur. Quod illa (ut Dominus novit, in quantum ipse inspicere dignatur) suggerimus charitate, quam nobis beatus Johannes apostolus commendat, dicens: In hoc cognovimus charitatem Dei, quod ille pro nobis animam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere."

In custodias autem inclusus ille est apud Altivillarensis" cœnobii monachos: ad quos Hincmarum epistolam demum scripsisse refert Flodoardus, "pro" eodem Gotteschalco, ut si se recognosceret, antequam anima illius egrederetur de corpore, et spiritalem et corporalem humanitatem exhiberent illi: ostensa auctoritate ecclesiastica ex verbis orthodoxorum super hujusmodi excommunicatis." Sed post tantos per tot annos tam fortiter exantlatos labores, in extremo actu defecisse Gotteschalcum non est credibile. Præsertim cum illi (ut et Gunthario Coloniensi archiepiscapo, cujus extat liberrima illa adversus Nicolai pontificis

a Eginaldus, vel quicunque author fuit appendicis ad Aimoinum adjectæ, lib. 5. cap. 24.

r Apud Flodoard. lib. 3. cap. 22.

s Eccles. Lugdun. de trib. epistolis, pag. 1065. F.

1 Joh. cap. 3. ver. 16.

u Haultvillier, in Remensi episcopatu.

w Flodoard. lib. 3. cap. 28.

x Annal. Francor, a Pithæo edit. ad ann. 803,

« AnteriorContinuar »