Imágenes de páginas
PDF
EPUB

quale ac quantum malum de te semper incommutabili Domino Deo nostro in Ecclesia tua longe atque mendaciter et exitialiter, ad proprium suum suorumque simul interitum, palam prædicaverint, prædicent, asseveraverint, asseverent: et precor ut revoces eos miseranter ad viam veritatis; ne in tam lethalis hæreseos errore pertinaces perseverent. Videant, inquam, quale sit et quantum malum; quod cum omnes electi tui omnia bona semper fecerint, faciant et facturi sint cum consilio, prout videlicet adjuvantur a te gratuito tuæ benignitatis auxilio, præsumant non solum mentiendo sed etiam pejerando palam omnibus affirmare, quod tu, qui totius es auctor fonsque sapientiæ, immo trina et una sempiternaque sapientia, volueris vel valueris vel etiam debueris quicquam (quod absit) absque consilio patrare: ne dico ab ipso humani generis exordio morientium reproborum animas, vel ad extremum easdem ipsas cum receptis in die judicii propriis corporibus, cum Diabolo et angelis ejus absque prædestinationis consilio destinare. His autem, sicut oportet, sagaciter inspectis, et vivaciter intellectis, confundantur salubriter et erubescant; sicque tandem aliquando veritati suppliciter adquiescant, et a me demum quiescant. Cæterum si attrita fronte, ac sine ullo permanentes pudore, in falsitate malunt persistere, quam recedere a tanto, ut oportuerat, errore; viderint ipsi quo se perditi vertant.

Te precor, Domine Deus, gratis Ecclesiam tuam custodias; ne sua diutius eam falsitate pervertant, hæreseosque suæ pestifera de reliquo pravitate subvertant: licet se, suosque secum, lugubriter evertant. Ego vero gratis

edoctus ab ipsa veritate, quam sequentes prædicti Ecclesiæ tuæ prædicaverunt magistri, et ejusdem veritatis fidelissimi, devotissimi ac celeberrimi prorsus ministri, hic evidenter expressam de prædestinatione tua fidem Catholicam, (gratis a te pieque satis afflatus, animatus, armatus; misericorditerque simul ac mirabiliter adjutus et tutus, fretus et fultus) fideliter, tibi gratias, credo, fortiter teneo, veraciter patienterque defendo: et quemcumque contraria dogmatizare cognosco, tanquam pestem fugio, et tanquam hæreticum abjicio. Et, ut explicem, cum mærore

maximo, quod consequenter de talibus a beatissimo præceptum constat Augustino: quemcunque prorsus invictissimæ veritati contumaciter repugnare audio, et ei contraria docere conspicio; hæreticum et fidei Christianæ inimicum, atque ex hoc omnibus Catholicis anathematizandum esse, denuntio.

Porro conflictum cujuslibet eorum, si semel his lectis et intellectis cedere noluerit, et instar Pharaonis induratus, hæretico videlicet more, tam manifestæ veritati adquiescere contempserit, secundum consilium, vel potius præceptum Pauli apostoli, jam mihi vitandum censeo; quia qui hujusmodi est," subversum' et proprio judicio condemnatum" esse video. Attamen propter minus peritos et ob id ab eis inlectos, et nisi corrigantur perditos, optarem publicum, si tibi, Domine, placeret, fieri conventum: quatenus adstructa palam veritate et destructa funditus falsitate, gratias ageremus communiter tibi, qui nobis tam diu optatum (etiam supra quam petimus aut intelligimus) dare dignatus fueris prosperrimum proventum. Quia profecto nimis ingentem patior dolorem, et maximum die noctuque perfero mororem, quod propter mei nominis vilitatem, vilem hominibus esse video veritatem: et quod erga te sinceram, ut debuerant, non servant caritatem, qui ut tantummodo victores mei esse videantur, nihil vel omnino perparum dilexerunt et diligunt te ; quem negare non refugerunt, neque refugiunt propter me.

Atque utinam placeret tibi, cunctipotentissime pariter ac clementissime Domine, ut sicut in te credo et spero (dato mihi gratis posse, prout jamdudum dare dignatus es, et dare quotidie dignaris etiam velle) coram undique electa populorum te timentium multitudine, præsente etiam istius regni principe, cum pontificum et sacerdotum monachorumque seu canonicorum venerabili simul agmine; concederetur mihi, si secus hanc Catholicæ fidei de prædestinatione tua veritatem nollent recipere, ut isto quo dicturus sum, favente tua gratia, id adprobarem cernentibus cunctis examine. Uts videlicet quatuor doliis uno post unum

Tit. cap. 3. ver. 10, 11.

s Vid. finem cap. 14. supra pag. 203.

positis, atque ferventi sigillatim repletis aqua, oleo pingui et pice, et ad ultimum accenso copiosissimo igne; liceret mihi, invocato gloriosissimo nomine tuo, ad approbandam hanc fidem meam, immo fidem Catholicam, in singula introire, et ita per singula transire: donec, te præveniente, comitante, ac subsequente, dexteramque præbente, ac clementer educente, valerem sospes exire, quatenus in Ecclesia tua tandem aliquando Catholicæ huic fidei claritas claresceret, et falsitas evanesceret; fidesque firmaretur, et perfidia vitaretur.

Utinam hæc, Domine, legentibus et intelligentibus hujusmodi (sicut est opus) inspirare digneris affectum, ut exorem te suppliciter, quo celeriter hoc animi mei desiderium meum, sicut indiget Ecclesia tua, perducas ad effectum. Et si quidem te suffragante de cunctis inlæsus prodiero; amplexentur veritatem et execrentur falsitatem. Sin autem quod ex te, per te, et in te credendo, confitendo, sperando et amando, tuique tantummodo securus, tuæque solummodo gratiæ certus polliceor, vel inchoare trepidavero, vel consummare formidavero; in ignem me protinus mittant, et ibidem merito perire permittant. Suppliciter tamen te, Domine, rogo, in dulcissimo nomine tuo, ut nemo me Catholicorum temere (quod absit) reprehendat in animo suo: quia prorsus ausum talia petendi, sicut ipse melius nosti, a me propria temeritate non præsumo, sed abs te potius tua benignitate sumo.

Immo quisquis te timens vere, diligensque sincere, dignatur hæc legere, vel auditu percipere, imploret gratuitam misericordiam tuam fraterna compassione ac germana simul dilectione; ut tu, qui solus es "adjutort in opportunitatibus," in tribulatione digneris instanter adjuvare me, credentem scilicet ac sperantem in te tua gratuita miseratione: ditesque me simul ad id et incipiendum et perficiendum integra fide, corrobores quoque solida spe ac dones etiam sincerissima caritate, atque gratis etiam decores verissima coram te semper humilitate; depulsaque procul ab orthodoxa Ecclesia tua tam lethiferi dogmatis

t Psalm. 9. ver. 9.

[ocr errors]

falsitate, facias me deinceps cum electis tuis gaudere pro patefacta fidelibus tuis Catholicæ fidei veritate. Sitque nobis de cætero in te solo gaudium verum atque sincerum, tripudiumque summum ac solidum, et gloriatio communis ; quod ab hæreticorum tam gravi perfidia tandem plebs et populus tuus, te miserante, factus est immunis. Quia profecto nullus unquam, nullus unquam electorum tuorum tibi vel ad momentum placere potuit, potest, vel poterit, de suo sed omnes potius tui tibi, per gratuitam gratiam tuam, placuerunt hactenus, atque placent, ac placebunt semper, de tuo.

Hac ergo gratis animatus fide, solidatus etiam spe, et inflammatus pariter caritate, per te ipsum, Deus optime, suppliciter obsecro te; ut vera mihi humilitate data, solido vitæ gaudio semper facias gaudere me. Denique tibi tuoque nomini debitam per sæcula gloriam: et propter justitiam quidem, quia merito superbos humilias, incurvas, et inclinas; propter gratiam autem, quia gratis humiles exaltas, elevas, atque sublimas. Per quam scilicet utramque supplico tibi, cunctipotens et clemens Trinitas pariter et Unitas, ut omnibus inimicis meis (quicunque sine invidia nominis tui, sive nescienter sive etiam scienter nocuerunt, immo nocere voluerunt tibi; nocuerunt autem potius absque dubio sibi) universa debita sua indulgeas funditus et ignoscas; et omnia flagitia simul ac facinora remittas penitus et parcas, Amen. Gratias ago tibi quantascumque, Trine et Une Dominator Domine Deus, quod ad fidem Catholicam de prædestinatione credendam et confitendam esse gratis dignatus es et dignaris, et, ut credo ac sperò, magis ac magis esse die noctuque deinceps dignaberis, inlustrator, inflammator, ac suffragator meus, Amen.

Precor, quantumcumque mihi datur divinitus humilitate, coram trinæ Unitatis et unius Trinitatis præsentissima majestate; ut quisquis hæc non livore corvino, sed amore potius columbino legeris, GOTTESCHALCI peccatoris ante Deum memineris: et paterno sive fraterno affectu simpliciter implores benignissimam ipsius clementiam, ut dig

netur mihi gratuita pietate largiri veræ semper et ubique coram se humilitatis excellentiam, et sinceræ caritatis perpetualiter eminentiam. Sicque me protegat indesinenter "in" tabernaculo a contradictione linguarum," (id est, in fide rectæ Catholicæ Ecclesiæ a calumniis hæreticorum) ut potius incomparabiliter optem, propter nomen Domini Dei nostri et amorem veritatis, universa præsentialiter adversa perpeti persecutionibus illorum; quam vel ad momentum titubando deviare (quod absit) a dilectione vel confessione veritatis, vel a præscripta fide Catholicorum, quæ et ipsius potissimum veritatis est ore declarata et invictissimis quoque suorum auctoritatibus ministrorum. Quia profecto proximo quidem meo tantam quantam mihi caritatem debeo, Deo autem ex toto: quoniam quicquid nobis est boni, vel ipse est, vel ab eo.

Tu vero quisquis hujus fidei et confessionis meæ dignaris esse pius lector, et peritus intellector *** sapienter admittis ; tanquam patrem venerabiliter precor simul, vel sicut fratrem fideliter exhortor: ut, si vis in æternum veritatem videre, et cum sanctis angelis et hominibus electis fidelibusque testibus ejusdem veritatis de ipsa perenniter veritate gaudere; festines omnino perniciosissimum et exitiosissimum genus mendacii, quod detestabiliter committitur in doctrina religionis, præ morte corporis exhorrere. Et ita, secundum quod per beatum divinitus dictum est Augustinum, "suscipiat gratanter diffusa nostris in cordibus pulcherrima et modestissima caritas osculum columbarum; ut vel evitet cautissima humilitas, vel retundat solidissima veritas dentem caninum." Ubi nimirum per osculum columbinum, rectorum corde veraciumque circa se suaque dicta significat inspectionem; per dentem autem caninum, malignam perversorum irrisoriamque fallacium reprehensionem. Obsecra ergo et exora, quæso, Dominum Deum nostrum; ejusque majestatem, ut contra latratus hæreticorum verissimam simplicissimam ac benignisimam habeamus caritatem; et ad extremum quoque retundamus dentes eorum atque mordacissimam falsitatem,

u Psalm. 31. ver. 20.

W

Aliquid deest.

« AnteriorContinuar »