Imágenes de páginas
PDF
EPUB

per ipsum. Quo etiam sensu manifestissime illud in Psalmo dictum est: AUevat' Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Quia vel ex omni genere peccantium sive criminosorum quos voluerit salvat: vel quia nisi per illum nemo prostratus erigitur aut allevatur, dum non suis viribus, sedDei miseratione consurgit."

III. "Uts hoc sanctos suos per Spiritum suum velle faciat, id est, velle eis inspiret,utomnes homines, sicut seipsos, salvos fieri optent; sicut et deSpirituSancto intelligendum est quod idem dicit apostolus: Sed1 ipse Spirituspostulut pro nobis gemitibus inenarrabilibns. Postulat namque Spiritus, quia, ut beatus Gregorius exponit, ad postulandum eos, quos repleverit, inflammat: et gemit atque desiderat Spiritus quia sanctos in orationibus gementes et desiderantes facit. Juxta hunc itaque sensum Deus vult omnes homines salvos fieri, quia ipse sanctis suis inspirat ut hoc velint; ipse eos ita volentes facit. Sicut inspiraverat beato apostolo, qui dicebat: Folo" autem omnes homines esse sicut meipsum. Et alibi: Opto" apud Deum, et in modico et in magno, non solum te, sed et omnes qui me audiunt hodie, talesfieri qualis ego sum."

IV. "Utx simpliciter accipiatur hoc de omnibus hominibus, quantum in ipso est Deum velle eo quod omnes salvari velit bonitate Creatoris: sed, quia liberi arbitrii eos condidit, expectet, ut hoc etiam ipsi velint: et si voluerint, juste salventur; si noluerint, juste puniantur."

Iny tribus prioribus modis, et veram omnino et salubrem intelligentiam esse dicit: in quarto autem modo illud sine dubio cavendum (quia et occasionem Pelagiana? pravitati praebet), quod Deum, ut salvet homines, humanas expectare asserit voluntates. Contra quem errorem ita in antiquis patrum conciliis legitur definitum". "Si quis, ut a peccato purgemur, voluntatem nostram Deum expectare contendit, non autem ut etiam purgari velimus, per Sancti Spiritus infusionem et operationem in nobis fieri, confite- tur: resistit ipsi Spiritui Sancto, per Salomonem dicenti;

'Psal. 145. ver. H.

1Rom. cap. 3. ver. 2G.

"Act. cap. 26. ver. 29.

» Pag. 1059. H. et 10G0. A. B.

« Pag. 1059. C. D.
11 1 Cor. cap. 7. ver. 7.
» Pag. 1059. D.

1 Concil. Arausican. 2. cauon. 4.

Prceparatui* voluntas a Domino: et apostolo salubriter praedicanti; Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntote." "Quod autem" inquit" ibi simpliciter intelligitur, Deum omnes homines velle salvos fieri, bonitate scilicet Creatoris, ita, ut putamus, fideliter potest recipi, si hanc voluntatem bonitatis suae erga salutem hominum non credatur, humana obsistente voluntate, implere non posse; sed, obsistente humana iniquitate, implere nolle. Quae omnia cum tam obscura sint, et tam profunda atque perplexa: nollemus inter fratres et carissimos nostros aliquid de his contentiose ventilari vel temere definiri, sed potius quod in eis certum est sine dubitatione defendi; quod autem etiam inter magnos, diverso modo sed non diversa pietate sentientes, ambiguum atque incertum remansit, etiam apud nos et reverenter honorari, quia neutrum eorum videtur esse falsum vel fidei contrarium: et magis in talibus inquietos et contentiosos ad tranquillitatis et sobrietatis modestiam provocari, quam pro inusitatis et minus elucentibus rebus aliquem immoderata austeritate ac severitate damnari." Haec de tertia Gotteschalci sententia, Remigius.

IV.

Quartam vero sententiam omnino veram esse defendit; et ad ejus confirmationem varia tum scripturarum tum patrum testimonia producit: sed magna tamen cum moderatione tandem in hunc modum concludit. "Quodb si inveniuntur aliqui patrum, qui etiam pro impiis in sua impietate permansuris Dominum crucifixum dicant: si hoc divinae Scripturas certissimis et clarissimis documentis probant; erunt ergo illa, quae ex verbis Domini de hac re commemoravimus, aliter intelligenda. Quod est omnino mirum, vel potius incredibile, posse fieri. Si autem absque ullis Scripturae, ut dictum est, non ambiguis, quae et aliter intelligi possint, sed certis omnino testimoniis hoc dixisse

• Prov. cap. 8. ver. 35. (sccundum LXX.) Philipp. cap. 2. ver. 13. b Pag. 1063. C. D.

inveniuntur: quis non videat potiorem illam esse auctoritatem, quae et tam evidenti ratione, et tam multiplici Scripturarum attestatione, firmatur? Si autem placet, sicut et nobis multum placet, ut etiam istorum sententia ex pietate veniens, propter pacem, et venerabilem pietatem beatissimorum patrum, non renuatur; nulla ergo contentione pro aliis adversus alios litigetur; non una sententia pro altera damnetur. Et quia vere fieri potest, ut ignorantiam et imperitiam nostram in hac re aliquid lateat, nihil temere definiatur; ut, quolibet quis adquiescat modo, non sit haereticum, nisi contentione haereticum fiat."

V.

De quinta sententia ait. "None solum mirabile et inauditum, sed sibi etiam videri incredibile, ut homo inter fideles et a fidelibus nutritus et eruditus, et in ecclesiasticorum patrum scriptis non parum exercitatus, hoc dicere vel sentire potuerit: quod, post primi hominis lapsum, nemo etiam fidelium ad bene agendum libero possit uti arbitrio, sed tantum ad male agendum; tanquam in nobis non sit liberum arbitrium nisi ad malum, ad bonum autem sola in nobis Dei gratia absque libero arbitrio operetur. Si enim dixisset generaliter, Nemohominum, sineDei gratia, libero bene uti potest arbitrio: esset catholicus sensus, et catholica omnino assertio. Cum autem dixisse arguatur, quod nemo nostrum, id est, fidelium, nisi tantummodo ad male agendum libero uti possit arbitrio: quid aliud tali dicto, et tali novitatis praesumptione asseritur, nisi quod humanae mentis arbitrium, quod ante peccatumad verum bonum amandum et desiderandum et fruendum erat liberum, ita primo homine peccante vitiatum sit et perierit, ut deinceps tantummodo ad malum remanserit in homine liberum arbitrium ; ad bonum vero agendum sive habendum, nullum sit hominis liberum arbitrium, sed tantum divinae gratiae donum? Quod genus erroris, nec apud haereticos, nec apud quenquam catholicorum, nos cognovisse vel audisse meminimus: ita ut etiam de isto hoc nobis, ut jam diximus, incredibile videa

[ocr errors]

tur. Sif ut enim unus atque idem homo potest esse sanus, et ex sano qualibet intemperantia effici infirmus, et remedio salutari iterum fieri sanus: sic etliberum humanae mentis arbitrium, quod prius erat sanum, factum est primo homine peccante infirmum, et quod erat salvum factum est perditum, et quod erat vivum factum est mortuum. Nec aliquis insidiosus et calumniosus objicere nobis conetur, quod ita dicamus liberum arbitrium per peccatum primi hominis perditum et mortuum, quasi naturam suam, in qua naturaliter habet insitam liberi arbitrii voluntatem, perdidisse intelligendus sit. Non enim perdidit naturam, sed bonum naturae: non perdidit velle, sed perdidit bonum velle. Nec perdit anima naturam suam, cum moritur, in qua semper existit, ifa et secundum quendam modum suum semper vivit: et tamen vere moritur, non abolitione substantiae, sed amissione verae vitae suae; quod illi Deus est. Et ideo prorsus ipsum liberum hominis arbitrium necesse habet requirente et inveniente, ut ex perdito fiat salvum; necesse habet suscitante et vivificante, ut ex mortuo fiat vivum; necesse habet etiam redimente, ut quod erat servituti obnoxium, possit effici liberum. Erat namque servituti obnoxium, quia peccato subjugatum, et Omnia* qui facit peccatum servus est peccati. A qua servitute fit liberum per eum qui dixit; Si' vos Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis: et per donum Spiritus Sancti, de quo apostolus ait; Ubi{ Spiritus Domini, ibi libertas. Perdiderat itaque homo per primae praevaricationis lapsum, et in eo omne genus humanum, veram arbitrii libertatem, qua antea liberum erat ad appetendum et habendum verum et divinum et aeternum bonum. Nec hanc felicem et veram bonae voluntatis libertatem ullo modo valet recipere; nisi per redemptionem Christi fiat liberum, et per gratiam Spiritus Sancti de servitute peccati in libertatem justitiae transferatur. Ideo in infidelibus id ipsum liberum arbitrium, ita per Adam damnatum et perditum, in operibus

[ocr errors][ocr errors]

mortuis liberum esse potest; in vivis non potest. Unde ante omnia necessaria est homini omni sanguinis Christi redemptio, per quam et emundetur ab operibus mortuis, et vivificetur ad serviendum Deo viventi. Quod commendans apostolus dicit: Quanta* magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram, ad serviendum Deo viventi, ab operibus mortuis? Vere enim mortua sunt omnia opera infidelium, non solum quando aperte vitiis et peccatis inserviunt, sed etiam quando in naturali bono (in quantum omnipotens Creator tribuit) instigati, vel naturali lege commoniti (quae quotidie in cordibus eorum clamat; Quod tibi non vis, alii ne feceris: et, Omniab qutccunque rultis ut faciant vobis homines, et vos eademJacite i/lis) quaedam bona opera, et velut quasdam virtutes, habere atque exercere videntur. Quia fidem Dei et Christi ejus vel ignorantes, vel odio habentes, aut etiam persequentes, quod ex illa fide non operantur, omnino nec bonum opus, nec vera virtus esse potest, quae non procedit ex radice veritatis et bonitatis. Dum enim illa ipsa, quae secundum homines videntur esse bona opera, nequaquam vera fide ad Dominum referuntur quem ignorant; nec propter eum agunt; sed aut propter quandam honestatem qua inter homines magni videantur, vel propter cupiditatem alicujus commodi temporalis: ipsa impietate infidelitatis, ipsa inflatione elationis, ipsa perversitate cupiditatis, ita immunda et inquinata sunt omnia; ut apud Deum non virtutes sed vitia judicentur. Unde apostolus ait: Inquinatis' autem et infidelibus nihil est m nudum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. Et iterum: Omnev autem, quod non est ex fide, peccatum est. Et, Sine1 fide impossibile est placere Deo. Fideles autem Christi sanguine redempti, et per lavacrum regenerationis et renovationis mundati; instaurata in se et quotidie instauranda arbitrii libertate,

[ocr errors][merged small]
« AnteriorContinuar »