Imágenes de páginas
PDF
EPUB

»

VETERUM
EPISTOLARUM HIBERNICARUM
SYLLOGE;

QVJE PARTIM AB HIBERNIS, PARTIM AD HIBERNOS, PARTIM
DE HIBERNIS VEL REBUS HIBERNICIS SUNT
CONSCRIPTS.

JACOBUS USSERIUS

ARMACHANUS ARCHIEPISCOPUS COLLEGIT ET RECENSUIT.

[ocr errors]

JACOBUS ARMACHANUS LECTORI S.

Quantum ad fidem rerum conferat epistolarum propriis temporibus scriptarum diligens inspectio; cum ex aliorum annalium, tum ex historiae Augustas scriptorum lectione, compertum habent eruditi. Hincego patriarum antiquitatum, ecclesiasticarum praesertim, penitius cognoscendarum studio ductus; ut Sedulii nostri epistolas (quas intra centum quadraginta proximos annos adhuc extitisse, ex Johanne Trithemio intellexeram) alicunde nanciscerer, operam inprimis dedi. Verum quum neque illius, neque unius alicujus e veterum illorum numero, justum aliquod hujus argumenti volumen adipisci possem : ad SivTipov irXoiiv conversus, quicquid sparsim inter chartulas meas ejus generis avUSorov reperire potui, addito ex libris editis supplemento, in unum literarum fasciculum conjeci. Unde jam, pro unius alicujus aut alterius libris singularibus, multorum et diversis sibi aetatibus succedentium disjecta? tabulae, uno veluti intuitu conspiciendas sese offerunt: ex quarum consideratione, quantum seu in pietate seu in doctrina seculum quodque vel profecerit vel defecerit, licebit animadvertere. Neque enim tam hie spectandum, quid quisque loqui semper debeat; quam quid quaque aetate homines dicere assueverint.

Id autem cum primis memorabile est, quod in tertia decima epistola prodit Aldhelmus, de exteris ad capessendum ingenii cultum catervatim in Hiberniam confluentibus: quae ab illo ut Paradisus quidam aut novus Circulus lacteus depingitur; "discentium opulans vernansquepascuosa numerositate lectorum, quemadmodum poli cardines astriferis micantium ornantur vibraminibus siderum." Eo pertinet et Bedae ille locus*. Erant in Hibernia multi nobilium simul et mediocrium de gente Anglorum, qui tempore Finani et Colmani episcoporum, relicta insula patria, vel divinae lectionis vel continentioris vitae gratia illo secesserant. Et quidam quidem mox se monasticae conversation! fideliter mancipaverunt: alii magis

* Histor. ecclesiastic, lib. 3. cap. 27.

circumeundo per cellas magistrorum lectioni operam dare gaudebant. Quos omnes Scoti libentissime suscipientes, victum eis quotidianum sine pretio, libros quoque ad legendum, et magisterium gratuitum prrebere curabant." Ut iis temporibus verissimum fuerit, quod de eadem Hibernia alibi pronuntiat idem: "gentemb fuisse innoxiam, et nationi Anglorum semper amicissimam."

Hue etiam spectat, quod de Agilberto Gallo, Occidentalium Saxonum primum, deinde Parisiacse civitatis episcopo, apud eundem Bedam legimus. "Legendarumc gratia scripturarum in Hibernia non parvo tempore demoratus est." Et de ^ldilvino: "Hiberniamd gratia legendi adiit, et bene instructus patriam rediit, atque episcopus in provincia Lindissi factus, multo Ecclesiam tempore nobilissime rexit." Et de Altfrido Nordanhumbrorum rege:

Scotorum' qui tum versatus incola terns,
Coelestem intento spirabat corde sophiam.
Nam patriae lines et dulcia liquerat arva;
Sedulus ut Domini mysteria discetet exul.

In Hiberniam siquidem secedens (ut libro primo

b Bed. lib. 4. Hist, eccles. cap. 25. quam eandem historiam, libro 1. de gestis regum Anglor. cap. 3. Guilielmus Malmesburiensis enarrans, Hibernense genus hominum innocens genuina simplicitate, nil unquam mali moliens, appellat.

'Bed. lib. 3. cap. 7. d Id. ibid. cap. 27.

'Id. in Carm. de vita S. Cuthberti, cap. 21.

« AnteriorContinuar »