Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EPISTOLA VIII.

S. Livinia episcopi et martyris, ad Florbertum abbatem monasterii S. Bavonis.

AUDEO mira loqui; solem sine lumine vidi,
Est sine luce dies, sic sine pace quies.
Hos postquam populos conspexi luce serena ;
Sol mihi non luxit, nox fuit una mihi.
Impia Barbarico gens exagitata tumultu

Hic Bracbanta furit, meque cruenta petit.
Quid tibi peccavi, qui pacis nuntia porto?
Pax est quod porto; cur mihi bella moves?
Sed qua tu spiras feritas sors læta triumphi,
Atque dabit palmam gloria martyrii.
Cui credam novi, nec spe frustrabor inani:
Qui spondet Deus est, quis dubitare potest?
Attamen est aliquid moestæ solatia menti

Quod dat, nec penitus me premit atra dies.
Gauda parat gremium, quo me fovet ubere læto;
Invitat, mulcet, nutrit, amat, refovet.
Hic est Florbertus, quem virtus flore perornat,
Cui probitas floret, flos probitate viget.
Forma gregis, decus Ecclesiæ, concordia fratrum;
Ipse suis medicus, et medicina sibi.

Quid referam pietatis opus? quod me peregrinum
Obsequiis lætis dum fovet, addit onus.

Sufficeret fratrum fratrem dixisse Livinum;
Pontificis nomen pergravat et Domini.
Egressus patriam, pompæ mortalis honorem
Sprevi, devovi, spes Deus una mihi.

Attamen inveniet quod Christo sedulus offert,
Quod sic sum pauper, hoc sibi nil minuet.

a Anno Christi 633.

Plus aliquid præstat absenti munere largo;
Præsens continuis me fovet obsequiis.
Hæc quoque dum scribo, properans agitator aselli
Munere nos solito, pondere lassus, adit.
Ruris delicias affert, cum lacte butyrum,
Ovaque caseoli plena canistra premunt.
Hospita quid restas? effer jam sedula gressum;
Collige divitias, quæ modo pauper eras.
Fervet olus siccum, sed nunc condire licebit:
Ollula dura prius, uncta suavis erit.

Holtam villa gravis, quæ nescis reddere fructum;
Urticas, lappas, cur bene culta refers?

Hoc est quo recreor, quod habet paupercula tantum
Hospita quod mittit vel mihi Ganda boni.
Et pius ille pater cum donis mollia verba

Mittit, et ad studium sollicitat precibus.
Ac titulo magnum jubet insignire Bavonem;
Atque leves elegos esse decus tumulo.
Nec reputat, fisso cum stridet fistula ligno,
Quod soleat raucum reddere quassa sonum.
Exigui rivi pauper quam vena ministrat

Lasso vix tenues unda ministrat opem.
Sic ego, qui quondam studio florente videbar
Esse poeta, modo curro pedester equo.
Et qui Castalio dicebar fonte madentem
Dictao versu posse movere Lyram:

Carmine nunc lacero dictant mihi verba Camœnæ ;
Mensque dolens, lætis apta nec est modulis.
Non sum qui fueram festivo carmine lætus:
Qualiter esse queam, tela cruenta videns ?
Nec quid agam novi: mentis timor iste procacis
Quem rogo non lædat, par dare nolle pari?
Officio certare pari si nempe recuso;

Pecco quod magnis reddere parva moror.
Magna mihi præstat supplex qui parvula poscit;
Et tamen invenior tardus ad officium.

b Bonifacio in vita Livini, fundus qui veteri vocabulo Holthem dicitur, hodie Hauthem pagus territorii Alostensis, tertio milliari a portu Ganda, sive Gandavo positus.

Accingar studio, quamvis non viribus æquis:
Est non posse leve, non renuisse bonum.
Ergo tibi titulum scribens, sanctissime Bavo,
Qui volo quod nequeo, quod valeo facio.

EPITAPHIUM SANCTI BAVONIS.

Qui patriæ rector, spes gentis, gloria regni ;
Magnorum primus qui modo magnus eras.
Non quia magnus eras, te gloria magna beatum,
Sed contempta decus gloria magna facit.
Pro Christo pauper, despectus, vilis, egensque
Et Christi famulis nunc caput atque decus.
Defunctum revocans, qui morti jura tulisti,
Monstras quippe tibi jura patere poli.
Quam tu fundasti, quæ te tenet, inclyte Bavo,
Ecclesiam meritis protege sancte tuis.
Hæc, Florberte pater, Livinus carmina mittens,
Inscriptum lateri munus habere dedi:

Ut cum vastatus fiet locus ille ruina,
Carmina conservet obrutus ista lapis.

RECENSIO.

De eo Christianus Massæus Cameracensis, chronicorum libro 13. ad annum Christi 633. "S. Livinus natione Scotus, archiepiscopus Hiberniæ, Gandavum venit cum tribus discipulis, 16. Julii, Indict. 6. Mansit illic mense uno. Deinde profectus ad Escam, prædicavit Christum, multos convertit. Quidam vero indurati occiderunt eum, 12. Novembris ejusdem anni." Johannes Balæus (neutiquam vero uti Dempsterus putavit, ipse Massæus) Hiberniam, sylvestrem Scotiam (sive Montanam Albaniam) perperam interpretatur. De hoc vero Livini scripto subjicit: "Epitaphium Allowini Bavonis Austrasiorum ducum hæredis, qui illum Gandavi per annum unum (vel juxta Massæum, biennium potius) morte præcesserat, Latine et docte edidit." de quo etiam Molanus, in Natalibus sanctorum Belgii, ad diem primum Octobris. "Florberto abbati in sancti Bavonis memoriam elegiacum carmen transmisit:" Hos autem S. Livini elegos, ex manuscripto Corssendonekano ab Heriberto Rosweydo descriptos, communicavit mihi D. Rothæus, patriarum antiquitatum indagator diligentissimus, quorum duo disticha postrema ad epistolæ epilogum referenda sunt, non ad interjectum epitaphium S. Bavonis.

Anno 614. Allowinus, qui et Bavo, per S. Amandum Elnonensem ex prædone conversus et Gandavi solitarie reclusus, sanctitatis exemplum erat omnibus. (Sigebert, in chron. ann. 618.) Sancto Amando Elnonem migrante, Florbertus abbas ordinatur. (Addit. ad Sigebert. in Lipsii MS°) Ann. 630. obiit sanctus Bavo. (Sigebert.) Ann. 633. Amandus Trajectensis episcopus ordinatur. S. Livinus episcopus in Brabanto ab impiis occiditur. (Addit. ad eund.) Ann. 639. obiit S. Flobertus abbas : cui successit Joannes abbas. (Addit, in MSo Lipsii).

EPISTOLA IX.

ROMANI CLERI, AD CLERUM HIBERNICUM.

Doctissimis et sanctissimis, Tomiano, Columbano, Cromano, Dimao, et Baithano episcopis; Cromano, Ernianoque, Laistrano, Scellano, et Segeno presbyteris; Sarano, cæterisque doctoribus seu abbatibus Scotis: Hilarus archipresbyter et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, Johannes diaconus et in Dei nomine electus, item Johannes primicerius et servans locum sanctæ sedis apostolicæ, et Johannes servus Dei consiliarius ejusdem apostolicæ sedis.

[AD] scripta, quæ perlatores ad sanctæ memoriæ Severinum papam adduxerunt, (hac de luce eo migrante) reciproca responsa, et ad ea quæ postulata fuerant, siluerunt. Quibus reseratis, ne diu tantæ quæstionis caligo indiscussa remaneret, reperimus quosdam provinciæ vestræ, contra orthodoxam fidem, novam ex veteri hæresim renovare conantes; Pascha nostrum, in quo immolatus est Christus, nebulosa caligine refutantes, et quartadecima luna cum Hebræis celebrare nitentes.

*

Et hoc quoque cognovimus, quod virus Pelagianæ hæreseos apud vos denuo reviviscit; quod omnino hortamur, ut a vestris mentibus hujusmodi venenatum superstitionis facinus auferatur. Nam qualiter ipsa quoque execranda hæresis damnata est, latere vos non debet: quia non

a A. C. 639. ceu potius 640, post IV. nonas Augusti.

b Severini in Romano episcopatu, tum vacante, successor designatus. < Præpositio hæc, sensus explendi causa, ex conjectura est adjecta.

d Interciderunt sequentia, quibus docebatur, Dominicum Paschæ diem a quintadecima luna usque ad vicesimam primam (juxta Nicænæ synodi statuta) inquirendum esse.

« AnteriorContinuar »