Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cum Græco et Hebræo, Scytha et Ægyptiaco, in Ecclesia sancti Petri simul in Pascha (in quo mense integrom disjuncti sumus) fuerunt: et ante sancta sic testati sunt nobis, dicentes; "Per totum orbem terrarum hoc Pascha, ut scimus, celebratur." Et nos in reliquiis sanctorum martyrum, et scripturis quas attulerunt, probavimus inesse virtutem Dei. Vidimus oculis nostris puellam cœcam omnino ad has reliquias oculos aperientem, et paralyticum ambulantem, et multa dæmonia ejecta.

Hæc dixi, non ut vos impugnarem, sed ut me ut nycticoracem in domicilio latitantem defenderem. Sed si quid forte impolitum vel vitiosum per immunda labia dixi, bicipi labii vestri forcipe per igniferum Esaianum altaris Dei carbonem tangite; et præputium inculti logii bifaris ter quaternis cultris Ben-Nun" quinis denis digitulis humatis cum plebis præcidite prioris præputiis. Nefas est enim errata tua non agnoscere, et prolata certiora non approbare. Hæreticorum est proprie, sententiam suam non corrigere malle perversam quam mutare defensam. "Scientia etenim bonum facere, et non facienti, peccatum est illi." "Peccati' vero stipendium mors est:" a qua nos divina Majestas, et simplex trinitas, et multiplex apex, (subtus quem nihil est, intra quem nihil est, citra quem nihil, ultra quem nihil, supra quem nihil; sustinens omnia sine labore, penetrans omnia sine extenuatione, circumdans omnia sine extensione, superans omnia sine inquietudine) liberare dignetur. Amen, amen.

GRANDIS LABOR EST PRUDENTIÆ.

m Anno Christi 631 et 642. Romæ celebratum est Pascha die 24 Martii, juxta Enneadecaeteridem Alexandrinam et Dionysianam, cum die 21. Aprilis celebraretur juxta 14 annorum cyclum hic receptum. Differentia dierum 28. qua major inter utramque periodum esse non potuit.

n Esai. cap. 6. ver. 6.

• eloquii conjicit Bedellus. Vir doctiss. dicit, "totus hic locus mihi obscurus, et et quem non puto facile sanabilem sine ope librorum. Ben-Nun pro Josua poni videtur, sed unde hauserit nescio."

P Josu. cap. 5. ver. 3.

Rom. cap. 6. ver. 23.

4 Jacob. cap. 4. ver. 17.

RECENSIO.

Eam ex veteribus Cottonianæ bibliothecæ membranis descripsi, hoc titulo prænotatis. "Epistola Cummiania, directa Segieno abbati, de disputatione lunæ,” qui quidem Segienus non alius fuisse videtur, quam Segenus sive Segianus ille (variant enim ibi in nominis descriptione exemplaria) cujus in nonæ epistolæ mypady facta est mentio; quemque Huensis S. Columbæ insulæ ab anno 623. usque ad 652. abbatem extitisse, ex annalibus nostris Ultoniensibus didicimus. Meminit ejusdem et Beda libro tertio historiæ, capitis quinti (vel quarti ut antiquissimi codices MSS. distinguunt) initio; et Adamnanus de S. Columba libro primo, capite tertio, et libro secundo, capite quarto.

a An Cumeni abbatis Clonensis sive Cluanmacnois, quem anno 665 mortuum, in magna mortalitate, ex annalibus Ultoniensibus intelligimus.

EPISTOLA XII.

SCOTIA CUJUSDAM ANONYMI, ad AldhELMUM MALMESBURIENSEM ABBATEM.

Domino sancto, sapientissimo, Christo quidem charissimo Aldhelmo, Scotus ignoti nominis in Deo æterno salutem.

DUм te præstantem ingenio, facundiaque Romana, ac vario flore literarum, etiam Græcorum more, non nesciam ; ex ore tuo, fonte videlicet scientiæ purissimo, discere malo, quam ex alio quolibet potare, turbulento magistro præsertim. Hoc scito prænoscens, quod idcirco te fiducialiter ita obsecro, ut me suscipias, doceasque: quoniam fulgor, ceu dictum est, sapientiæ præ multis in te fulget lectoribus, ac peregrinorum mentes cupientium sapientiam discere cognoscis ; quia tu Romæ advena fuisti, insuper quod a quodam sancto viro de nostro genere nutritus es. Hæc compendii causa sufficiant; quia si humiliter per charitatem volueris attendere, non minus per pauca verba, quam per plurimas sermocinationes perspicies. Hæc tibi quoque sinceriter dissero. Libellum quendam habes, qui non est major acceptorio duarum septimanarum : quem ego legere cupio. Hoc autem breve tempus prædico, non eo quod mihi plus non opus sit, sed ne hæc petitio fastidium in tua mente creet. Ministrum quoque equosque, ut opinor, adipiscar. In hoc autem tempore messis, lætum a te responsum sperabo. Orantem pro nobis beatitudinem tuam divina gratia custodire dignetur.

CHRISTE potens rerum, redeuntis conditor ævi,
Vox summi sensusque Dei, quem fudit ab alta

a C. A. 680.

VOL. IV.

G G

Mente Pater, tantique dedit consortia regni.
Impia tu nostræ domuisti crimina vitæ,
Passus corporea mundum vestire figura,
Affarique palam populos, hominemque fateri.
Quemque utero inclusum Mariæ, mox numine viso
Virginei tumuere sinus; innuptaque mater
Arcano stupuit compleri viscera partu,
Authorem paritura suum: mortalia corda
Artificem texere poli, mundique repertor
Pars fuit humani generis, latuitque sub imo
Pectore, qui totum late complectitur orbem.
Et qui non spatiis terræ, non æquoris unda,
Nec capitur cœlo, parvos confluxit in artus.
Quin et supplicii nomen nexusque subisti,
Ut nos subriperes letho mortemque fugares
Morte tua mox æthereas evectus in auras,
Purgata repetens lætum te luce parcntem.
AUGUSTUM foveas: festis ut sæpe diebus
Annua sinceri celebret jejunia sacri.

RECENSIO.

a

Aldhelmus, cum esset adhuc presbyter, abbas fuit monasterii quod Maildubi (vel Maildusi) urbem nuncupant: ut in libro quinto Historiæ, capite decimo nono (vel. ut in MSS. decimo octavo) confirmat Beda. Est autem monasterium illud, non in Scotia (ut Trithemius, eumque secuti Gesnerus et maledicentissimusa Dempsterus, ariolati sunt) sed in Anglia positum ; atque olim Maildulfesburch, hodie Malmesburiæ nomine notissimum. Quo in loco Aldhelmus "" primo ævo infantiæ, atque ab ipso tyrocinio rudimentorum, liberalibus literarum studiis eruditus, et in gremio sanctæ matris Ecclesiæ nutritus, vitam duxit:" ut habet in charta', 8. kalend. Septembr. anno Dom. 675. data, Leutherius occidentalium Saxonum episcopus; a quo primus cœnobii illius abbas constitutus est ipse Aldhelmus. Quæ enim prius Ingelborne, postea Malduburi et Maldunsburg nomen habere cœpit ab Aldhelmi magistro "Maildulpho Scoto-Hiberno, viro summa eruditione et singulari vitæ sanctitate :" quemadmodum in Wiltoniæ descriptione docet Guilielmus Camdenus. Cui et Guilielmi Malmesburiensis adjicimus testimonium, in Aldhelmi vita anno 1105. ab eo exarata. "Cum jam majusculus a Cantia in Westsaxones remeasset: religionis habitum in Meldu

repetis lætum tellure p.

b Conjicit doctiss. Bedellus vistare pro visitare.

a Dempster. lib. 1. hist. Eccles. pag. 7.

Guil. Malmesbur. de gest. reg. Anglor. lib. 1. cap. 2.

nensi accepit cœnobio, quod situm in civitate quæ antiquo vocabulo Mealduberi, nunc Mealmesberi vocatur. Id quidam Meldum, qui alio nomine vocatur Meildulf, natione Scotus, eruditione philosophus, professione monachus fecerat. Qui cum natali solo voluntarie carens illuc devenisset ; nemoris amœnitate (quod tunc temporis in immensum eo loci succreverat) captus, eremiticam vitam exercuit deficientibusque necessariis, scholares in discipulatum accepit, ut ex eorum liberalitate tenuitatem victus corrigeret. Illi procedente tempore magistri sequaces, ex scholaribus monachi effecti, in conventum non exiguum coaluere. Horum exemplo et consortio Aldhelmus informatus ad studium, liberales artes plenitudini scientiæ adjecit." Unde jam liquet, quid illa sibi velint Scoti nostri verba in hac ad Aldhelmum epistola; "quod a quodam sancto viro de nostro genere nutritus es."

Addit de Aldhelmo ibidem Guilielmus. "Taceo de compatriotis, qui certatim ad eum scripta sua emittebant, ejus judicii censuram subitura. Prætereo Scotos, tum maxime doctos, qui idem fecisse noscuntur. Quorum aliquos non obscuræ literaturæ nominare possum: maxime Artwilum, regis Scotiæ filium. Hic quicquid literariæ artis elaborabat (quod non adeo exile erat) Aldhelmi committebat arbitrio; ut perfecti ingenii lima eraderetur scabredo Scotica." Videndum igitur an non Artwilus sive Artvillus ille author hujus fuerit epistolæ : cujus partem quidem huic ipsi scripto Malmesburiensis inseruit; integram vero, una cum annexo carmine (quod a quibusdam Damaso, ab aliis Claudiano tribuitur) ex Viennensis et Ingolstadiensis bibliothecæ MSS. inter Bonifacianas edi. dit Nicolaus Serarius, qui etiam in notis, non alium hic Scotum accipiendum esse quam Hibernum, recte monuit.

« AnteriorContinuar »