Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EPISTOLA XIIT.

ALDHELMl* MALME9BURIENSIS ABBATIS, AD EAHFRIDUM EX HIBERNIA IN PATRIAM REVERSUM.

Domino, venerabili prseconio eSerendo et sanctorum meritis magnopere honorando, Eahfrido; Aldhelmus exiguus in Domino a-ternam salutem.

Primitus (pantorumb procerum praetorumque pio potissimum, paternoque praesertim, privilegio) panegyricum poemataque passim prosatoric sub polo promulgantes; stridula vocum symphonia, ac melodiae cantilenaeque carmine modulaturi, hymnizemus, praecipue quia tandem almae editum puerperae sobolemd (ob inextricabile sons protoplastorum) piaculum priscorumque chirographum peccaminum obliteraturum, terris tantundem destinare dignatus est: luridum qui Unguis chelydrume trisulcis rancida virulentaque vomentem per aevum venena torrenda tetrae tortionis in tartara trusit. Et ubi pridem ejusdem nefandae natricisf ermuli8 cervuliqueh cruda fanis colebantur stoliditate

■ C. A. 690.

b TravTiav. i. e. cmctvrum; ubi prater putidam Graecismi affectationem (qust in hac cpistola crebra est) observa quindecim voces a litera P incipientes; ac si a pugna porcorum Porcii poets exemplum author transtulisset.

c Patron intelligit. d Filium.

* \i\vSpovf anguem venenatum.

'StrpeniU: ut apud Ciceronem, in Academic.

p forte ad Erimenrul Saxonum idolum hie alludit, cujus in Francicis annalibus ad annum 772. et Adamo Bremensicap. 5. fitmentio; quodque llermse sive Mercurio putatur fuisse positum. Veteres enim Germanos Deorum maxime Mercurium coluisse, confirmat in Germania sua Corn. Tacitus. vid. Rich. Verstegan. Restitut. antiquitat. Anglican. cap. 3. et Glossarium D. Henr. Spelmanni nostri,in Irminsul.

h De cervulis vel hinnulis, vid. Augustin. serm. 265. op. tom. 5. App. pag. 437. Antiqui etiam Hermulas vocabant vporofiag sive simulacra, qua? caput tantum in profanis, versa vice discipulorum gurgustia (imo almae oraminum aedes) architecti ingenio fabre conduntur.

Fateor, sodalitatis fraternae cliens, altique municipatus municeps, postquam vestram repedantem istuc ambrosiam ex Hiberniae brumosis circionum insulae climatibus (ubi ter bino circiter annorum circulo uber sophiae sugens metabatur) territorii marginem Britannici sospitem applicuisse, rumigerulis referentibus, comperimus: ilico (ut flammiger flagransque flagitabat amor) ineffabiles altithrono grates, pansis in edito utrimque volis, tripudiantes obtulimus: potissimum, quod te exulem almus arbiter priscam paterni visitantem clientelam ruris (caerula ponti trans glauci, enormesque dodrantium glareas atque spumiferas lymphae nemphae obstirpationes, circili carina procellosum sulcante salum) reducere, ovante navarcho, dignatus est: ut, ubi dudum incunabulis tyrocinii editus rudibus adulto tenus pubertatis aevo adoleveras, nunc versa vice (superna opitulanti praerogativa affatim fultus) ab incolatu externi ruris repatrians, praeceptoris vocamine indepto sortitoque fretus fungeris.

Illud aeque almitati beatitudinis vestrae ex penetrabilibus praecordii nequaquam promens dissimulo propalare (ad augmentum, mystisque ut reor tripudium, imo ad doxam' onomatis Cyrii) magnopere inolevisse: quod praeconio citra modum rumoris Scotico in solo degentium (quorum contubernio parumper fretus es) ceu tonitruali quodam boatu fragore nymboso emergenti, auditus nostri quatiuntur: ct per tot tantaque telluris stadia lectionis opinio, pagis provinciisque divulgata, crebrescit. Siquidem tam creber meatus est (istinc illincque, istuc illucque) navigero aequoreas fretantium calle gurgites, velut quaedam contribula apium germanitas nectar fabre conficientium. Nam quemadmodum alternatim, reciproca facessente noctis nebula, mellifluum examen (emergente axe tenus aethere Titanae) gliscentium culmina tiliarum per florulenta, ad crates graciles, sarcinatum, flava bajulans gestamina asportat; eo-

ac summa pectoris exprimebant: dc quibus vidcnda Achillis Statii prafatio in illustrium virorum vultus, edit. Romx 1569. et Camdeni Britannia, pag. 45. 'Wav hvoftarot tvpiov, gloriam nominis Domini.

dem modo, ni fallor, lurconum conglobatio lectorum (buonjng cac fftjbb) ac residua sagax discipulorum catena, florigeris hagiographae ex arvis, non solum artes grammaticas atque geometricas bis ternasque omissas physicae artis machinas; quinimo allegoricae potiora ac tropologicae disputationis bipertita bis oracula (aethralibus opacomm mellita in aenigmatibus problematum) siticulose sumentes carpunt, et in alveariis sophiae, jugi meditatione loco tenus servanda condentes, abdunt. E quorum catalogotuamproficisci solertiam, praeda onustam atque torrente fluentis sacrosancti propinatam redundantemque excellens fama percrebuit.

Quamobrem tuum affiibilem discipulatum, ceu cernuus, singultatim arcuatis poplitibus subnixisque precibus efflagito; ut obliterata nequaquam memoria excedat, quod Pacificusk coelesti ambrosia praeditus, (subrogatus genitore1 jure haereditario, bis quaternis temporum lustris Israeliticae plebis imperii sceptro fungens,) almo auctus spiramine prompsit, dicens: "Bibem aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui: deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas divide; solus habeto eas, nec sint alieni participes tui." Quapropter his sacris imbutus sagminibus", jugi conamine orthographiae aperito gurgitem, et sitientia rigato arva mentium: quatenus germen aethralis extaseos (vivis foecundisque in orthodoxorum, satoris sudore, sulcis satum) nullo torrida? obstaculo siccitatis obtinente, pullulans gliscat; et ubertim spissa, Dei suffragio, seges demum maturescat.

Nam idcirco supplex tam obnixe haec cernitur oramen suggessisse, quod nonnulli superna noscuntur sophia praediti, et arcana luce enormiter referti: attamen quod gratuita ccelitus munificentia, Deique dapsili deditione receptantes (proprio facessante meritorum quaestu) adepti sunt, nequaquam (gazophylacio scientiae reserato) plene promulgantes, sed particulatim lurconibus largientes. Nam

k Salomon: qui a pace nomen obtinuit. 1genitori, vcl, a genitore, patre David sc. m Prov. cap. 5. ver. 15,16,17.

"Sagmina a sancicndo, id est, confirmando, inquit hie Glossa.

[ocr errors]

HIBERNICARUM SYLLOGE.

451(cata" evangelicae experimentum auctoritatis) nequaquamp flagrans lychnus clancule fuscata tetrae occulitur latebra urnae, qui candelabri summitate cunctis limpido lumine lucere decuit: neenon frustra talentiq foenora subterraneis clanculantur obstructa s.ablonibusr, quae trapezitarum numerosis monetae oportuissent numismatibus profligari; ne forte, ut iners adepto (segnitia torpens) mancipium talento, supremos ergastulorum in squalores trusus praecipitetur; sed potius euax eugeque ingressurus tripudium a prosatore pio promereatur. Unde psalmigraphus vates, ob hoc propria piaculi expians flagitium conscientiae, sacro praesagio orsus infit: "Justitiam* tuam non abscondi," et reliqua.

Sed haec misellus homuncio dictando volvens, scrupulo ancipiti exemplo quatiens angebar; cur, inquam, Hibernia, quo catervatim istinc lectores classibus advecti confluunt, ineffabili quodam privilegio efferatur: ac si istic, faecundo Britanniae in cespite, didascali Argivi Romanive Quirites repperiri minime queant, qui coelestis tetrica enodantes bibliothecae problemata sciolis reserare se sciscitantibus valeant. Quamvis enim praedictum Hiberniae rus, discentium opulans vernansque, ut ita dixerim, pascuosa numerositate lectorum, quemadmodum poli cardines astriferis micantium ornentur vibraminibus siderum: ast tamen climatis Britannia occidui in extremo ferme orbis margine sita (verbi gratia) ceu Solis flammigeri et luculento lunae specimine potiatur; id est, Theodoro infula pontificatus fungenti, ab ipso tyrocinio rudimentorum in flore philo sophicae artis adulto; nec non et ejusdem sodalitatis cliente Adriano duntaxat urbanitate enucleata ineflabiliter praedito.

Et audacter in propatulo contestans, pellaci falsitatis frivolo neglecto, aequa veritatis censura trutinante discernam; etiamsi beatae memoriae Theodorus, summi sacerdotii gubernacula regens, Hibernensium globo discipu

[ocr errors][merged small][merged small]

lorum (ceu aper truculentus molossorum catasta ringente vallatus) stipetur: limato perniciter grammatico dente (jactura dispendii carens) rebelles phalanges discutit, et (utpote belliger in meditullio campi arcister, legionum phalangibus septus aemulorum spissis) mox nervosis tenso lacertorum volis arcu, spiculisque ex pharetra exemptis, hoc est, Chronographiae opacis acutisque syllogismis; turma supercilii typho turgens, amissa ancilium testudine, terga dantes, latebras antrorum atras, triumphante victore, praepopere petunt.

Neu tamen haec philosophando, Scoticos sciolos, quorum gemmato tua sagacitas dogmatum favo aliquantisper abusa' est, sugillare a quoquam autumer; quippe cum satagerem praeconium cudens affabiliter texere nostrorum, non sugillationem ridiculose cachinnans rumigerare vestrorum: sed potius, jocistae scurraeque ritu dicacitate temeraria loquentium, fraterna ironiau dilectionis obtentu cavillabaturw. Si vero quippiam, inscitia suppeditante, garrula frontose convincitur pagina prompsisse: ut versidicus ait,

Digna* tiat fante glingio gurgo fugax fambulo;
Neu timeat scriptor terrentis ludicra linguse.
Sic semper cupiunt scriptorum carpere chartas,
Ut caper hirsutus rodet cum dente racemos:
Nec tamen emendant titubantis gramma poetse.

RECENSIO.

Ex quatuor antiquissimis codicibus descripta: quorum primum suppeditavit mihi nobilissimus Dominus Guilielmus Howardus de Naworth, secundum D. RobertusCottonus, tertium Thomas Alanus Oxoniensis, etexregia bibliotheca quartum amicissimus Patricius Junius. Scripta est autem stylo ita impedito etimplicato;

1 id est, usa: ut apud Hieronymum etiam aliquoties.

lipuiviia. "Locus corruptus.

• Ad hunc barbarum versiculum apponitur hsec glossa (non admodum certe concinna) in margine MSS. D. Rob. Cottoni et ThomiB Alani. Fugax gurgo, id est, virgo impetrante noverca de matrimonio exposita, inter feras enutrita, ferarum consuetudinibus assuescens: quse alio nomine Juturna. Fante glingio, id est, rogante fratre, vel alio quolibet amico; ut digna fif ret illa fugax gurgo./ambuto, id cst, rcversione, vel fine laboris.

« AnteriorContinuar »