Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EPISTOLA XXXII.

ANSELMI CANTUARIENSIS ARCHIEPISCOPI, AD EUNDEM

GILLEBERTUM.

Anselmus servus ecclesiæ Cantuariensis, Gilleberto Lumnicensi episcopo salutem.

GRATIAS ago reverentiæ vestræ, quia lætari se significat in literis suis, quod Deus in Ecclesia sua ad profectum religionis per me dignatur aliquid operari. Quoniam autem olim nos apud Rothomagum invicem cognovimus, dilectione sociati sumus, et nunc cognosco vos ad episcopatus dignitatem gratia Dei profecisse: confidenter audeo vos obsecrare, et secundum quod intelligo opus esse, vobis consulere. Sublimavit Deus in Hibernia vestram prudentiam ad tantam dignitatem; et posuit vos, ut studeretis ad religionis vigorem et animarum utilitatem. Satagite ergo sollicite (sicut scriptum est; "Quia præest, in sollicitudine,") in illa gente, quantum in vobis est, corrigere et extirpare, et bonos mores plantare et seminare. Ad hoc etiam (quantum in vobis est) regem vestrum, et alios episcopos, et quoscunque potestis suadendo, et gaudia quæ parata sunt bonis, ac mala quæ expectant malos, ostendendo attrahite. Et de vestris, et de aliorum bonis operibus præmium mereamini a Deo accipere. Grates refero pro munere vestro, quod mihi benigne misistis. Orate pro me.

RECENSIO.

Habetur inter excusas Anselmi, lib. 3. epist. 143. ubi editor Johannes Picardus Lumnicensem hunc episcopum in suo apographo Lunidensem dictum innuit ;

a Rom. cap. 12. ver. 8.

eumque episcopatum in Hibernia authoritatem Armachani metropolitæ spectare, ex MSS. et impressis codicibus annotat. Lunidensis enim vel Luuidensisa potius, id est, Louthianus episcopatus is olim fuit, qui Clochorensis hodie appellatur. In exemplaribus ex quibus tricesima descripta est epistola, Gillebertum Lunicensem, Lunnicensem, et Lumnicensem episcopum nominatum deprehendimus; quæ postrema nomenclatio ad Limiricensem episcopatum, qui Cassiliensis archiepiscopi ditioni subest, nos ducit. Urbs enim quæ Anglis Limrick, Hibernis Lumneach nuncupatur.

a Girald. Cambrens. Topograph. Hiberniæ, distinct. 2. cap. 50.

EPISTOLA XXXIII.

EJUSDEM ANSELMI, AD EPISCOPOS HIBERNIÆ.

Anselmus Cantuariensis ecclesiæ metropolitanus antistes; reverendis coepiscopis, seniori Domnaldo, Donato, ac cæteris in Hiberniæ insula pontificali eminentibus dignitate, a Deo patre et Jesu Christo filio ejus unico salutem et perpetuæ hæreditatis benedictionem.

ODOREM religionis vestræ plurimis indiciis agnoscens, calamitates quas patior decrevi potissimum vobis aperire; ut quanto vicinius assistitis Creatori, tanto familiarius angustias meas in conspectu ejus valeatis indicare, et indicantes compassionis gemitibus ipsius misericordiam mihi impetrare. Defuncto beata memoriæ prædecessore meo Lanfranco archiepiscopo, cum in Normannia Beccensis monasterii abbas extitissem (unde et præfatus antecessor meus ad regendam Ecclesiam, cui Deo auctore præsideo, ante me processerat) occulto Dei judicio, pro utilitatibus ecclesiasticis in Angliam veni. Quo venientem tam rex quam pontifices regnique optimates, ad cathedram pontificalem, non vocando, non rogando (ut fieri assolet) immo violenter rapiendo pertrahunt: clero et populo acclamantibus in id ipsum; ut nec unus, cui quod gerebatur displiceret, visus fuerit interesse. Denique cum adhuc id nolle, nec assentire me debere occlamarem, quod de potestate Normanni ducis, quod de subjectione metropolitani Rothomagensis, ipsis ignorantibus ereptus essem, (quorum jure effugere enitebar) eorundem præfati videlicet ducis et archiepiscopi præcepto, onus officii coactus et obediens accepi. Quo pacto in gradum pontificalem sublimatus, idcirco assensi, quod contraire non potui.

a C. A. 1095.

Proinde infulatus, sedule quid Christo, quid ejus Ecclesiæ, pro loco, pro officio, deberem, cogitare cœpi: et pastorali regimine vitia resecare, præsumptores coercere, et quæque inordinata (ut mea intererat) ad ordinem debitum volui revocare. Qua causa, quos adjutores me oportuerat habere in causa Dei, terribiliter offensos patior; et quæ per me crescere debuerat, me præsente deperit causa Dei. Unde, reverendi patres gemebunde vobis loquens fateor, invenerunt me amarissimæ tribulationes; dum et requiem fructuosam me reminiscor perdidisse, et infructuosum periculum me considero incurrisse. Ita etenim peccatis meis facientibus actum est, ut qui nostræ se sponte subdiderant ditioni, a nostra sponte resiliant ditione; et qui illis amabilis extiteram, omnibus ferme odiosus existam. Quapropter, venerandi fratres, filii charitatis æternæ, obsecro vos in nomine ejus qui suos inimicos redemit sanguine suo, orate ut in omnibus Deus pacem nobis tribuat, inimicos nostros in gratiam convertat, et secundum suam voluntatem nos vivere faciat.

Præterea, quanquam recte viventem recteque sapientem, pastorali sollicitudine fraternitatem vestram monere compellor, quatenus viriliter ac vigilantius agat in doctrina Dei; canonica severitate, si quid contra ecclesiasticam doctrinam in provinciis suis inventum fuerit, compescens et secundum Dei voluntatem cuncta disponens. Si quando vero (seu in consecrationibus episcoporum, seu in ecclesiasticorum negotiorum causis, seu quibuslibet aliis rationibus) aliquid quod ad sacram religionem pertineat inter vos ortum fuerit, quod per vos canonice nequeat definiri: charitatis officio id ad notitiam nostram perferri commonemus; quatenus a nobis potius consilium et solatium accipiatis, quam prævaricatores mandatorum Dei in judicium ejus incidatis. Iterum, charissimi, rogamus vos ; orate pro nobis, erigite nos de tribulationibus nostris manu vestræ orationis, piis fletibus pulsantes aures clementiæ Dei: Dominus, qui "jussit de tenebris lucem

b Corinth. cap. 4. ver. 6.

splendescere," mentibus vestris infundat lucem sapientiæ; ut quæ jubet intelligatis, intelligentes opere compleatis.

RECENSIO.

Ex MS. nunc primum edita est hæc epistola: in cujus έπɩypapỷ duo tantum episcopi nominatim compellantur, Senior Domnaldus et Donatus ; e quibus Domnaldus (qui et Dofnaldus et Donaldus) primas ille Hiberniæ fuisse videtur, cujus ad 28. epistolam jam meminimus. Senior enim apud Latinos mediæ ætatis scriptores (ut etiam nunc apud Gallos Seigneur) dignitatis est nomen, non ætatis. Primas apud Africanos Senior dictus est ut ostendit Sirmondus contra Salmasium. Donatus vero Dubliniensis ille est, quem Patricio, anno 1084. VI. Idus Octobris in Britannico oceano submerso, in episcopatu successisse, Dublinienses produnt annales in quibus etiam mortis ejus tempus ita consignatum legimus. "Anno Dom. 1095. Dungus, qui et Donatus, episcopus Dublinensis' in Christo quievit." Ut enim priorem Donatum, qui primus Ostomannorum Dubliniensium fuit episcopus, discriminis gratia Dunanum, ita posteriorem hunc Dungum, et Dongum et Donugum (deflexo a Donagh vocabulo, quod Hibernica lingua Donatum sonat) appellatum invenimus.

« AnteriorContinuar »