Imágenes de páginas
PDF
EPUB

EPISTOLA XXXVI.

EJUSDEM, AD EUNDEM.

Muriardacho glorioso regi Hiberniæ, Anselmus archiepiscopus, servus ecclesiæ Cantuariensis, fidele cum orationibus obsequium, et per regnum terrenum mereri cœleste.

QUONIAM multa de vestra excellentia prædicantur, quæ regiam decent dignitatem, valde gaudemus: et Deo, a quo est omne bonum, devotas exinde gratias agimus. Confidimus autem, quia qui vobis contulit gratiam suam in faciendis bonis quæ fecistis, conferet quoque effectum perficiendi ea, quæ super illa quæ facitis, eum velle cognoscitis. Quapropter, gloriose Fili, et in Deo charissime, precor, ut ea quæ in regno vestro secundum Christianam religionem emendanda cognoveritis, omni instantia et sollicitudine emendetis. Ad hoc enim Deus in regali sublimitate vos constituit; ut virga æquitatis subditos populos gubernetis, et quidquid in eis justitiæ adversatur, eadem virga percutiatis et amoveatis. Et quidem quiddam dicitur fieri in ipso populo, quem regendum suscepistis, quod magnopere corrigendum est; quia Christianæ religioni omnimodis contrarium est. Dicitur enim, quod viri ita libere et publice uxores suas uxoribus aliorum commutant, sicut quilibet equum equo, aut quamlibet aliam rem re alia ab illo commutat; aut pro libitu, et sine ratione relinquunt. Quod quam malum sit, omnis qui Christianam legem novit, intelligit. Si igitur excellentia vestra divinarum Scripturarum sententias, quæ huic infami negotio obviant, per se legere non valet; præcipite episcopis et religiosis clericis, qui in vestro regno sunt, ut eas vobis edicant quatenus eis cognitis, quo studio vobis invigi

landum sit, ut hoc malum corrigatur, cognoscatis. Item dicitur, episcopos in terra vestra passim eligi, et sine certo episcopatus loco constitui: atque ab uno episcopo episcopum, sicut quemlibet presbyterum, ordinari. Quod nimirum sacris canonibus omnino contrarium est: qui eos, qui taliter instituti sunt aut ordinati, cum suis ordinatoribus ab episcopatus officio deponi præcipiunt. Episcopus namque nisi certam parochiam et populum, cui superintendat, habeat, constitui secundum Deum non potest: quia nec in sæcularibus nomen vel officium pastoris habere valet, qui gregem, quem pascat, non habet. Honor quoque episcopalis non parum vilescit, dum is ad pontificatum assumitur, qui ordinatus,. quo divertat, vel cui per episcopale ministerium certo præsideat, nescit. Minus quoque quam a tribus episcopis ordinari non debet: cum propter multas et alias rationabiles causas, quas epistolaris brevitas non admittit, tum, ut fides, vita, et sollicitudo ejus, qui invigilare debet, idoneis et legalibus testibus comprobetur. Precor itaque hortor, et moneo; quatenus excellentia vestra operam det, ut ista in regno suo corrigantur: quatenus merces, quam a Deo pro aliis bonis expeditis", pro istis vobis augeatur. Cæterum si quid in vobis, aut in his quos regere suscepistis, quod ullatenus voluntati Dei adversari queat, perpenderitis, sollicite emendare satagite: ut cum de terreno regno transibitis, ad cœleste regnum veniatis. Amen. De fratre nostro Cornelio, quem sibi celsitudo vestra mitti rogavit, dico, quia ita occupatus est circa servitium patris sui, ut nec ab eo queat sine periculo vitæ illius separari, nec eum, qui jam senio confectus est, secum ullatenus ducere.

RECENSIO.

Si cui minus videatur verisimile, ejusdem argumenti ad eundem secundas esse missas literas, nulla priorum mentione facta; sciat eodem tempore regnasse quoque in Lagenia Murchardum, a quo Dermitius ille qui Anglos ad debellandam Hiberniam primus solicitavit, et reliquorum Mac-Murrochorum familia descendit,

a expetitis, vel, expectatis.

mortuus est anno salutis 1120. ad quem in Britannico chronico annotat Caradocus Lhancarvanensis, "decessisse Murcartum dignissimum et maximum totius Hiberniæ principum." Et ex Leghlinensibus annalibus Thadæus Doulingus, "Murchardus serenissimus Lageniæ in Hibernia princeps, fidus amicis, terribilis inimicis, alienis liberalis, a subditis propter ejus bene meritam pietatem et justitiam præ cæteris amandus, obiit et apud Fernes sepelitur." Ad hunc quoque spectat illa Giraldi, in itinerario Cambriæ libro secundo, capite primo, narratio. "Gulielmus, Gulielmi regis bastardi filius et Normannorum in Anglia rex secundus, qui Rufus est agnominatus, Cambriam suo in tempore animose penetrans et circundans, cum a rupibus Hiberniam forte prospiceret, dixisse memoratur: Ad terram istam expugnandam ex navibus regni mei huc convocans pontem adhuc faciam. Quo verbo ad Murchardum Lageniæ tunc principem in Hiberniam forte translato, cum aliquandiu propensius inde cogitasset, fertur respondisse: Nunquid tantæ comminationis verbo rex ille, si Deus placuerit, adjecit ? Audito vero quod nullam prorsus Dei mentionem in hoc suo rex sermone fecisset, tanquam prognostico gaudens certissimo: Quoniam, inquit, homo iste de humana tantum confidit potentia, non divina; ejus adventum non formido." Hanc vero epistolam inter reliquas Anselmi lib. 3. epist. 147. Johannes Picardus edidit et annotationes adjecit.

VOL, IV,

M M

EPISTOLA XXXVII.

MURCHARDACHI HIBERNIE REGIS, AD ANSELMUM CANTUARIENSEM ARCHIEPISCOPUM.

Murchardachus rex Hiberniæ, Anselmo Anglorum archipræsuli salutem et fidele servitium.

QUAM magnas vobis grates, Domine, referre debeo; quod, sicut mihi relatum est, memoriam mei peccatoris in continuis vestris peragis orationibus: sed et genero meo Ernulfo auxilio et interventione (quantum fuerat dignitati vestræ fas) succurristi. Scias tu quoque, me vobis in his quæ mandaveris famulaturum. Vale.

RECENSIO.

Ernulfus, quem generum suum hic appellat Murchardachus, est Arnulphus de Monte Gomerico, primus Penbrochiæ expugnator, et regionis illius (quæ Dyveta et occidentalis Wallia appellatur) dominus, filius Rogeri de Monte Gomerico primi Salopiæ et Arundeliæ comitis. De eo Giraldus Cambrensis, in Itinerarii Cambriæ lib. 1. cap. 12. "Primus Penbrochiæ castrum Arnulphus de Montgomery sub Anglorum rege Henrico primo, ex virgis et cespite tenui, satis exile construxit. Quod postmodum in Angliam revertens viro probo prudentique Giraldo de Windesora constabulario suo primipiloque cum paucis custodiendum exposuit:" illi nimirum Giraldo, a quo Kildariæ et Desmoniæ comites, aliæque in Hibernia Giraldinorum familiæ, genus repetunt suum. Arnulphus postea simul cum fratre Roberto de Belesmo comite Salopiensi ab Henrico I. deficiens, ut auxiliaribus contra regem suum copiis magis firmaretur, in Hiberniam trajecit, et Murcharti sive Murchardachi regis filiam uxorem duxit: quemadmodum in anni 1101. et 1102. historia confirmat Caradocus Lhancarvanensis. Conjurationis vero exitum Guilielmus Malmesburiensis libro 5. de regibus ita explicat;

"Robertus cum fratribus, Ernulpho (qui paternum cognomen sortitus fuerat) et Rogerio Pictavensi (quod ex ea regione uxorem acceperat sic dicto) Angliam perpetuo abjuravit: sed vigorem sacramenti temperavit adjectio; nisi regi placito quandoque satisfecisset obsequio." Quæ historia ad hujus necessaria est intellectum epistolii, quod ex MS. epistolarum Anselmi volumine descripsi

mus.

« AnteriorContinuar »