Imágenes de páginas
PDF
EPUB

44

sis, qui ipse privilegium hoc ab Adriano impetravit, libro 4. Metalogici sní capitulo ultimo ita aperit. "Ad preces meas illustri regi Anglorum Henrico II. concessit et dedit Hiberniam jure hæreditario possidendam: sicut literæ ipsius testantur in hodiernum diem. Nam omnes insulæ de jure antiquo, ex donatione Constantini qui eam fundavit et dotavit, dicuntur ad Romanam Ecclesiam pertinere. Annulum quoque per me transmisit aureum, smaragdo optimo decoratum, quo fieret investitura juris in gerenda Hibernia idemque adhuc annulus in curiali archio publico custodiri jussus est." Narrat quoque Giraldus Cambrensis in Hiberniæ expugnatæ historia, lib. 2. cap. 6. regem Henricum ab Adriano papa privilegium hoc perquisivisse ; per Johannem Salisburiensem, postmodum episcopum Carnotensem, Romam ad hoc destinatum. Per quem etiam," inquit "idem papa Anglorum regi annulum aureum in investituræ signum præsentavit: qui statim, simul cum privilegio, in archivis Wintoniæ repositus fuerat." Anno vero MCLV. sub ipsa videlicet initia regni Henrici et pontificatus Adriani, impetratum fuisse hoc privilegium, docent in suis annalibus Rogerus Wendoverius, Matthæus Parisiensis et Nicolaus Trivettus. "Per idem tempus, (ait ad eum annum Matthæus Westmonasteriensis) rex Anglorum Henricus nuncios solennes Romam mittens, rogavit papam Adrianum, adhuc novum, cujus gratiam confidenter obtinere speravit, utpote Anglum, ut liceret ei Hiberniam hostiliter intrare, et eam sibi subjugare; atque homines illos bestiales ad fidem Christi decentius revocare, Ecclesiæque Romanæ fidelius inclinare. Quod papa regi gratanter annuit; et eidem, super hoc, privilegium destinavit." "Rex igitur Henricus (addit ad eundem annum Trivettus) circa festum S. Michaelis, habito Wintoniæ parliamento, de conquirenda Hibernia cum suis optimatibus tractavit. Quod quia matri ejus imperatrici non placuit, ad tempus aliud dilata est illa expeditio." Similia habet Robertus de Monte in continuatione chronographiæ Sigeberti, anno MCLVI. et Johannes Rossus Warwicensis in libello de terris coronæ Angliæ annexis; cui et integram hanc Adriani Bullam inseruit, quod etiam a Matthæo Parisiensi et Nicolao Trivetto ad annum MCLV. Cæsare Baronio, ad annum MCLIX. et Giraldo Cambrensi (tum in loco jam citato, tum in primo libro de vita sua) est factum. Eandem etiam in Scotichronici lib. 12. cap. 33. necnon in Dubliniensis archiepiscopi et Lismorensis episcopi regestis descriptam vidimus. Eidem in MS. Giraldi codice, quo Johannes Stovæus est usus, (sicut in annalibus ejus, ad annum MCLX. videre licet) adjuncta erat symboli apostolici et orationis Dominicæ vetus Anglicana versio: quam nonnulli eodem tempore ab Adriano ad populares suos missam fuisse autumant.

EPISTOLA XLVII.

ALEXANDRIa III. PONTIFICIS ROMANI, AD EUNDEM.

Alexander episcopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, illustri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

QUONIAM ea quæ a decessoribus nostris rationabiliter indulta noscuntur, perpetua merentur stabilitate firmari; venerabilis Adriani papæ vestigiis inhærentes, nostrique desiderii fructum attendentes, concessionem ejusdem super Hibernici regni dominio vobis indulto (salva beato Petro et sacrosanctæ Romanæ Ecclesiæ, sicut in Anglia, sic et in Hibernia, de singulis domibus annua unius denarii pensione) ratam habemus et confirmamus; quatenus eliminatis terræ illius spurcitiis, barbara natio, quæ Christiano censetur nomine, vestra indulgentia morum induat venustatem, et redacta in formam hactenus informi finium illorum Ecclesia, gens ea per vos Christianæ professionis nomen cum effectu de cetero consequatur.

RECENSIO.

Habetur apud Giraldum Cambrensem libro 2. historia Hiberniæ expugnatæ cap. 6. indeque apud Johannem Rossum Warwicensem in libro de terris coronæ Angliæ annexis. In Francofurtensi tamen Giraldi editione, non solum integrum hoc diploma est prætermissum, sed etiam tota ejus historia inversa et depravata: quam nos ex duobus MSS. exemplaribus ita restituimus. Anglorum rex, "directis ad curiam Romanam nunciis, ab Alexandro tertio tunc præsidente privilegium impetravit, ejusdem auctoritate simul et assensu, Hibernico populo tam dominandi quam ipsum in fidei rudimentis incultissimum ecclesiasticis normis et disciplinis, juxta Anglicanæ Ecclesiæ mores, informandi. In Hiberniam itaque

[blocks in formation]

privilegio transmisso per Nicolaum Walingfordensem tunc priorem (Malmesburiensem quoque postmodum abbatem tam positum quam depositum) necnon et Gulielmum Aldelmi filium, convocata statim apud Waterfordiam episcoporum synodo, in publica audientia ejusdem privilegii, cum universitatis assensu, solemnis recitatio facta fuit: necnon et alterius privilegii per eosdem transmissi, quod idem rex ab Adriano papa, Alexandri decessore, antea perquisierat per Johannem Salisburiensem, postmodum episcopum Carnotensem, Romam ad hoc destinatum." Unde corrigendus error Richardi Stanihursti V. Cl. avunculi mei, qui in tertio de rebus Hibernicis libro, depravata Giraldi secutus exemplaria, ait "Johannem Salisburiensem, convocato Waterfordiæ antistitum concilio, pontificias literas publice recitasse." Huc vero spectat locus ille Rogeri Hovedeni, in posteriore annalium parte, ad annum MCLXXI. "Rex Angliæ misit transcriptum chartarum universorum archiepiscoporum et episcoporum Hiberniæ ad Alexandrum papam; et ipse authoritate apostolica confirmavit illi et hæredibus suis regnum Hiberniæ, secundum formam chartarum archiepiscoporum et episcoporum Hiberniæ." Et Johannis Bramptoni in Joranalensi historia. "Rex Angliæ misit nuncios suos ad Alexandrum papam, cum literis archiepiscoporum et episcoporum Hiberniæ, ad regimen Hiberniæ sibi et hæredibus suis auctoritate apostolica confirmandum: sicque factum est, Nam summus pontifex regnum illud sibi et hæredibus suis auctoritate apostolica confirmavit, et in perpetuum eos constituit inde reges."

EPISTOLA XLVIH.

EJUSDEM ALEXANDRIa, AD LAURENTIUM DUBLINIENSEM

ARCHIEPISCOPUM.

Alexander episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Laurentio Dublinensi archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

CUM teneamur ex debito suscepti regiminis circa universum corpus Ecclesiæ aciem nostræ considerationis extendere, et necessitatem patientibus prout convenit suffragari: fratribus et coepiscopis nostris apostolicum cogimur suffragium impartiri, et his maxime qui pro multa locorum distantia, et impedimentis viarum, liberum non possunt accessum ad sedem apostolicam habere. Eapropter, venerabilis in Christo frater archiepiscope, tuis justis postulationibus clementer annuimus; et Dublinensem Ecclesiam, cui auctore Deo præesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et præsentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quæcunque bona quæ eadem Ecclesia inpræsentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, præstante Domino, poterit adipisci; firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Glendalensis, Darensis, Fernensis, Lechlinensis, et Osragensis episcopatus, sicut tibi sunt metropolitico jure subjecti; tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus. Adjicientes quoque statuimus, ut cathedrales Ec

a A. C. 1179.

clesiæ prædictorum episcopatuum, cum omnibus bonis et possessionibus suis quas inpræsentiarum canonice possident, vel in futurum justis modis, Deo propitio, poterunt adipisci; sub beati Petri et nostra protectione consistant.

Præterea ecclesias, villas, et possessiones Ecclesiæ tibi commissæ, inferius adnotatas, tibi tuisque successoribus nihilominus confirmamus: videlicet Luscam cum omnibus suis, Sord cum omnibus pertinentiis suis intus et extra, Finnglas cum omnibus pertinentiis suis, Cluaindolcam cum omnibus pertinentiis suis, Tamlachtan cum omnibus pertinentiis suis, Cell episcopi Sanctani cum pertinentiis suis, medietatem de Tignai cum Ecclesia ipsius villæ, Raithmichael, Cellcomgaill, Cellachaith Driegnig, Cellcrithaith, cum montanis ab Igis usque Sudi, Cheli, Cellcoemgen cum suburbio et aliis pertinentiis suis, et Technabretnach, Lechrecasandi; ad mensam autem canonicorum, medietatem de Rathravini, et portus Beth, Raithchillin, Glasneden cum molendino, Chenudrochit cum molendino pontis, Balemettamlaib, Dun-Cuanach, Balengore, Cellesra, Cenaunsale, Lisluan, tertiam partem de Clochair, tertiam partem de Cellalia, Cluinkeuy, Kalgohc, Tilachacham Cellmgenalenin, Celltuca, Raithsalcan, Tulathnanephscop, Drumind, Baleucharam, Tirodraun, Baleuroolef, Balemochain, Balemaccmurgussa, Baleudelan. Parochiales autem ecclesias, scilicet sancti Thomæ, sancti Nicolai, sanctæ Warburgæ, sancti Patricii in insula, cum omnibus earum pertinentiis; insulam filiorum quondam Nessani, et Delcinsi, cum appendiciis earum, et cæteras ecclesias tuæ diœcesis, cum decimis et aliis earum pertinentiis.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit præfatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva sedis apostolicæ auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostræ constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove

« AnteriorContinuar »