Imágenes de páginas
PDF
EPUB

>i>, qui ipse privilegium hoc ab Adriano impetravit, libro 4. Metalogici »ni capitulo ultimo ita aperit, "Ad preces meas illustri regi Anglorum Henrico II. concessit et dedit Hiberniam jure hsreditario possidendam: sicut liters ipsius testanturin hodiernum diem. Nam mimes insuls dejure antiquo, ex donatione Constantini qui eam fundavit et dotavit, dicuntur ad Romanam Ecclesiam pertinere. Annulum quoque per me transmisit aureum, smaragdo optimo decoratum, quo fieret investitura juris in gerenda Hibernia: idemque adhuc annulus in curiali archio publico custodiri jussus est." Narrat quoque Giraldus CambTensis in Hibernis expugnats historia, lib. 2. cap. 6. regem Henricum ab Adriano papa privilegium hoc perqttisivisse; "per Johannem Salisbu- riensem, postmodum eplscopum Carnotensem, Romam ad hoc destinatum. Per quem etiam," inquit "idem papa Anglorum regi annulum aureum in investiture signum prssentavit: qui statim, simul cum privilegio, in archivis Wintonis repositus fuerat." Anno vero MCLV. sub ipsa videlicet initia regni Henrici et pontificatus Adriani, impetratum fuisse hocprivilegium, docent in suis annalibus Rogerus Wendoverius, Matthsus Parisiensis et NicolausTrivettus. "Per idem tempus, (ait ad eum annum Matthsus VVestmonasteriensis) rex Anglorum Henricus nuncios solennes Romam mittens, rogavit papam Adrianum, adhuc novum, cujus gratiam confidenter obtinere speravit, Htpote Anglum, ut liceret ei Hiberniam hostiliter intrare, et eam sibi subjugare; atque homines il- los bestiales ad fidem Christi decentius revocare, Ecclesisque Romans ndelius inclinare. Quod papa regi gratanter annuit; et eidem, super hoc, privilegium destinavit." "Rex igitur Henricus (addit ad eundem annum Trivettus) circa festum S. Michaelis, habito Wintoniae parliamento, de conquirenda Hibernia cum suis optimatibus tractavit. Quod quia matri ejus imperatrici non placuit, ad tempus aliud dilata est ilia expeditio." Similia habet Robertus de Monte in continuatione chronographis Sigeberti, anno MCLVI. et Johannes Rossus Warwicensis in libello de terris eorons Anglis annexis; cui et integrant hanc Adriani Bullam inseruit, quod etiam a Matthso Parisiensi et Nicolao Trivetto ad annum MCLV. Cssare Baronio, ad annum MCLIX. et Giraldo Cambrensi (tum in loco jam citato, tum in primo libro de vita sua) est factum. Eandem etiam in Scotichronici lib. 12. cap. 33. necnon in Dubliniensis archiepiscopi et Lismorensis episcopi regestis descriptam vidimus. Eidem in MS. Giraldi codice, quo Johannes Stovsus est usus, (sicut in annalibus ejus, ad annum MCLX. videre licet) adjuncta erat symboli apostolici et orationis Dominies vetus Anglicana versio: quam nonnulli eodem tempore ab Adriano ad populares suos missam fuisse autumant.

EPISTOLA XLVII.

ALEXANDRI* III. PONTIFICIS ROMANI, AD EUNDEM.

Alexandcrepiscopus, servus servorum Dei, charissimo in Christo filio, illuslri Anglorum regi, salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam ea quae a decessoribus nostris rationabiliter indulta noscuntur, perpetua merentur stabilitate firmari; venerabilis Adriani papae vestigiis inhaerentes, nostrique desiderii fructum attendentes, concessionem ejusdem super Hibernici regni dominio vobis indulto (salva beato Petro et sacrosanctae Romanae Ecclesiae, sicut in Anglia, sic et in Hibernia, de singulis domibus annua unius denarii pensione) ratam habemus et confirmamus; quatenus eliminatis terrae illius spurcitiis, barbara natio, quae Christiano censetur nomine, vestra indulgentia" morum induat venustatem, et redacta in formam hactenus informi finium illorum Ecclesia, gens ea per vos Christianae professionis nomen cum effectu de cetero consequatur.

RECENSIO.

Habetur apud Giratdum Cambrensem libro 2. historise Hibeniise expugnatx cap. 6. indeque apud Johannem Rossum Warwicensem in libro de terris coronae Anglix annexis. In Francofurtensi tamen Oiraldi editione, non solum intcgrum hoc diploma v-t prsetcrmissum, sed etiam tota ejus historia inversa et depravata: quam nos ex duobus MSS. cxemplaribus ila restituimus. Anglorum rex, "directis ad curiam Romanam nunciis, ab Alexandro tertio tnnc prsesidente privilegium impetravit, ejusdem auctoritate simul et assensu, Hibernico populo tam dominandi quam ipsum in fidei rudimentis incultissimum ecclesiasticis normis et disciplinis, juxta Anglicanse Ecclesiae mores, informandi. In Hiberniam itaquc

[ocr errors][merged small]

privilegio transmisso per Nicolaum Walingfordensem tunc priorem (Malmesburiensem quoque postmodum abbatem tam positum quam depositum) necnon et Gulielmum Aldelmi filium, convocata statim apud Waterfordiam episcoporum synodo, in publica audientia ejusdem pririlegii, cum universitatis assensu, solemnis recitatio facta fuit: necnon et alterius privilegii per eosdem transmissi, quod idem rex ab Adriano papa, Alexandri decessore, antea perquisierat per Johannem Salisburiensem, postmodum episcopum Carnotensem, Romam ad hoc destinatum." Unde corrigendus error Richardi Stanihursti V. CI. avunculi mei, qui in tertio de rebus Hibernicis libro, depravata Giraldi secutus exemplaria, ait "Johannem Salisburiensem, convocato Waterfordiae antistitum concilio, pontificias litems publice recitasse." Huc vero spectat locus iUe Rogeri Hovedeni, in posteriore annalium parte, ad annum MCLXXI. "Rex Anglis misit transcriptum chartarum universorum archiepiscoporum et episcoporum Hiberniae ad Alexandrum papam; et ipse authoritate apostolica confirmavit illi et haeredibus suis regnum Hiberniae, secundum formam chartarum archiepiscoporum et episcoporum Hiberniae." Et Johannis Bramptoni in Joranalensi historia. "Rex Anglise misit nuncios suos ad Alexandrum papam, cum literisarchiepiscoporum et episcoporum Hiberniae, ad regimen Hiberniae sibi et haeredibus suis auctoritate apostolica confirmandum: sicque factum est. Nam summus pontifex regnum illud sibi et haeredibus suis auctoritate apostolica confinnavit, et in perpetuum eos constituit inde reges."

i

EPISTOLA XLVIII.

EJUSDEM ALEXANDRA, AD LAURENTIUM DUBLIMENSEM
ARCHIEPISCOPUM.

Alexander episcopus servus servorum Dei, vencrabili fratri Laureutio Dublinensi
archiepiscopo, ejusque successoribus canonice substituendis in perpetuum.

Cum teneamur ex debito suscepti regiminis circa universum corpus Ecclesiae aciem nostrae considerationis extendere, et necessitatem patientibus prout convenit suftra- gari: fratribus et coepiscopis nostris apostolicum cogimur suffragium impartiri, et his maxime qui pro multa locorum distantia, et impedimentis viarum, liberum non possunt accessum ad sedem apostolicam habere. Eapropter, venerabilis in Christo frater archiepiscope, tuis justis postulationibus clementer annuimus; et Dublinensem Ecclesiam, cui auctore Deo praeesse dinosceris, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus, et praesentis scripti privilegio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bonaquae eadem Ecclesia inpraesentiarum juste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblatione fidelium, seu aliis justis modis, praestante Domino, poterit adipisci; firma tibi, tuisque successoribus, et illibata permaneant. Glendalensis, Darensis, Fernensis, Lechlinensis, et Osragensis episcopatus, sicut tibi sunt metropolitico jure subjecti; tibi tuisque successoribus auctoritate apostolica confirmamus. Adjicientes quoque statuimus, ut cathedrales Ec

[ocr errors]

clesiae praedictorum episcopatuum, cum omnibus bonis et possessionibus suis quas inpraesentiarum canonice possident, vel in futurum justis modis, Deo propitio, poterunt adipisci; sub beati Petri et nostra protectione consistant.

Praeterea ecclesias, villas, et possessiones Ecclesiae tibi commissae, inferius adnotatas, tibi tuisque successoribus nihilominus confirmamus: videlicet Luscam cum omnibus suis, Sord cum omnibus pertinentiis suis intus et extra, Finnglas cum omnibus pertinentiis suis, Cluaindolcam cum omnibus pertinentiis suis, Tamlachtan cum omnibus pertinentiis suis, Cell episcopi Sanctani cum pertinentiis suis, medietatem de Tignai cum Ecclesia ipsius villae, Raithmichael, Cellcomgaill, Cellachaith Driegnig, Cellcrithaith, cum montanis ab Igis usque Sudi, Cheli, Cellcoemgen cum suburbio et aliis pertinentiis suis, et Technabretnach, Lechrecasandi; ad mensam autem canonicorum, medietatem de Rathravini, et portus Beth, Raithchillin, Glasneden cum molendino, Chenudrochit cum molendino pontis, Balemettamlaib, Dun-Cuanach, Balengore, Cellesra, Cenaunsale, Lisluan, tertiam partem de Clochair, tertiam partem de Cellalia, Cluinkeuy, Kalgohc, Tilachacham Cellmgenalenin, Celltuca, Raithsalcan,Tulathnanephscop, Drumind, Baleucharam, Tirodraun, Baleuroolef, Balemochain, Balemaccmurgussa, Baleudelan. Parochiales autem ecclesias, scilicet sancti Thomae, sancti Nicolai, sanctae Warburgae, sancti Patricii in insula, cum omnibus earum pertinentiis; insulam filiorum quondam Nessani, et Delcinsi, cum appendiciis earum, et caeteras ecclesias tuae dicecesis, cum decimis et aliis earum pertinentiis.

Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit praefatam Ecclesiam temere perturbare, aut ejus possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare; sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura: salva sedis apostolicas auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostras constitutionis paginam sciens, contra eam temere vcnirc tcmptaverit, sccundo tertiove

« AnteriorContinuar »