Imágenes de páginas
PDF
EPUB

commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit; potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine divinæ ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi; quatenus et hic fructum bonæ actionis percipiant, et apud districtum judicem præmía æternæ pacis inveniant. Amen. Datum Laterani, per manum Alberti sanctæ Romanæ Ecclesiæ presbyteri cardinalis et cancellarii, XII. Kal. Maii. Indictione XII. Incarnationis Dominicæ anno MCLXXIX. Pontificatus vero Domini Alexandri papæ III. anno XX,

RECENSIO.

Est hic Laurentius 0 Tolus ; cujus vitam ab Augiensis collegii monacho descriptam tomo 6. vit. Sanctor. Novembris 14. inseruit Laurentius Surius. Patrem habuit, ut author ille indicat, Muriartach sive Mauricium 0 Tuohail, ad quem “non modica pars Hiberniæ, quæ Lagenia dicitur, jure hæreditario pertinebat:" matrem Ingen Ybruin (ita enim legunt duo hujus vitæ, quæ ego habeo, MSS. exemplaria) id est, filiam principis, ex Birnorum, ni fallor, familia. Annos natus decem, Dermitio regi (qui non alius quam ille Murchardi filius fuit, a quo Angli in Hiberniam sunt introducti) a patre obses datus, durissime ab eo habitus est : post biennium vero patri restitutus, et Ecclesiæ ministerio ab eo dicatus, sub magisterio Glindelacensis episcopi vixit. Cum annorum esset viginti quinque ecclesiæ S. Comgeni sive Keivini de Glindelach abbas, clero et populó id postulantibus, constitutus est : ac demum Gregorio Dubliniensi archiepiscopo defuncto, ad Dubliniensem cathedram evectus, anno Domini “ MCLXII. a Gelasio totius Hiberniæ primate, in ipsa Dubliniensi Ecclesia, multis episcopis præsentibus, gratias agente populo, solenniter consecratus est.” Anno MCLXXIX. una cum catholico Tuamensi archiepiscopo, et quinquea vel sex Hiberniæ episcopis Romam ad Lateranense concilium profecturus, per Angliam transiit : ubi omnes “pro licentia transeundi juraverunt, quod neque regi, neque regno ejus damnum quærerent;" quemadmodum in anni illius historia refert Rogerus Hovedenus. Laurentium tamen, “ ob privilegia in Lateranensi concilio contra regiæ dignitatis honorem, zelo suæ gentis, ut ferebatur, impetrata, Anglorum regi suspectum”

a Ita Hovedenus, sed quatuor tantum habentur in nomenclatura episcoporum, quam in notis ad Guilielmi Neubrigensis histor. lib. 3. cap. 2. edidit Johannes Picardus nempe Constantinus episcopus de Quidalua, qui Laonensis fuisse putatur, Bricius Lunbnensis sive Limericensis, Augustinus Waterfordensis, et Fælix Lismorensis.

fuisse, libro secundo expugnat. Hibern. cap. 23. narrat Giraldus Cambrensis. Eo tempore, Dubliniensi suæ metropoli præsens hoc impetratum est ab eo privilegium, ex antiquo Dubliniensis archiepiscopi regesto, quod Crede mihi appelJant, a nobis exscriptum. Obiit apud Augiense Normanniæ castrum (cujus Richardus Strongbous comes fuerat, qui Dubliniam et Lageniam, Laurentii sedem metropoliticam et provinciam, ipso vivente et vidente subjugavit :) quum patriæ ab Anglis vastatæ calamitatem deplorasset, miserabiliter lingua materna dicens : “ Heu popule stulte et insipiens ; quid jam facturus es ? Quis sanabit aversiones tuas ? Quis miserebitur tui ?" Atque ita, XVIII. calendas Decembris, “cum sextæ feriæ terminus advenisset, in confinio sabbati subsequentis spiritum sancti viri requies æterna suscepit ;" inquit vitæ ejus scriptor. Annum, quem ille tacet, annales nostri assignant MCLXXX. quo et 14. dies Novembris in sextam feriam incidit. Rogerus Hovedenus, et eum secutus Cæsar Baronius, in annalibus suis ad sequentem annum male referunt. Nam, ut ipse Rogerus postea confirmat, anno MCLXXXI. “ Henricus rex Angliæ, filius imperatricis, dedit Johanni Cumin, clerico suo, archiepiscopatum Diveliniæ in Hibernia, VIII. Idus Septembris apud Euesham. (ideoque Novembris dies 14. qui electionem hanc antecesserat, ad annum MCLXXX. necessario retrahendus est.) et anno MCLXXXII. Lucius papa III. ordinavit Johannem Cumin in sacerdotem III. Idus Martii apud Velletre : deinde consecravit eum in archiepiscopum Diveliniæ XII. calend. Aprilis, Dominica in ramis palmarum, apud Velletre ;" cui calendarii quoque ratio suffragatur ; quæ anno MCLXXXII. Dominicam Paschalem 28. die Martii celebratam fuisse docet. In sanctorum vero numerum relatus est Laurentius ab Honorio III. anno MCCXXV. cujus canonizationis Bulla, data Reate, III. Id. Decembr. anno pontificatus 10. habetur in Laertii Cherubini Bullario ; tomo 1. pag. 49. edit. Rom. anno 1617.

EPISTOLA XLIX.

GIRALDI BARRII CAMBRENSIS, AD GUILIELMUM VERUM

HEREFORDENSEM EPISCOPUM.

De Mirabilibus Hiberniæ.

Lectio certa prodest, varia delectat. Si ergo legendo proficere quæris: primo continentiam operis cum diligentia seriatim transcurras, quatenus et materiæ tenor, et tractandi modus, et rerum cohærentia cuncta patescat. Quoties vero transcurso volumine delectari volueris ; circa titulos istos verseris. In prima distinctione: de avibus earumque naturis, et defectibus. De feris.

De vermibus. De comparatione occidentis et orientis ; usque in finem illius distinctionis. In secunda distinctione ; de lupo cum sacerdote loquente. De muliere barbata, et in tergo cristata. De semibove viro semiviroque bove. De vacca cervina. De hirco ad mulierem accedente, et leone mulierem adamante. De mirandis sanctorum refugiis. De saltu Salmonis, et modo saliendi. De libro miraculose conscripto, et libro compositione. De vita Brendani. In tertia distinctione : de gentis Hibernicæ natura, moribus et cultu. De gentis ejusdem in musicis instrumentis peritia incomparabili. De commodis artis musicæ. In calce vero ejusdem distinctionis; De victoriis Anglorum regis Henrici II. et filiorum titulis, usque in finem operis. Notulas quoque contra magis nota

a C. A. 1190.

biles tam sententias quam sermones per loca disposui; ad quæ perfacile tota lectoris acies dirigatur. Præ omnibus autem titulis, meo judicio, de musicis instrumentis et arte musica tractatus, pro sui captu laudabilior: quanto ibidem et materia inusitatior, et stylus elegantior invenitur.

RECENSIO.

“ Giraldus de Cambria oriundus, et australi ejusdem parte maritimisque De. metiæ finibus, non procul ab oppido principali de Penbroc castello, se. de Mainarpua ; ingenuis natalibus prosapiam duxit. Ex matre namque Angareth (filia Nestæ nobilis filiæ Resi principis Sudwalliæ, sc. filii Theodori) viro egregio Willelmo de Barri matrimonialiter copulata processit.” Ita de genere suo scribit, in 1. de vita sua libro cap. 2. Giraldus noster ; qui a patre Barrii, a patria Cambrensis cognomen traxit. Is ab avunculo suo Davide, (Nestæ illius, quam Angli Annes vocant, filio) Brechiniensis archidiaconatus, qui e quatuor Menevensis diæceseos unus erat, munus accepit.' Galfrido, anno MCXCVIII. defuncto, in Menevensi episcopatu successisse “ Silvestrum Giraldum, vel potius Giraldidam, Mauricio nempe prognatum, Giraldi de Winsor (qui arcem condidit Pembrochianam) et Nestæ (sororis Griffini Australis Walliæ principis) filio ;” in Menevensium episcoporum catalogo affirmat eruditissimus antistes D. Franciscus Godwinus. Silvestri nomen primus, quod sciam, Giraldo Johannes Lelandus imposuit: neque enim in vita, quam ipse conscripsit suam, neque in tot manuscriptis, quæ videre contigit, operum ipsius exemplaribus, ejusmodi quid adhuc invenire potui. Giraldi, absque omni dubio, proprium fuit illi nomen :

en : Giraldidæ cognomentuin, ut ex materna parte indi illi potuisse fortasse non abnuerim, ita ex paterna Barrensem extitisse, tam certum est quam quod certissi

Mauricius quidem Giraldides, dominus de Landesteflan, qui in Hibernia fixis postea sedibus comitibus nostris Kildariensibus et Desmondanis originem dedit, matrem habuit Nestam, Giraldi nostri aviam, patrem Giraldum Winsorium, Arnulphi illius qui castrum Penbrochianum primus construxit, ut ad epistolam 37. ex ipso Giraldo ostendimus, Castellanum ; ac filium etiam (quod errori videtur præbuisse ansam) Giraldum : verum non nostrum, sed alium, cujus in secundo expugnationis Hiberniæ libro cap. 20. hic noster meminit. Anno vero MCXCVIII. obiit non Galfridus, sed Petrusb proximus illius in sede Menevensi antecessor. Indeque longa illa lis est exorta, Romæ coram Innocentio III. agitata, inter Galfridum Huberti Cantuariensis archiepiscopi opera promotum et Giraldum nostrum a Menevensi capitulo electum : cujus historiam fuse lateque ipse Giraldus exequitur, tum in dialogo de statu Ecclesiæ Menevensis, tum in libro secundo de vita sua, ubi ostendit “ qualiter ad collyrium (ita enim ille loquitur) efficax in curia pars adversa se convertit, et totam contra Giraldum

mum.

i Mainor Pyrr, id est, mansio Pyrri: de qua vid. Girald. Itenerar. Cambriæ, lib 1. cap. 12.

o Girald. libro secundo de vita sua. Matt. Westmonaster. ann. 1193.

curiam per hoc corrupit.” Unde demum causa cedere, et Galfrido Menevensem episcopatum relinquere coactus est.

· Anno MCLXXXV, ab Henrico II. Anglorum rege, cum filio suo Johanne Moretonii tunc comite, in Hiberniam missus est : ubi dum moram faceret, “duorum episcopatuum qui tunc vacabant, Wesefordensis sc. (qui et Fernensis dicitur) et Lechelinensis, archidiacono comes optionem dedit; et cum utramque recusaret, obtulit ei duas ecclesias illas et dioceses in unum convertendas, ni regimen ipsarum suscipere vellet. Ad quod respondit : quod si animum ipsius ad hoc datum videret, ut Ecclesiam Hibernicam extollere vellet et sublimare ; se forsan, ut ad hoc cooperari et coadjuvare posset, oblatum honorem suscepturum. Sed quoniam hoc non attendit, maluit esse privatus, quam inutiliter in potestate constitutus; nec aliquatenus ibi præesse voluit, ubi prodesse non potuit. Videns ergo quod comes ibi nil proficeret, sed de die in diem deteriorem per ejus adventum terra statum haberet; considerans etiam multa ibidem nova et notabilia, aliis aliena regnis et prorsus incognita : ut vel ipse questum aliquem aut conquestum suo saltem labore faceret ; primum topographiæ suæ, deinde expugnationis Hibernicæ materiam ibi colligere, studio grandi et diligenti inquisitione, curavit. Cum itaque comes, per æstatem totam et hyemis partem mora in Hibernia inutili facta, remenso pelago in Walliam et Angliam remearet : Giraldus cum senescallo Hiberniæ Bertramo de Verdun socius et rerum gerendarum testis relictus, ut studio prædicto plenius indulgeret, non solum congerendo sed etiam digerendo, usque ad Pascha sequens moram in insula fecit.” Hæc de seipso Giraldus, libro 1. de vita sua, cap. 25. quibus et capite 28. deinde addit : “Cum itaque magni nominis in insula tunc Giraldus extiterit et famæ præclaræ, inter Pascha et Pentecosten de Hibernia in Walliam transfretavit : ubi et topographiæ suæ, cujus tractatum jam inchoaverat, consummationi studiosam ex toto mentem applicavit. Processu vero temporis opere completo et correcto, lucernam accensam non sub modio ponere, sed super candelabrum ut luceret erigere cupiens ; apud Oxoniam, ubi clerus in Anglia magis vigebat et clericatu præcellebat, opus suum in tanta audientia recitare disposuit. Et quoniam tres erant, in libro suo distinctiones, qualibet recitatæ die, tribus diebus continuis recitatio duravit : primoque die pauperes omnes oppidi totius, ad hoc convocatos, hospitio suscepit et exhibuit. In crastino vero doctores diversarum facultatum omnes, et discipulos famæ majoris et notitiæ. Tertio die reliquos scholares, cum militibus oppidanis et burgensibus multis. Sumptuosa quidem res et nobilis : quia renovata sunt quodammodo antiqua et authentica in hoc facto poetarum tempora ; nec rem similem in Anglia factam, vel præsens ætas, vel ulla recolit antiquitas."

Huic recitationi præmissa fuit Præfatio in Hibernicam topographiam prima : cui in aliquibus exemplaribus titulum appositum inveni, Introitus in recitationem. In aliis duobus, fini operis hanc ad Guilielmum Herefordensem episcopum epistolam subjunctam repperi : in qua tituli recensentur insigniores Topographiæ hujus, sive Libri de mirabilibus Hiberniæ. Cui cum fabulosa complura inseruisse Giraldus insimularetur : præter apologismum, quem primæ in librum expugnationis Hiberniæ præfationi intexuit, hanc etiam in retractationum suarum tractatu admonitionem subjiciendam putavit. “ De topographia Hibernica, labore scilicet nostro primævo fere nec ignobili, ubi multa nova aliisque regionibus prorsus incognita (ideoque magis admiranda) scribuntur, hoc pro certo sciendum : quod quorundam, quinimo et quamplurium, perdiligentem et certam indagatioVOL. IV.

00

« AnteriorContinuar »