Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nem a magnis terræ illius et authenticis viris notitiam elicuimus; de cæterisque totius terræ famam potius secuti fuimus. De quibus omnibus cum Augustino sentimus: qui in libro de civitate Dei, de talibus quæ solum fama celebrat nec certa veritate fulciuntur loquens, nec ea affirmanda plurimum nec prorsus abneganda decrevit."

EPISTOLA L.

EJUSDEM GIRALDI CAMBRENSIS IN LIBRUM TERTIUM VATICINUM PROLOGUS; QUI ADJECTUS EST, VICE APPENDICIS, AD DUOS EJUSDEM LIBROS VATICINALIS HISTORIÆ, de expuGNATIONE HIBERNIE.

QUONIAM in prioribus libris Merlini vaticinia tam Caledonii quam Ambrosii locis competentibus, prout res exigebat, inseruimus; Ambrosio vero dudum exposito, nondum Caledonius Britannicam exutus barbariem, usque ad hæc nostra tempora latuit parum agnitus: nostræ videbatur interesse diligentiæ, tam ipsum ab antiquis et occultis scrutabunda inquisitione latebris, ut pulchrius elucescat, in commune deducere, et ab ignorantiæ tenebris in lucem transferre, quam translatum quoque præsenti volumini coaptare. Non indecens enim, non incongruum videri debet, si ida unde authoritatem et præscientiam nec non et vaticinale nomen sortitur historia, id ipsi statim historiæ continuetur; et ut ea quæ carptim et varie, prout ordo tractatus exigebat, dispersa per opus reperiuntur, ea in ejusdem operis continentia, eo quo prolata sunt ordine, loco competenti lector valeat invenire; plurima tamen quæ vaticinalis, quisquis fuerit et undecunque proveniens, varie deprompsit et disperse, sub certos redacta titulos, prout dicti causa vel dicendorum materia potius conjungenda poposcerat, ad majorem evidentiam series ordinata connexit. Nec indignetur inspector, nec in calumniam

a id redundat. et vult doctiss. episc. Kilmor.

bille spiritus. MS. Cantabrig.

e nexuit vel nectit vult episc. Kilmor.

prorumpat lector delicatus, si ab historia tanquam ad fabulas converti videar. Non enim fabulosa sunt omnia, quæ falsitatis imaginem tenent; sicut nec verisimilia cuncta statim pro veris suscipienda.

Erat itaque Caledonii Silvestris solum hactenus fama percelebris; a Britannicis tamen Bardis, quos poetas vocant, verbo tenus penes plurimos, scripto vero penes paucissimos, vaticiniorum ejusdem memoria retenta fuerat. Quoniam igitur Merlini istius expositionem Anglorum regem Henricum secundum summopere requisisse multoties audieram : tanto propensius elaborandum in hoc duxi, quanto id ipsum et principi placiturum et posteritati profuturum pro certo compereram. Nam, ut ait poeta:

Principibus placuisse viris non ultima laus est.

Quinimo diligi a principe et digne commendari, major est laus quam principari. Illud enim fortunæ, istud virtutis est. In hujus igitur inquisitione libelli, cum penitimos Cambriæ fines frustra pluries transpenetrassem: tandem viro sancto et literatissimo Baldewino Cantuariorum archipræsuliin salutiferæ crucis obsequium laudabili per Cambriam legatione fungenti regio mandato comes effectus, in remotissima quadam Venedotiæ provincia et Hibernico mari contermina, quæ Lein vocatur, in veneratione quadam ab antiquo repositum, operam adhibens et impensam, diu quæsitum desideratumque demum non absque labore libellum elicui.

Functus igitur interpretis officio, peritis quoque linguæ Britannicæ viris mecum adhibitis, in quantum idiomatum permisit diversitas, verbo ad verbum plurima, sententias autem in singulis fideliter expressi. Sed quoniam sicut in aliis, sic et in istis Bardorum ars invida naturam adulterans multa de suis tanquam prophetica veris adjecit: cunctis moderni sermonis compositionem redolentibus quasi reprobatis et abjectis, sola veritatis amica sermonis antiqui rudis et plana simplicitas diligenter excepta mentem allexit. Seriatim itaque singula depromens, et vaticinali historiæ vaticiniorum librum non incompetenter an

nectens; barbaræ linguæ tenebras Latini luce sermonis illustravi: veritus quippe posterorum invidiam, si ea posteris inviderem. In publica namque commoda peccem, si vel hæc studia in tempus differam, vel negligenter omittam. Quibus expletis et in commune deductis, ad Britannica topographiæ declarationem, Deo duce vitaque comite, studiosus" pedetentim animus aspirabit. Quia tunc mihi molliter ossa cubabunt; si trino saltem nostra diligentia beneficio (tanquam triplici funiculo difficile rumpendo) et longe sui memoriam in ævum extenderit, et favorabilem sibi posteritatis gratiam comparaverit.

TRADUNT BRITONES, ET ANTIQUÆ REFERUNT HISTORIÆ, &c.

Sed hæc hactenus. Hujus enim tertiæ distinctionis editio, et nova vaticiniorum interpretatio suum adhuc saniori consilio tempus expectet: quia nondum venit hora ejus. Satius est enim ut veritas, quanquam perutilis et desiderabilis, aliquamdiu tamen suppressa lateat; quam in lucem cum majorum offensa præpropere pariter et periculose prorumpat.

RECENSIO.

Ut Hibernicam topographiam triennii, ita vaticinalem expugnationís Hibernice historiam biennii labore complevit : quemadmodum testatur ipse, tum in vaticinalis hujus historiæ libro 2. cap. 31. tum initio præfationis prioris in descriptionis Cambriæ libros duos ; quorum primus, qui laudabilium inscribitur, a D. Davide de Pouelo est editus, secundo illaudabilium prætermisso. In ea vero præfatione, ad Stephanum Langtonum Cantuariensem archiepiscopum scripta, vaticinalem suam historiam duabus distinctionibus constitisse significat: neque plures ea quam typis vulgatam habemus continet editio. At in codicibus quibus ego sum usus MSS. author hunc vaticiniorum librum subinde pollicetur; ut libro 1. cap. 20. 30. 32. et 44. (nam in editis, vaticinia, et ibi et alibi etiam aliquoties citata, desiderantur) atque secundum librum ita concludit : "Novis de cætero historicis tam indolis egregiæ gesta, digno coæquanda stylo, nunc relinquentes; ad toties promissum vaticiniorum librum transeamus." Deinde sequitur liber tertius vaticinus; vel hic potius, quem jam damus, in illum prologus. Nam ipsum librum, sicut et Britannicam quam hic

a Al. studiosius.

b Eccles. cap. 4. ver. 12.

et aliis in locis promittit topographiam, Giraldus nunquam videtur perfecisse. Hibernicæ vero expugnationis historiam idcirco vaticinalem a se fuisse inscriptam in hujus præfationis vestibulo significat; quod ei "Merlini vaticinia tam Caledonii quam Ambrosii locis competentibus, prout rex exigebat, inseruerit;" de quo utroque libro 2. Itinerarii Cambriæ cap. 8. sic ipse scribit: "Non procul ab ortu Conwey, in capite montis Eryri, stat Dinas Emrys, id est, promontorium Ambrosii; ubi Merlinus prophetavit, sedente super ripam Vortigerno. Erant enim Merlini duo; iste qui et Ambrosius dictus est (quia binomius fuerat) et sub rege Vortigerno prophetavit, ab incubo genitus, et apud Caermardhin inventus; unde ab ipso ibidem invento denominata est Caermerdhin, id est, urbs Merlini. Alter vero de Albania oriundus, qui et Calidonius dictus est, a Calidonia sylva in qua prophetavit; et Sylvester, quia cum inter acies bellicas constitutus, monstrum horribile nimis in aera suspiciendo prospiceret, dementire cœpit, et ad sylvam transfugiendo sylvestrem usque ad obitum vitam perduxit. Hic autem Merlinus tempore Arthuri fuit, et longe plenius et apertius quam alter prophetasse perhibetur."

Merlinum suum Britanni Merdhyn vocant, et ab eo Caer-mardhyn denominatam censent: cum longe ante Merlinum natum urbs ea Mariduni nomine Pto. lemæo nota fuerit. Ut Ambrosius ille Maridunensis cognomentum ab urbe potius traxisse dicendus sit, quam urbs ab illo nomen accepisse. De fabuloso ejus ortu et rebus gestis, videri potest Ninius Britannus in Breviario suo, cap. 41, 42, 43. Galfridus Monemuthensis sub finem 6. libri historiæ Britannica. Alanus de Insulis in præfatione explanationum prophetiarum ipsius. Gottefridus Viterbiensis in chronic. part. 28. Vincentius Bellovacensis in Specul. Historial. lib. 20. cap. 30. Martinus Polanus in Chronico. Rabbi Abraham Zachutus in libro Juchasin, fol. 144. Johanues Major de gest. Scotor. lib. 2. cap. 4. Stephanus Forcatulus de Gallorum imperio et philosophia libro 7. Wierus de præstigiis dæmonum lib. 2. cap. 16. Johannes Twinus Commentariorum Britannicorum libro 2. et alii plurimi. Ejus vaticinia, Alexandri Lincolniensis episcopi jussu, Galfridus Monemuthensis Henrico I. regnante de Britannico in Latinum transtulit, et libro 7. Britannicæ suæ historiæ intexuit, quæ deinde, Henrico II. in Anglia imperante, Alanus de insulis Germanus additis commen tariorum libris 7. illustravit. Eorum vanitatem, proœmio in historiam sub Richardo I. a se editam, detexit Guilielmus Neubrigensis: quam superiori quoque sæculo perstrinxerunt, inter alios, Richardus Stanihurstus noster rerum Hibernicarum libro 3. pag. 128. et lib. 4. pag. 181. Georgius Buchananus rerum Scoticarum libro 5. (in rege XLIV.) Guilielmus Camdenus in Caermarden-shire, pag. 504. Petrus Maturus in Antonini chron. tit. 11. cap. 2. sect. 1. David Pouelus in annotationib. ad Giraldi lib. 2. Itinerarii Cambriæ cap. 8. et epistola ad Guilielmum Fletewodum de Britannica historia recte intelligenda ; quibus et Romanus librorum prohibitorum index accedit, in quem Merlini Angli (vel Britanni potius) liber obscurarum prædictionum est relatus.

Poeticam vel jocosam potius Merlini fabulam versu heroico a Galfrido Monemuthensi descriptam in bibliotheca Cottoniana vidimus. Ab eodem propheticum Merlini Sylvestris (quem Britanni Merdhyn Wylht appellant)

с

Topograph. Hibern. lib. 3. cap. 16. et in Descript. Cambriæ præfat. 1. Vi dentur tamen nonnulla ex eo citata esse a Ranulpho Cestrensi in lib. 1. Polychron.

« AnteriorContinuar »