Imágenes de páginas
PDF
EPUB

nem a magnis terras illius et authenticis viris notitiam elicuimua; de cssteriique totius terrs e famam potius secuti fuimus. De quibus omnibus cum Augustino sentimus: qui in libro de civitate Dei, de talibus qua solum fama celebrat nec certa veritate fulciuntur loquens, nec ea affirmanda plurimum nec prorsus abneganda decrevit."

EPISTOLA L.

E.TUSDEM GIRALDI CAMBRENSIS IN LIBRUM TERTIUM VATICtNUM PROLOGUS; QUI ADJECTUS EST, VICE APPENDICIS, AD DUOS EJUSDEM LIBROS VATICINALIS HISTORIC, DE EXPUGNATIONE IIIBERNI^E.

Quoniam in prioribus libris Merlini vaticinia tam Caledonii quam Ambrosii locis competentibus, prout res exigebat, inseruimus; Ambrosio vero dudum exposito, nondum Caledonius Britannicam exutus barbariem, usque ad hsec nostra tempora latuit parum agnitus: nostrae videbatur interesse diligentiae, tam ipsum ab antiquis et occultis scrutabunda inquisitione latebris, ut pulchrius elucescat, in commune deducere, et ab ignorantiae tenebris in lucem transferre, quam translatum quoque praesenti volumini coaptare. Non indecens enim, non incongruum videri debet, si id* unde authoritatem et praescientiam nec non et vaticinale nomen sortitur historia, id ipsi statim historiae continuetur; et ut ea quae carptim et varie, prout ordo tractatus exigebat, dispersa per opus reperiuntur, ea in ejusdem operis continentia, eo quo prolata sunt ordine, loco competenti lector valeat invenire; plurima tamenquae vaticinalisb, quisquis fuerit et undecunque proveniens, varie deprompsit et disperse, sub certos redacta titulos, prout dicti causa vel dicendorum materia potius conjungenda poposcerat, ad majorem evidentiam series ordinata connexitc. Nec indignetur inspector, nec in calumniam

* id redundat. mlt doctiss. episc. Kilmor. b Ufa spiritus. MS. Cantabrig.

neiuit vel nertit vult episc. Kilmor.

OO g

prorumpat lector delicatus, si ab historia tanquani ad fabulas converti videar. Non enim fabulosa sunt omnia, quae falsitatis imaginem tenent; sicut nec verisimilia cuncta statim pro veris suscipienda.

Erat itaque Caledonii Silvestris solum hactenus fama percelebris; a Britannicis tamen Bardis, quos poetas vocant, verbo tenus penes plurimos, scripto vero penes paucissimos, vaticiniorum ejusdem memoria retenta fuerat. Quoniam igitur Merlini istius expositionem Anglorum regem Henricum secundum summopere requisisse multoties audieram: tanto propensius elaborandum in hoc duxi, quanto id ipsum et principi placiturum et posteritati profuturum pro certo compereram. Nam, ut ait poeta:

Principibus placuisse viris non ultima laus est.

Quinimo diligi a principe et digne commendari, major est laus quam principari. Illud enim fortunas, istud virtutis est. In hujus igitur inquisitione libelli, cum penitimos Cambriae fines frustra pluries transpenetrassem: tandem viro sanctoet literatissimo Baldewino Cantuariorum archipraesuliin salutiferas crucis obscquium laudabili per Cambriam legatione fungenti regio mandato comes effectus, in remotissima quadam Yenedotiae provincia et Hibernico mari contermina, quas Lcin vocatur, in veneratione quadam ab antiquo repositum, operam adhibens et impensam, diu quaesitum desideratumquc demum non absque labore libellum elicui.

Functus igitur interpretis officio, peritis quoque linguae Britannicae viris mecum adhibitis, in quantum idiomatum permisit diversitas, verbo ad verbum plurima, sententias autem in singulis fideliter exprcssi. Sed quoniam sicut in aliis, sic et in istis Bardorum ars invida naturam adulterans multa de suis tanquam prophetica veris adjecit: cunctis moderni sermonis compositionem redolentibus quasi reprobatis et abjectis, sola veritatis amica sermonis antiqui rudis et plana simplicitas diligenter excepta mentem allexit. Seriatim itaque singula depromens, et vati.cinali historiae vaticiniorum librum non incompetenter annectens; barbarae linguas tenebras Latini luce sermonis illustravi: veritus quippe posterorum invidiam, si ea posteris inviderem. In publica namque commoda peccem, si vel haec studia in tempus differam, vel negligenter omittam. Quibus expletis et in commune deductis, ad Britannicae topographias declarationem, Deo duce vitaque comite, studiosus* pedetentim animus aspirabit. Quia tunc mihi molliter ossa cubabunt; si trino saltem nostra diligentia beneficio (tanquamb triplici funiculo difficile rumpendo) et longe sui memoriam in aevum extenderit, et favorabilem sibi posteritatis gratiam comparaverit.

TRADUNT BRITONES, ET AXTIQl.E REFERUNT HISTORI.E, &C.

Sed haec hactenus. Hujus enim tertiae distinctionis editio, et nova vaticiniorum interpretatio suum adhuc saniori consilio tempus expectet: quia nondum venit hora ejus. Satius est enim ut veritas, quanquam perutilis et desiderabilis, aliquamdiu tamen suppressa laieat; quam in lucem cum majorum offensa prsepropere pariter et periculose prorumpat.

RECENSIO.

Ut Hibernicam topographi&m triennii, ita vaticinalem expugnationis Hibernicaa historiam biennii labore complevit: quemadmodnm testatur ipse, tum in vaticinalis hujus historiae libro 2. cap. 31. tum initio prsefationis prioris in descriptionis Cambries libros duos; quorum primus, qui laudabilium inscrlbitur, a D. Davide de Pouelo est editus, secundo illauHabilium prsetermisso. In ea vero prsefatione, ad Stephanum Langtonum Cantuariensem archiepiscopum scripta, vaticinalmi ..iiam historiam duabus distinctionibus constitisse significat: neque plures ea quam typis vulgatam habemus continet editio. At in codicibus quibus ego sum usus MSS. author hunc vaticiniorum librum subinde pollicetur; ut libro 1. cap. 20. 30. 32. et 44. (nam in editis, vaticinia, et ibi et alibi etiam aliquoties citata, desiderantur) atque secundum librum ita concludit: "Novis de csetero historicis tam indolis egregise gesta, digno coaequanda stylo, nunc relinqucntes; ad toties proniissuni vaticiniorum librum transeamus." Deinde sequitur liber tcrtius vaticinus; vel hic potius, quemjam damus, in illum prologus. Nam ipsuni librum, sicut et Britaunicam quam hic

[ocr errors][merged small]

et aliisr in locis promittit topographiam, Uiraldus nunquam videtur perfecisse. Hibernicse vero expugnationis historiam idcirco vaticinalem a se fuisse inscriptam in hujus prrcfationis vestibulo significat; quod ei "Merlini vaticinia tam Caledonii quam Ambrosii locis competentibus, prout rex exigebat, inseruerit f de quo utroque libro 2. Itinerarii Cambrise cap. 8. sic ipse scribit: " Non procul ab ortu Conwey, in capite montis Eryri, stat Dinas Emrys, id est, promontorium Ambrosiii ubi Merlinus prophetavit, sedente super ripam Vortigerno. Erant enim Merlini duo; iste qui et Ambrosius dictus est (quia binomius fuerat) et sub rege Vortigerno prophetavit, ab incubo genitus, et apud Caermardhin inventus; unde ab ipso ibidem invento denominata est Caermerdhin, id est, urbs Merlini. Alter vero de Albania oriundus, qui et Calidonius dictus est, a Calidonia sylva in qua prophetavit; et Sylvester, quia cum inter acies bellicas constitutus, monstrum horribile nimis in aera suspiciendo prospiceret, dementire ccepit, et ad sylvam transfugiendo sylvestrem usque ad obitum vitam perduxit. Hic autem Merlinus tempore Arthuri fuit, et longe plenius et apertius quam alter prophetasse perhibetur."

Mcrlinum suum Britanni Merdhyn vocant, et ab eo Caer-mardhyn denominatam censent; cum longe ante Merlinum natum urbs ea Mariduni nomine Ptolemseo nota fuerit . Ut Ambrosius ille Maridunensis cognomentum ab urbe potius traxisse dicendus sit, quam urbs ab illo nomen accepisse. De fabuloso ejus ortu et rebus gestis, videri potest Ninius Britannus in Breviario suo, cap. 41, 42, 43. Galfridus Monemuthensis sub finem 6. libri historise Britannicac. Alanus de Insulis in prsefatione explanationum prophetiarum ipsius. Gottefridus Viterbiensis in chronic. part. 28. Vincentius Bellovacensis in Specul. Historial. lib. 20. cap. 30. Martinus Polanus in Chronico. Rabbi Abraham Zachutus in libro Juchasin,fol. 144. Johanues Major de gest. Scotor. lib. 2. cap. 4. Stephanus Forcatulus de Gallorum imperio et philosophia libro 7. Wierus de prsestigiis dsemonum Ub. 2. cap. 16. Johannes Twinus Commentariorum Britannicorum libro 2. et alii plurimi. Ejus vaticinia, Alexandri Lincolnlensis episcopi jussu, Galfridus Monemuthensis Henrico I. regnante de Britannico in Latiuum transtulit, et libro 7. Britannicse suae historis e intexuit, quse deinde, Henrico II. in Anglia imperante, Alanus de insulis Germanus additis commen tariorum libris 7. illustravit. Eorum vanitatem, procemio in historiam sub Richardo I. a se editam, detexit Guilielmus Neubrigensis: quam superiori quoque sseculo perstrinxerunt, inter alios, Richardus Stanihurstus noster rerum Hibernlcarum libro 3. pag. 128. et lib. 4. pag. 181. Georgius Buchananus rerum Scoticarum libro 5. (in rege XXIV.) Guilielmus Camdenus in Caermarden-shire, pag. 504. Petrus Maturus in Antonini chron. tit. 11. cap. 2. sect. 1. David Pouelus in annotationib. ad Giraldi lib. 2. Itinerarii Cambrise cap. 8. et epistola ad Guilielmum Fletewodum de Britannica historia recte intelligenda , quibus et Romanus librorum prohibitorum index accedit, in quem Merlini Angli (vcl Britanni potius) liber obscurarum prsedictionum est relatus.

Poeticam vel jocosam potius Merlini fabulam versu heroico a Galfrido Monemuthensi descriptam in bibliotheca Cottoniana vidimus. Ab eodem propheticum Merlini Sylvestris (qucm Britanni Merdhyn Wylht appellant)

'Topograph. Hibern. lib. 3. cap. 16. et in Descript. Cambrise prsefat. 1. Videniur tamcn nunnulla ex eo citata esse a Ranulpho Cestrensi in lib. 1. Polychron.

« AnteriorContinuar »