Imágenes de páginas
PDF
EPUB

libellum in carmen redactum fuisse asserit Johannes Lelandus, commentar. in Cygnseam cantionem, voc. Britannix, et in assertione Arturii ; uli de funere Arturii ex eodcm libello versus quosdam producit Merlini Caledonii a Theliesino vate, ut quidam volunt, edocti. Eosdem versus, ut Thaliessino vati inscriptos, citat D. Johannes Priseus eques auratus, in Historise Britannicae defensione, (pag. 137.) ubi etiam carmina, vetustissima lingua Britannica conscripta, habuisse se significat "Taliessini et utriusque Merlini, Ambrosiani videlicet et Sylvestris: quorum hunc (inquit ille, pag. 10.) tempore Aurclii Ambrosii a quo et nomen sumpsisse videtur, illum vero Vortigerni, Taliessinum vero tempore Mailgonis regis floruisse constut."

PROFESSIONES

AB OSTMANNORUM IN HIBERNIA EPISCOPIS,
ORDINATIONIS SU.E TEMPORE,
CANTUARIENSIBUS ARCHIEPISCOPIS FACT.E.

PROFESSIO

I. PATRICII", DUBLINENSIS EPISCOPI.

Quisquis aliis praesidet, si et ipse aliis subjaceat, dedignari non debet: sed potius obedientiam quam a subjectis suis desiderat habere, propter Deum studeat praelatis sibi per omnia humiliter exhibere. Propterea ego Patricius, ad regendam Dublinam metropolem Hiberniae electus antistes, tibi, reverende pater Lanfrance, Britanniarum primas et sanctae Dorobernensis ecclesiae archiepiscope, professionis meas chartam porrigo: meque tibi tuisque successoribus in omnibus, quae ad Christianam religionem pertinent, obtemperaturum esse promitto.

H. DONATIb, DUBLINENSIS EPISCOPI.

Ego Donatus, Dublinensis Ecclesiae antistes, quas in Hibernia sita est; canonicam obedientiam tibi proniitto et successoribus tuis, o Lanfrance, sanctae Dorobernensis ecclesiae archiepiscope.

[ocr errors][ocr errors]

III. SAMUELISC, DUBLINENSIS EPISCOPI.

Ego Samuel, ad regimen ecclesiae Dublinensis quae sita est in Hibernia electus, et a te, reverende pater Anselme, sanctae Cantuariensis ecclesiae archiepiscope, et totius Britannia? primas, antistes consecrandus; tibi et omnibus successoribus tuis canonicain obedientiam me per omnia servaturum promitto.

Ego Malchus Ecclesiae Waterferdiae electus, et a te, reverende pater Anselme, sanctae Cantuariensis ecclesiae archiepiscope, et totius Britannia? primas, antistes consecrandus; tibiet omnibus sucessoribus tuis canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

Ego Gregorius, ad regimen Dublinensis ecclesiae quae in Hibernia sita est electus, et a te, reverende pater Radulphe, sanctae Cantuariensis ecclesiae archiepiscope, et totius Britanniae primas, antistes consecrandus; tibi et omnibus successoribus tuis canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

Ego Patricius, ad regimen ecclesiae Limbricensis electus, et a te, reverende pater Theobalde, sanctae Cantuariensis ecclesiae archiepiscope, et totius Britanniae primas,

IV. MALCIUd, EPISCOPI WATERFERDMB.

V. GREGORII', DUBLINENSIS EPISCOPI.

VI. PATRICII , LIMBRICENSIS EPISCOPI.

[merged small][ocr errors]

per gratiam Dei antistes consecrandus; tibi, et omnibus successoribus tuis tibi canonice succedentibus, debitam subjectionem et canonicam obedientiam per omnia me exhibiturum fore promitto.

RECENSIO.

Livonia*, ad Eoum maris Baltici littus porrecta, in tree partes, loci* et linguis distinctas, Estiam, Lettiam et Curlandiam distribuitur. Estias sivc (ut Crantzius1' appellat) Estonis provinciam ii incoluisse videntur, qui a veteribusc Grsecis Ostiaei et Ostiones, a Tacito in Germania sua .'Estii, ab Eginhardo in Caroli Magni vita Aisti, a Saxoned Grammatico Estones, a nostris Ostmanni appellantur. Hos, ducibus tribus fratribus, Amelano, Sitaraco, et Yvoro, de Norwagise et insularum Borealium partibus, quasi mercaturse exercendae pr«textu, in Hiberniam advenissc, et maritimos portus statim occupasse, scribit Giraldus* Cambrensis. Factum hoc sub initium seculi post natum Christum decimi: circa quod tempus, " Danos in insulam ingressos cum Hibernis pugnavisse," Caradocus' Lhancarvanensis, et "Haraldum Harfagir (sive, Pulchricomum) Hiberniam subjugavisse," is refert, a quo Griffithi filii Conani principis Venedotis vita est conscripta. "Ipse (inquit author ille) civitatem Dubliniensem, aliasque civitates, castella et munitiones sdificabat, ubi jam in hujus regni possessione conquieverat: fratremque alterum in una illarum quas condiderat urbium prsfectum constituit, quae illorum usitato sermone vocatur Porthlarg; cujus posteritas in hodiernum diem ejus urbis dominio potitur." Giraldus vero a tribus illis fratribus, Ostmannorum ducibus, tres pnecipuas civitates constructas fuisse narrat: e quibus " Dublinise principat us Amelano cesserit, Waterfordiae (qus Hibernis et Cambris Porthlargy dicitur) Sitaraco, Limirici Yvoro." Atque hae civitates ilis sunt, quamm episcopi a Lanfranco et ejus in scde Cantuariensi successoribus, id est, a Normannis suis potius quam ab Hibernis, inter quos advens vixerunt, ordinationem accipeve maluerunt. Nam, ut in annalibus nostris ad annum 1095. notatum invcnimus, M Norwagenses sive Ostmanni,qui civitates Hibernis et maritima occupaverant, Normanni vocati sunt;" quod et mediis temporibus, omnibus Danise, Norwagise, Livoniae et reliquarum Borealium gentium commune nomen fuisse docti norunt. Ut omittam quod a scriptore vits Griffithi filii Conani est traditum; unum e tribus illis

"vandalise et Saxonia Alb. Crantzii continuator. edit. Witteberg. ann. 1386. pag. 22.

b Alb. Crantz. Sueciae lib. I. cap. 41.

r Pythea Massiliensi, apud Strabonem, lib. 1, et Stephan. Byzant. de urbibus, in 'Qvriuvif.

d Saxo. hist. Danic. lib. 6. fol. 55. edit. Paris. ann. 1014.
r Girald. topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 43.
1 Caradoc. C hum. Cajnbriae, ann. Chr. 905.

fratribu" qui in Hiberniam venerunt, cum Norwagiensibus suis in Galliam concessisse, et Francis devictis sedes in Normannia fixisse. Ilunc Rodolphum ille vocat, quem alii Rollonem; a quo Guilielmus, et alii Normanni qui in Anglia regnaverunt, genus deducunt suum.

Lanfrancus autem ante occasionem hanc ab Ostmannis oblatam, in synodo Anglicana anno 1072. habita, ex Beds quoque historia, primatum sibi in universam Hiberniam vendicare conatus est . "AUata est," ait ille* in epistola ad Alexandrum II. tum scripta," ecclesiastica gentis Anglorum historia, quam Eboracensis ecclesis presbyter et Anglorum doctor Beda composuit . Lectae sententise, quibus, pace omnium, demonstratum est a tempore B. Augustini primi Dorobernensis archiepiscopi usque ad ipsius Beds ultimam senectutem (quod fere centum et quadraginta annorum spatio terminatur) antecessores meos super Eboracensem ecclesiam totamque insulam, quam Britanniam vocant, necnon ef Hiberniam primatum gessisse, curamque pastoralem omnibus impendisse." Atqui nullus, qui hue pertrahi possit, in tota Bedas historia occurrit locus, prater unicum ilium ex quarto libri secundi capitulo in scptimai epistolae recensione a nobis productum: in quo multo rectius, si Lanfranci pace hoc dicere liceat, observavit Giraldus Cambrensis in libello Innocentio III. postea porrecto, primatum omnino nullum antecessores illius hie obtinuisse. "Successit," inquit illch, "Augustino Laurentius: qui non solum sui gregis, sed et Britonum, Hiberniensium et Scotorum curam gerens, in termini Paschatis observantia eos literis admonuit, nec profccit. , Simili enim modo Hibernici Britones et Scoti a quartadecima luna antiquo more servabant. In eadem autem epistola scribunt Laurentius, Mcllitus et Justus episcopi; quod Daganus episcopus Hibcrnitc ad ipsos ve- niens, non solum cibum cum ipsis sumere, sed nec in eodem hospitio, quo vescebantur, sumere voluit. Ubi notandum quod literas commonitorias Britonibus, sicut et Hibernicis vel Scotis qui nil adeos pertinebant, miserunt; scntentiam autem nunquam in eos magis quam in alios ullam dederunt, vel sua vel domini papse autoritate: quod quidem forte fecissent, si eis jure provinciali subjccti fuissent." Hinc tamen Lanfranci vestigia secutus Anselmus1 non modo totius Anglia?, sed etiam Scotiae Hiberniae et adjacentium insularum primatum sibi arrogavit: Et Hibernorumomniumque septentrionalium insularum, quas Orcades dicuntur, primas a Matilda regina est salutatusk; atque a discipulo ipsius JEd- mero "Cantuariensisi ecclesia (cujus ille fuit monachus) ut totius Angliac, Scotise ct Hibernix nec non adjacentium insularum mater" celebrata. "Cantuariensis ecclesia insularum transmarinarum primatum obtinuit," dicit Willelmusm Gemmeticensis. Cantuariensis denique archiepiscopus a Guiliclmo Malmcsburiensi sub finem libri tertii de regibus, "episcopos Hibernise et Walliarum suse ditioni subjectos habere" memoratur. Vide chron. Normann. ad aim. 1151.

l Baron. annal. ann. 1072. Lanfranci epist. 5. MS. in bibliothcc. Cottonian. (nunc edit. op. pag. 301.)

h Girald. Cambren. dial. de eccles. Menevensi distinct. 2.
'iEdmeri. histor. lib. 4. pag. 93.
k Anselm. lib. 3. epist. 55.
1 ^dmer. hist . lib. 1. pag. 14.
■ Hist. Normann. lib. 6. pag. 263.

« AnteriorContinuar »