Imágenes de páginas
PDF
EPUB

libellum in carmen redactum fuisse asserit Johannes Lelandus, commentar. in Cygnæam cantionem, voc. Britanniæ, et in assertione Arturii ; ubi de funere Arturii ex eodem libello versus quosdam producit Merlini Caledonii a Theliesino vate, ut quidam volunt, edocti. Eosdem versus, ut Thaliessino vati inscriptos, citat D. Johannes Priseus eques auratus, in Historiæ Britannicæ defensione, (pag. 137.) ubi etiam carmina, vetustissima lingua Britannica conscripta, habuisse se significat “ Taliessini et utriusque Merlini, Ambrosiani videlicet et Sylvestris : quorum hunc (inquit ille, pag. 10.) tempore Aurelii Ambrosii a quo et nomen sumpsisse videtur, illum vero Vortigerni, Taliessinum vero tempore Mailgonis regis floruisse constat."

[ocr errors][ocr errors]

PROFESSIONES

AB OSTMANNORUM IN HIBERNIA EPISCOPIS,

ORDINATIONIS SUÆ TEMPORE,
CANTUARIENSIBUS ARCHIEPISCOPIS FACTÆ.

PROFESSIO

1. PATRICII“, DUBLINENSIS EPISCOPI.

[ocr errors]

Quisquis aliis præsidet, si et ipse aliis subjaceat, dedignari non debet : sed potius obedientiam quam a subjectis suis desiderat habere, propter Deum studeat prælatis sibi per omnia humiliter exhibere. Propterea ego Patricius, ad regendam Dublinam metropolem Hiberniæ electus antistes, tibi, reverende pater Lanfrance, Britanniarum primas et sanctæ Dorobernensis ecclesiæ archiepiscope, professionis meæ chartam porrigo: meque tibi tuisque successoribus in omnibus, quæ ad Christianam religionem pertinent, obtemperaturum esse promitto.

II, DONATI", DUBLINENSIS EPISCOPI.

Ego Donatus, Dublinensis Ecclesiæ antistes, quæ in Hibernia sita est; canonicam obedientiam tibi promitto et successoribus tuis, o Lanfrance, sanctæ Dorobernensis ecclesiæ archiepiscope.

a A. C. 1074.

b A. C. 1085.

III. SAMUELIS“, DUBLINENSIS EPISCOPI.

EGO Samuel, ad regimen ecclesiæ Dublinensis quæ sita est in Hibernia electus, et a te, reverende pater Anselme, sanctæ Cantuariensis ecclesiæ archiepiscope, et totius Britanniæ primas, antistes consecrandus; tibi et omnibus successoribus tuis canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

IV. MALCHI", EPISCOPI WATERFERDIÆ.

Ego Malchus Ecclesiæ Waterferdiæ electus, et a te, reverende pater Anselme, sanctæ Cantuariensis ecclesiæ archiepiscope, et totius Britanniæ primas, antistes consecrandus; tibi et omnibus sucessoribus tuis canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

V. GREGORII”, DUBLINENSIS EPISCOPI.

Ego Gregorius, ad regimen Dublinensis ecclesiæ quæ in Hibernia sita est electus, et a te, reverende pater Radulphe, sanctæ Cantuariensis ecclesiæ archiepiscope, et totius Britanniæ primas, antistes consecrandus; tibi et omnibus successoribus tuis canonicam obedientiam me per omnia servaturum promitto.

VI. PATRICII, LIMBRICENSIS EPISCOPI.

Ego Patricius, ad regimen ecclesiæ Limbricensis electus, et a te, reverende pater Theobalde, sanctæ Cantuariensis ecclesiæ archiepiscope, et totius Britanniæ primas,

e A. C. 1095. e A. C. 1122.

I A. C. 1096.
I A. C. 1140.

per gratiam Dei antistes consecrandus; tibi, et omnibus successoribus tuis tibi canonice succedentibus, debitam subjectionem et canonicam obedientiam per omnia me exhibiturum fore promitto.

RECENSIO.

Livoniaa, ad Eoum maris Baltici littus porrecta, in tres partes, locis et linguis distinctas, Estiam, Lettiam et Curlandiam distribuitur. Estiæ sive (ut Crantzius appellat) Estoniæ provinciam ii incoluisse videntur, qui a veteribus Græcis Ostiæi et Ostiones, a Tacito in Germania sua Æstii, ab Eginhardo in Caroli Magni vita Aisti, a Saxoned Grammatico Estones, a nostris Ostmanni appellantur. Hos, ducibus tribus fratribus, Amelano, Sitaraco, et Yvoro, de Norwagiæ et insularum Borealium partibus, quasi mercaturæ exercendæ prætextu, in Hiberniam advenisse, et maritimos portus statim occupasse, scribit Giralduse Cambrensis. Pactum hoc sub initium seculi post natum Christum decimi : circa quod tempus, “ Danos in insulam ingressos cum Hibernis pugnavisse," Caradocus' Lhancarvanensis, et “Haraldum Harfagir (sive, Pulchricomum) Hiberniam subjugavisse,” is refert, a quo Griffithi filii Conani principis Venedotiæ vita est conscripta. Ipse (inquit author ille) civitatem Dubliniensem, aliasque civitates, castella et munitiones ædificabat, ubi jam in hujus regni possessione conquieverat: fratremque alterum in una illarum quas condiderat urbium præfectum constituit, quæ illorum usitato sermone vocatur Porthlarg; cujus posteritas in hodiernum diem ejus urbis dominio potitur.” Giraldus vero a tribus illis fratribus, Ostmannorum ducibus, tres præcipuas civitates constructas fuisse narrat: e quibus “ Dubliniæ principatus Amelano cesserit, Waterfordiæ (quæ Hibernis et Cambris Porthlargy dicitur) Sitaraco, Limirici Yvoro.” Atque hæ civitates illæ sunt, quarum episcopi a Lanfranco et ejus in sede Cantuariensi successoribus, id est, a Normannis suis potius quam ab Hibernis, inter quos advenæ vixerunt, ordinationem accipere maluerunt, Nam, ut in annalibus nostris ad annum 1095. notatum invenimus, “ Norwagenses sive Ostmanni, qui civitates Hiberniæ et maritima occupaverant, Normanni vocati sunt;" quod et mediis temporibus, omnibus Daniæ, Norwagiæ, Livoniæ et reliquarum Borealium gentium commune nomen fuisse docti norunt. Ut omittam quod a scriptore vitæ Griffithi filii Conani est traditum; unum e tribus illis

a Vandaliæ et Saxoniæ Alb. Crantzii continuator, edit. Witteberg. ann. 1586.

pag. 22,

b Alb. Crantz. Sueciæ lib. 1. cap. 41.

c Pythea Massiliensi, apud Strabonem, lib. 1. et Stephan. Byzant. de urbibus, in 'Ωστίωνες.

d Saxo. hist. Danic. lib. 6. fol. 55. edit. Paris. ann. 1514.
e Girald. topograph. Hibern. distinct. 3. cap. 43.
i Caradoc. Chron. Cambriæ, ann. Chr. 905.

fratribus qui in Hiberniam venerunt, cum Norwagiensibus suis in Galliam concessisse, et Prancis devictis sedes in Normannia fixisse. Hunc Rodolphum ille vocat, quem alii Rollonem ; a quo Guilielmus, et alii Normanni qui in Anglia regnaverunt, genus deducunt suum.

Lanfrancus autem ante occasionem hanc ab Ostmannis oblatam, in synodo Anglicana anno 1072. habita, ex Bedæ quoque historia, primatum sibi in universam Hiberniam vendicare conatus est. “ Allata est,” ait illeß in epistola ad Alexandrum II. tum scripta, “ ecclesiastica gentis Anglorum historia, quam Eboracensis ecclesiæ presbyter et Anglorum doctor Beda composuit. Lectæ sententiæ, quibus, pace omnium, demonstratum est a tempore B. Augustini primi Dorobernensis archiepiscopi usque ad ipsius Bedæ ultimam senectutem (quod fere centum et quadraginta annorum spatio terminatur) antecessores meos super Eboracensem ecclesiam totamque insulam, quam Britanniam vocant, necnon et Hiberniam primatum gessisse, curamque pastoralem omnibus impendisse.” Atqui nullus, qui huc pertrahi possit, in tota Bedæ historia occurrit locus, præter unicum illum ex quarto libri secundi capitulo in septimæ epistolæ recensione a nobis productum : in quo multo rectius, si Lanfranci pace hoc dicere liceat, observavit Giraldus Cambrensis in libello Innocentio III. postea porrecto, primatum omnino nullum antecessores illius hic obtinuisse. “ Successit,” inquit ille", “ Augustino Laurentius : qui non solum sui gregis, sed et Britonum, Hiberniensium et Scotorum curam gerens, in termini Paschatis observantia eos literis admonuit, nec profecit. . Simili enim modo Hibernici Britones et Scoti a quartadecima luna antiquo more servabant. In eadem autem epistola scribunt Laurentius, Mellitus et Justus episcopi ; quod Daganus episcopus Hiberniæ ad ipsos veniens, non solum cibum cum ipsis sumere, sed nec in eodem hospitio, quo vescebantur, sumere voluit. Ubi notandum quod literas commonitorias Britonibus, sicut et Hibernicis vel Scotis qui nil ad eos pertinebant, miserunt; sententiam autem nunquam in eos magis quam in alios ullam dederunt, vel sua vel domini papæ autoritate : quod quidem forte fecissent, si eis jure provinciali subjecti fuissent.” Hinc tamen Lanfranci vestigia secutus Anselmusi non modo totius Angliæ, sed etiam Scotiæ Hiberniæ et adjacentium insularum primatum sibi arrogavit: Et Hibernorum omniumque septentrionalium insularum, quæ Orcades dicuntur, primas a Matilda regina est salutatusk; atque a discipulo ipsius Æd.

“Cantuariensis' ecclesia (cujus ille fuit monachus) ut totius Angliæ, Scotiæ et Hiberniæ nec non adjacentium insularum mater" celebrata. “Cantnariensis ecclesia insularum transmarinarum primatum obtinuit,” dicit Willelmus Gemmeticensis. Cantuariensis denique archiepiscopus a Guilielmo Malmesburiensi sub finem libri tertii de regibus, “ episcopos Hiberniæ et Walliarum suæ ditioni subjectos habere" memoratur. Vide chron. Normann. ad ann. 1151.

mero

& Baron. annal. ann. 1072. Lanfranci ist. 5. MS. in bibliothec. Cottonian, (nunc edit. op. pag. 301.)

h Girald. Cambren. dial. de eccles. Menevensi distinct. 2.
i Ædmeri. histor. lib. 4. pag. 93.
* Anselm. lib. 3. epist. 55.
| Ædmer. hist. lib. 1. pag. 14.
m Hist. Normann. lib. 6. pag. 263.

« AnteriorContinuar »