Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Professiones ex Cantuariensis Ecclesiæ codice MS. qui nunc ad Cottonianam bibliothecam est translatus, desumpsimus. De episcopis vero singulis qui eas ediderunt in epistolarum recensione aliquid est dictum : postremo tantum excepto, a Theobaldo ordinato, qui ab anno мcxxXVIII. ad MCLX. Cantuariensi sedi præfuit.

EDGARI REGIS ANGLORUM CHARTA DE

Oswaldes-Law.

ALTITONANTIS Dei largiflua clementia, qui est rex regum et dominus dominantium, Ego Edgarus Anglorum Basileus, omniumque regum insularum Oceanic quæ Britanniam circumjacent, cunctarum nationum quæ infra eam includuntur, imperator et dominus; gratias ago ipsi Deo omnipotenti, regi meo, qui meum imperium sic ampliavit et exaltavit super regnum patrum meorum, qui licet monarchiam totius Angliæ adepti sunt, a tempore Æthelstani, qui primus regum Anglorum omnes nationes quæ Britanniam incolunt sibi armis subegit; nullus tamen eorum ultra ejus fines imperium suum dilatare aggressus est. Mihi autem concessit propitia divinitas, cum Anglorum imperio, omnia regna insularum Oceani cum suis ferocissimis regibus, usque Norwegiam, maximamque partem Hiberniæ cum sua nobilissima civitate Dublinia, Anglorum regno subjugare quos etiam omnes meis imperiis colla subdere, Dei favente gratia, coegi.

Quapropter et ego Christi gloriam et laudem in regno meo exaltare, et ejus servitium amplificare, devotus disposui et per meos fideles fautores, Dunstanum videlicet archiepiscopum, et Athelwoldum ac Oswaldum episcopos quos mihi patres spirituales et consiliators elegi) magna ex parte, secundum quod disposui, perfeci: siquidem temporibus antecessorem meorum regum Anglorum monas

Anno Christi 964. Ad Oswaldum Wigorniensem episcopum. Fundatio ecclesiæ cathedr. Wigorniensis.

[merged small][ocr errors][merged small]

teria tam monachorum quam virginum destructa et penitus neglecta in tota Anglia erant: quæ ego ad Dei laudem pro remedio animæ mæ reparare, et servorum et ancillarum Dei numerum multiplicare decrevid. Et ipsis supradictis meis cooperatoribus strenue annitentibus, jam XLVII. monasteria cum monachis et sanctimonialibus constitui; et si Christus vitam mihi tam diu concesserit, usque ad quinquasemum remissionis numerum meæ devotæ Deo munificentiæ oblationem protendere decrevi. Unde nunc in præsenti monasterium, quod prædictus reverendus episcopus Oswaldus in sede episcopali Wiogreceastref in honore Sanctæ Dei genitricis Mariæ amplificavit, et eliminatis clericorum næniis et spurcis lasciviis, religiosis Dei servis monachis, meo consensu et favore confultus, locavit; Ego ipsis monastici religionis viris regali authoritate confirmo, et consilio et astipulatione principum et optimatum meorum corroboro et consigno. Ita ut jam amplius non sit fas neque jus clericis reclamandi quicquam inde; quippe qui magis elegerunt, cum sui ordinis periculo et ecclesiastici beneficii dispendio, suis uxoribus adhærere, quam Deo caste et canonice servire. Et ideo cuncta quæ illi de Ecclesia possederant, cum ipsa Ecclesia, sive eccclesiastica, sive secularia, tam mobilia quam immobilia, ipsis Dei servis monachis ab hac die perpetualiter regiæ munificentiæ jure deinceps possidenda trado et consigno, ita firmiter; ut nulli principum, nec etiam ulli episcopo succedenti, fas sit aut licitum quicquam inde subtrahere aut pervadere, aut ab eorum potestate surripere, et in clericorum jus iterum traducere, quamdiu fides Christiana in Anglia perduraverit", &c.

Facta sunt hæc anno Dominicæ Incarnationis DCCCCLXIV. Indictione VIII. regni vero Ædgari Anglorum regis sexto, in regia urbe quæ ab incolis leapceartɲeh nominatur ;

d Al. devovi.

↑ Al. Veogriceanstriæ. Wigorniensi.

Reliqua habentur in appendice tertiæ partis Clementis Reynerii de apostolatu Benedictinorum in Anglia. pag. 210, 211. et D. Henrici Spelmanni conciliis Britannicis pag. 433, 434.

h Glocestria,

in Natali Domini, festivitate sanctorum Innocentium, feria quarta.

Ego Eadgar Basileus Anglorum et imperator regum gentium, cum consensu et principum et archiepiscoporumi meorum, hanc meam munificentiam signo crucis corroboro.

Ego Aelfryth regina consensi, et signo crucis confirmavi.

Ego Dunstan, Archiepiscopus Dorobernensis ecclesiæ Christi, consensi et subscripsi.

Ego Oscitel, Archiepiscopus Eboracensis ecclesiæ, consensi et subscripsi.

Ego Alferic Dux. Ego Bruthnod Dux. Ego Aridgari Dux.

RECENSIO.

DUM epistolas relegerem, decimo seculo, quod propter scriptorum inopiam appellari consuevit obscurum3, nullam notatam deprehendi. Qui defectus ut aliquo modo suppleretur, Ædgari regis diploma visum fuit adjicere; in quo, quod omnes historiæ tacent, "maximam partem Hiberniæ, cum sua nobilissima civitate Dublinia, Anglorum regno subjugatam" a se fuisse confirmat. Habetur illud inter Wigorniensis Ecclesiæ monimenta: ejusque exemplum inter archiva regia in arce Londinensi, asservatur, hoc auctum proœmiob: "Edwardus Dei gratia rex Angliæ et Franciæ et dominus Hiberniæ, omnibus ad quos presentes literæ pervenerint, salutem. Inspeximus chartam confirmationis domini Edgari quondam regis Angliæ progenitoris nostri, quam fecit Oswaldo episcopo Wigorniensi et monachis Wigorniensibus, in hæc verba." In libro Wigorniensis Ecclesiæ, quo de loci illius fundatoribus agitur, ille quem dedimus titulus est prænotatus, Charta regis Eadgari de Oswaldes-law, quia mediante (ut ibi dicitur) B. Oswaldo, a clericis in monachos translata est sedes pontificalis honoris." Antea enim, ut in ejusdem Oswaldi vita scribit Andreas Leucander sive Whitemannus Ramesiensis cœnobii abbas, "non monastici viri ipsius sanctæ institutionis regulæ erant in regione Anglorum, sed erant religiosi et dignissimi clerici: qui tamen thesauros suos, quos avidis adquirebant cordibus, non ad Ecclesiæ honorem, sed suis dare solebant uxoribus." Posteaque, ut addit idem, Ædgari regis "obitu turbatus est status totius regni, commoti sunt episcopi,

Archimeorum meorum MS. Tirechanus episcopus in proœmio libri secundi de vita Patricii. "Video desertores et archiclocos. et milites Hiberniæ, qui habent parochiam Patricii: quia substraxerunt ab eo quod ipsius erat." Vide D. Henrici Spelmanni glossarium in Archiclavo.

* De qua vide Selden. Titles of honor. op. tom. 3. pag. 209. ubi legit hic Ego Elfyred.

a Baron. in tomi 10. annalium initio.

In Patent. ann. 1. Ed. IV. part. 6. Membran. 23. Vide etiam Chartam confirmationis episcopo Wigorniensi concessum in Rotulo Patentum ann. 2.. Henr. IV. part. 1.

:

irati sunt principes, timore concussi sunt monachi, pavefacti populi, clerici læti effecti sunt; quoniam tempus eorum advenit. Expelluntur abbates cum monachis suis, introducuntur clerici cum uxoribus suis et erat error pejor priore." Sic ille. Priorem vero statum sic plenius enarrat Cantuariensis Osbernus. "Nondum in Anglia communis vitæ ratio colebatur; non usus deserendi proprias voluntates hominibus affectabatur. Abbatis nomen vix quisquam audierat ; conventus monachorum non satis quispiam viderat. Sed cui forte id voluntatis erat, ut peregrinam vellet transigere vitam, is modo solus, modo paucis ejusdem propositi comitatus, patrios egrediebatur fines; et qua opportunitas vivendi licentiam dabat, illic alienigena vitam agebat. Hicque mos cum plerosque tum vehementer adhuc manet Hibernos : quia quod aliis bona voluntas in consuetudinem, hoc illis consuetudo vertit in naturam. Quorum multi atque illustres viri, divinis ac sæcularibus literis nobiliter eruditi, dum relicta Hibernia in terra Anglorum peregrinaturi venissent, locum habitationis suæ Glestoniam delegerunt, propterea quod esset a civili multitudine sequestratus, et humanis usibus accommodus, et (quod maxime affectabant peregrini) Patricii religiosa veneratione gloriosus: qui olim evangelizando regnum Dei illuc perveniens, vita, doctrina, signis mirabilibus multipliciter claruisse, et post omnia hæc ibidem in Domino quievisse perhibetur. Cum ergo hi tales viri talibus de causis Glestoniam venissent, nec tamen quicquid sibi necessarium erat sufficientissime in loco repperissent: suscipiunt filios nobilium liberalibus studiis imbu endos; ut quod minus ad usum loci ubertas exhiberet, eorum quos docebant liberalitate redundaret." Hæc in vita Dunstani Osbernus : quæ, quia ad rerum Hibernicarum illustrationem aliquid etiam conferebant, hoc in loco omittere non libuit.

« AnteriorContinuar »