Imágenes de páginas
PDF
EPUB

I. CARISIACE SYNODI CAPITULUM.

Quod una sit tantum prædestinatio Dei.

1. "Deus omnipotens hominem sine peccato rectum cum libero arbitrio condidit, et in paradiso posuit, quem in sanctitate justitiæ permanere voluit. 2. Homo libero arbitrio male utens, peccavit et cecidit, et factus est massa perditionis totius humani generis. Deus autem bonus et justus elegit ex eadem massa perditionis, secundum præscientiam suam, quos per gratiam prædestinavit ad vitam, et vitam illis prædestinavit æternam. 3. Cæteros autem, quos justitiæ judicio in massa perditionis reliquit, perituros præscivit; sed non ut perirent prædestinavit: pœnam autem illis, quia justus est, prædestinavit æternam. Ae per hoc unam Dei prædestinationem tantummodo dicimus, quæ aut ad donum pertinet gratiæ, aut ad retributionem justitiæ."

LUGDUNENSIS ECCLESIÆ CENSURA.

1. Hoc nos primum movet, quod, absque ulla commemoratione gratiæ Dei (sine qua nulla rationalis creatura scilicet nec angelica nec humana, unquam potuit aut potest vel poterit in justitia et sanctitate esse, manere atque persistere), ita primus homo definitur liberi arbitrii a Deo conditus, atque in paradiso constitutus; tanquam per ipsum tantummodo arbitrium liberum in sanctitate et justitia potuisset permanere (quod in prædictis verbis Deus solummodo voluisse dicitur), non ut fieri posset, dono suæ gratiæ inspirasse vel adnuisse. Hoc namque non esse plene et Catholica pietate definitum, et Scripturæ sanctæ authoritas, et beati Augustini diligens disputatio, et aliorum sanctorum atque orthodoxorum patrum lucidissima definitio ostendit. Quisquis itaque sincere, et pure et catholice, de illa primi hominis sive angelica conditione, vel beatitudine, sentire cupit; attendat fideliter divinam auctoritatem, attendat fidelissimos Ecclesiæ patres fidelissime disputantes, attendat etiam conciliis aggregatis idipsum firmissime definientes: et non, juxta impium Pe

lagianum errorem, credat primum hominem solo suo arbitrio in bono quod acceperat permanere potuisse, sed etiam ipsum quandiu stetit divina gratia adjutum fuisse; nec omnipotentem Deum ut idem homo in sanctitate et justitia permaneret tantummodo voluisse, sed ut permanere posset, etiam adjutorium dedisse.

2. Probamus quidem, quod electos suos omnipotens Deus per gratiam suam prædestinavit ad vitam, et vitam illis prædestinavit æternam; ut et ipsi vitæ æternæ, et vita æterna ipsis sit prædestinata: utrumque enim est verum, et dilucide ab apostolo positum. Sed hoc nos movet, cur in hac definitione qua per gratiam Dei, et electi ad vitam æternam, et vita æterna iisdem electis creditur præparata; ipsos tamen electos, absque ulla commemoratione gratiæ, secundum præscientiam suam elegisse dicatur: quasi gratia sit quod electi perveniunt ad vitam, gratia quod vita æterna illis est præparata; ut autem eligerentur, non fuisse gratiam, sed tantummodo præscientiam. Quod manifeste contrarium est Catholicæ fidei. Quia omnipotens Deus in electione eorum quos prædestinavit, et vocavit ad vitam æternam, non eorum merita præscivit; tanquam ideo eos elegisset, quia ex semetipsis bonos futuros præsciret: sed ipsa electio, ut ex massa perditionis vasa misericordiæ fierent absque ullo bono merito, sola gratia fuit, per quam discreti sunt a filiis perditionis, et adoptati in filios vitæ et resurrectionis. Hanc namque electionem non meritorum sed gratiæ, in qua non alicujus bona præscita sunt opera, sed sola tantum divina misericordia præparata, commendat nobis diligenter apostolus". Non itaque secundum præscientiam meritorum elegit Deus ex massa perditionis, quos faceret filios adoptionis sed gratis elegit, quos ab illa justa damnatione æqualiter omnibus debita misericorditer liberavit.

3. Mirum est, quomodo asseritur omnipotens Deus cæteros, id est reprobos, justo judicio suo in massa perditionis reliquisse, nec tamen prædestinasse, sed tantum præscisse perituros. Si enim justum judicium Dei jam in illis præcessit, et eodem justo judicio in massa perditionis

a Rom. cap. 9. ver. 11. et 2 Tim. cap. 1. ver. 9.

sunt deputati: quomodo non tali judicio jam perditionis destinati et prædestinati? Ita dum in hac definitione divini judicii veritas negatur, ipso etiam negantium testimonio confirmatur. Quomodo enim præscivit tantummodo, et non prædestinavit, quod ipsorum confessione justo judicio jam decrevit? Cur veram et perfectam prædestinationem justi judicii Dei, quo æterno consilio suo vel justos ad vitam, vel iniquos præordinavit ad pœnam, in parte audet homo accipere, et in parte negare? Quasi omnipotens Deus, quid justo judicio de electis esset facturus, et præscierit et prædestinaverit; quid autem eodem justo judicio de reprobis esset gesturus, præscierit tantum nec prædestinaverit: cum utraque parte unum sit judicium, una justitia, qua veljustis præmia vel iniquis supplicia retribuuntur. Nam si hæc prædestinatio divini judicii esset merito alicui violenta, vel injusta, vel præjudiciaria; meritum injustum Deum argueret, imo de illo apud quem non est iniquitas nullatenus credi deberet. Cum autem manifestissime non sit violenta (quia nullum compellit ut malus sit, et aliud esse non possit) non sit injusta, (quia illos tantummodo, qui suo vitio in malis perseveraverint, punit) non sit præjudiciaria, (quia non præjudicat aliquem, ut quasi ejus sententia, et non suo merito, pereat): quid in ea reprehenditur vel quasi blasphemum putatur, in qua sola æquitas, sola justitia invenitur? Hoc namque erga homines divina prædestinatio, quod et divina præscientia agit. Præscivit enim Deus malos futuros: sed ipsa sua præscientia non eos compulit fieri malos. Prædestinavit justo judicio suo eos qui in malis perseveraverint puniendos: nec tamen eadem prædestinatione sua, ut mali essent vel in malis perseverarent, coegit. Et hæc est apud illum æquitas, ut qui volentes perstiterunt in malis, nolentes puniantur in suppliciis. Seipsum ergo homo mutet, seipsum, dum tempus est, corrigat et emendet; quia omnipotentem atque æternam præscientiam et prædestinationem mutare vel destruere non valet. Si quis enim neget, esse apud Deum præscientiam et prædestinationem: manifeste infidelis est. Si quis dicit, quod præscientia et prædestinatio ejus ali

quem compellat, ut malus sit, et aliud esse non possit ; horribiliter blasphemat. Qui autem fideliter confitetur, et præscientiam et prædestinationem æternam esse apud Deum, nec tamen aliquem per hæc ad malum cogi; sed tantummodo qualis quisque futurus sit præsciri, et prout gesserit judicari: iste prorsus Catholice sentit.

Et ideo plenam et perfectam prædestinationem justi judicii Dei, tam in parte electorum quam in parte reproborum, sicut omnino vera est, veraciter confiteamur; nemini misericordiam Dei negantes, nemini conversionis gratiam derogantes, nemini aditum indulgentiæ claudentes; sed omnibus in iniquitate permanere volentibus utilem et salubrem terrorem incutientes. Hanc enim utriusque partis certissimam et immobilem prædestinationem Dei declarat nobis apostolus. Quod omnipotens figulus, æterno et incommutabili consilio judicii sui, ex eadem massa alios faciat per justitiam vasa iræ, alios per gratiam vasa misericordiæ: et ita Dei consilium atque judicium ratum fit atque immobile, ut tamen nemo nisi juste damnetur, nemo nisi misericorditer liberetur. Hanc Scripturæ Dei veritatem atque auctoritatem secutus beatissimus pater et egregius doctor Augustinus, et de prædestinatione sanctorum librum luculentissimum scripsit; et de prædestinatione etiam reproborum justo judicio Dei ad interitum, et ibi et in aliis opusculis suis sæpius memoravit. Beatus quoque antistes et gloriosus confessor Fulgentius, de hac judicii in utramque partem præscientia et prædestinatione egregium librum scribit: qui (sicut et cætera ejus admiranda et veneranda scripta) semper ab Ecclesia fideliter receptus, et inter scriptores ecclesiasticos laudabiliter annumeratus est. Et nunc nescimus qua ratione imo infidelitate et contentione, simul cum beato Augustino abjicitur: et ab eis qui Catholici videri volunt tales ac tanti viri Dei iniquissime injuriati et spreti, velut quisquiliæ et purgamenta vilissima conculcantur. Et est nimis mirabile, imo horribile, quomodo ut suis adinventionibus et ineptiis credatur exigant: cum ipsi beatissimos patres et illustrissimos doctores Ecclesiæ adjecerint. Ac per hoc, nisi se citius corrigere studeant, verissime hæretici judicari pos

sunt: qui fidei et charitati et sincerissimæ patrum doctrinæ non communicant; sed insuper cum ipsis Scripturæ sanctæ cœlestem authoritatem contemnunt. Nam si illum fidelissimum, copiosissimum et florentissimum librum beati Fulgentii, cum pietate et obedientia, legere et intelligere studuissent; profecto in hac obscurissima quæstione de præscientia et prædestinatione divina, Deo aspirante atque illuminante, nulla erroris caligo in eorum cordibus remansisset.

Hæc de primo capitulo definitionum necessario dicta sint: ut etsi quid surgente obscura et perplexa quæstione de præscientia et prædestinatione divina inconsideratius atque inconvenientius dictum est, non contentiose defendatur, nec synodali etiam auctoritate fulciendum putetur; sed potius agnita divina veritate, et recepta humiliter paterna auctoritate, velocius et attentius corrigatur.

II. CARISIACÆ SYNODI CAPITULUM.

Quod liberum hominis arbitrium per gratiam sanetur.

"Libertatem arbitrii in primo homine perdidimus, quam per Christum Dominum nostrum recepimus: et habemus liberum arbitrium ad bonum, præventum et adjutum gratia; et habemus liberum arbitrium ad malum, desertum gratia. Liberum autem habemus arbitrium, quia gratia liberatum, et gratia de corrupto sanatum."

LUGDUNENSIS ECCLESIÆ CENSURA.

Mirum est, cur hoc tam confuse et abstruse ac decurtate de libero arbitrio definitum sit; cum domino largiente abundent in Ecclesia ejus sanctorum atque orthodoxorum patrum de hac re plenissimæ et clarissimæ definitiones: in quibus nec addendum aliquid fuerat, nec subtrahendum; quia et quod fidei Catholicæ necessarium est plenissime continent, et si quid inde subtrahatur veritatis integritas violatur. Ex quibus paternis et ecclesiasticis definitionibus, exempli gratia, hæc pauca proponimus.

« AnteriorContinuar »