Imágenes de páginas
PDF
EPUB

BEDA.

Contradicit Scripturæ, quæ dicit: “Grave' jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum."

PELAGIUS.

Nec impossibile aliquid potuit imperare, qui justus est : nec damnaturus est hominem pro eo quod vitare non potuit, qui pius est.

BEDA.

Quod dicit, Dominum non impossibile aliquid præcepisse, qui justus est: verum profecto dicit, si ad ejus respicit auxilium, cui Catholica vox supplicat;“Deduct me in semita mandatorum tuorum.” Si vero viribus animi sui fidit ; refellit eum veridica ejusdem justi conditoris sententia, qua dicit: “Sine" me nihil potestis facere."

Quod dicit, eum, qui pius est, non damnaturum esse hominem, pro eo quod vitare non potuit; contradicit ejusdem pii Redemptoris et justi judicis sententiæ, qua etiam de parvulis ait, “Nisiw quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest videre regnum Dei, &c.”

Hæc, de causa Dei contra Pelagium, venerabilis Beda: qui solus (quod sciam) hisce temporibus ex professo adversus inimicos gratiæ certamen suscepit. Alii enim non nisi obiter ista attigerunt: in quibus Ambrosius Ansbertust, ad locum illum Apocalypseos, capite vicesimo secundo, versu decimo septimo: “Qui sitit, veniat ; et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis ;" quæstionem de concordia gratiæ et liberi arbitrii ita explicat. “ Quomodo qui vult beatæ potationis aquam accipit; si cuilibet gratis tantummodo datur ? Et certe apostolus dicit: Non- volentis neque currentis sed miserentis est Dei. Quomodo qui vult accipiat ; nisi quia

• Eccles. cap. 40. ver. 1.

t Psal. 119. ver. 35. u Joh. cap. 15. ver. 5.

w Id. cap. 3. ver. 5. * Cir. ann. DCCLX.

Ambr. Ansbert. in Apocalyps. lib. 10. * Rom. cap. 9. ver. 10.

in utrisque Dei gratia commendatur? quæ et ex nolente quolibet volentem efficit; et tamen jam volentem ad hoc quod desiderat, gratuite perducit. Ac si ejusdem gratiæ largitor dicat: Qui gratuite inspiratus æterna desiderare coepit, gratuite etiam ad ea se pertingere posse confidat. Non enim alius, nisi qui vult, aquam vitæ gratis accipit: quia nemo ad æternam vitam gratis etiam perducitur, nisi qui prius velle cæperit gratia præventus. Hinc alibi per egregium prædicatorem dicitur: Deus" est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate. Huic autem suæ sententiæ quasi contrarius esse videtur idem apostolus, cum alio in loco dicit: Vellet adjacet mihi, perficere autem bonum nom invenio. Sed sciendum est nobis, quia in eo sibi velle adjacere dicit, quo se hoc ipsum velle divinitus accepisse cognovit. Quod ipse quoque comprobans, ait : Quid habes quod non accepisti? subaudis, per omnia nihil. Dicatur itaque: Qui sitit, veniat; ac si diceretur: Qui æternas deli. cias præveniente se gratia desiderare cæpit, passibus amoris ad eas tendat. Et qui vult, accipiat aquam vitæ gratis, subaudis, Qui ex nolente volens effectus est nullis præcedentibus bonorum actuum meritis, sed gratuita Dei voluntate, ex invisibili fonte ubertim hauriat aquam æternæ delectationis.”

Non multo post in Hispania', veteres illæ a B. Augustino commemoratæ, de divina prædestinatione et humani arbitrii libertate, quæstiones sunt suscitatæ: dicentibus aliis, Quod prædestinatio ad vitam, sive ad mortem, in Dei sit potestate, et non nostra ; aliis quærentibus, Ut quid conamur vivere, quod in Dei est potestate? aliis ex diversa parte sciscitantibus : Ut quid rogamus Deum, ne vincamur tentatione, quod in nostra est potestate, quasi libertate arbitrii ? Ad istas controversias componendas, ab Hadriano I. Romano pontifice ad Egilam et omnes Hispaniæ episcopos missæ sunt literæ : in quibus consideranda illis

* Philipp. cap. 2. ver. 15.

b Rom. cap. 7. ver. 18. • 1 Cor. cap. 4. ver. 7.

d Cir. ann. DCCXC. • Augustin. in Evang, Johannis, tract. 53. Op. tom. 3. par. 2. pag. 646,

proponit, quæ simili occasione data, contra Pelagiani cujusdam sermonem scripserat olim ad Eugyppium presbyterum B. Fulgentius Ruspensis episcopus. Quæ, quia in operibus ejus hodie non extant; et ostendunt, mutatis tantum personis, eandem nunc a Pelagianorum reliquiis actam esse fabulam: non abs re visum fuit huc adscribere.

Oppositio Pelagiani cujusdam veteris, contra veritatem prædestinationis ; ab

Hispanis quibusdam postea renovata.

“Illi, dum pro se gratiam solum reprehensibiliter intromittunt, in se damnabiliter calcaverunt, qui alios ad vitam, alios ad mortem asserunt destinatos. Adverte quibus impietatis se nexibus ligant. Si ad bonum prædestinatus sum, contra malum resistere necesse mihi non erit : si vero ad malum natus, bonum mihi exercere nihil proderit. Ac sic in utraque parte, intercluso appetitu laudis et gloriæ, unus securitate, alius desperatione torpebit : ac per hoc otiabitur omnis justitiæ exercitatio, oratio cessabit, languebit operatio. Sed non ita est: quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit; Sine intermisssione orate, ne intretis in tentationem. Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur: quia ipse Dominus præsenti lectione testatus est; Quias unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem."

[ocr errors]

Responsio B. Fulgentii: ab Hadriano I. confirmata.

Opera misericordiæ ac justitiæ (suæ] præparavit Deus in æternitate incommutabilitatis suæ : et, sicut futurorum operum suorum nunquam fuit ignarus, sic in eorundem operum præparatione nunquam improvidus. Præparavit ergo justificandis hominibus merita, præparavit iisdem glorificandis et præmia: malis vero non præparavit voluntates

[ocr errors][merged small][merged small]

malas, aut opera mala; sed præparavit eis justa et æterna supplicia. Hæc est æterna prædestinatio futurorum operum Dei; quam, sicut nobis apostolica doctrina semper insinuari cognoscimus, sic etiam fiducialiter prædicamus. Beatus enim Paulus prædestinationem eorum, quos Dominus gratis salvat, et evidenter et frequenter insinuat. Ipse enim dicit de Deo : Nam" quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imagini filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Et post: Quosi autem predestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit; quos autem justificavit, illos et glorificavit. Non utique alios, sed quos prædestinavit, hos vocavit, hos justificavit. Nihil incertum in Dei operibus nutat, quia nihil suæ prædestinationis evacuat: prædestinationis igitur suæ opera vocatione Deus inchoat, glorificatione consummat. Non tamen in omnibus quos vocat, sed quos secundum propositum vocat: Diligentibusk enim Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt.

Teneatur ergo prædestinationis veritas a fidelibus cunctis: quia quisquis divinum non credit in hac prædestinatione consilium, non perveniet ad gloriosum ejusdem prædestinationis effectum: quisquis autem non est prædestinatus ad gloriam, invenitur sine dubio præscitus ad pænam; quæ ideo in Dei præparatione prædestinata cognoscitur, ut per eam infidelitas atque iniquitas puniatur. Propter quod beatus Judas apostolus, quosdam prædestinatos dicit in judicium his verbis: Subintroierunt' enim quidam homines impii, qui olim præscripti et prædestinati erant in hoc judicium Dei nostri. Vigilanter autem in doctrina Spiritus Sancti prædestinatos impios non dicit ad peccatum, sed ad judicium ; id est, non ad impietatem sed ad punitionem. Non enim prædestinati sunt ad hoc, quod vitiosas impietates admittunt; sed ad illud, quod judicio æquitatis divinæ recipiunt. Ipsorum enim opus est, quod impie faciunt, Dei autem opus est, quod juste recipiunt.”

“ Proinde quod auctor illius sermonis subsequenter ad

Hi Rom. cap. 8. ver. 29. * Rom. cap. 8. ver. 28.

i Ibid. ver. 30.
1 Jud. ver. 4.

junxit, dicens: Quin potius incessanter oremus, quia ipse Dominus dicit; Sine intermissione orate, ne intretis in tentationem. Et post: Nihilominus contra omne peccatum, non solum oratione, sed etiam labore luctemur. Et iterum : Sic laborantes vocat Dominus dicens; Venitem ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Sed nos a Deo humiliter gratiam poscamus; quam collaborantem jugiter habeamus, per quam nos Deus et in labore custodiat, et ad mercedem peracto labore perducat."

Hæc ex Fulgentio, Hadrianus : cujus hac de re literæ, inter epistolas" pontificum, anno septingentesimo nonagesimo primo a Carolo magno in unum volumen collectas, leguntur. Unde etiam ab ipso Carolo doctrinam hanc approbatam fuisse intelligimus. Etsi enim initio libri tertii Capitularis sui de imaginibus, quadriennio ante habitam synodum Francofordiensem editi, libellum fidei Pelagii ad Innocentium, ut traditionem a sanctis patribus acceptam, inseruerit, Hieronymi fuisse arbitratus ad Damasum (cujus titulo quoque inter fevdetriypapa Hieronymiana adhuc retinetur); tamen quæ in illo ipso capitulari, ut alia omittam, libro primo, capite quindecimo, scripta habentur, sanam de Christi gratia sententiam amplexatum fuisse, satis ostendunt. Quomodo et proximo seculo eandem fidei professionem ut Hieronymianam a Remigio Lugdunensi archiepiscopo laudatam invenimus: quem tamen et Pelagianorum et Semipelagianorum summum fuisse oppugnatorem constat. Atqui tantum abest, ut illa fidei confessio sit Hieronymi: ut ipsius sententiam, velut blasphemam et execrabilem, in ea damnatam videamus. Cum enim libro primo Dialogi adversus Pelagium scripsisset Hieronymus : “ Possibilia præcepit Deus, et ego fateor, sed hæc possibilia cuncta singuli habere non possumus:" Pelagius suam hic opponit åvrisov: “ Execramur blasphemiam eorum, qui dicunt, impossibile aliquid homini a Deo esse præceptum ; et mandata Dei non a singulis, sed ab omnibus in communi posse servari."

Matt. cap. 11. ver. 28. · Epist. 96 et 97. Codicis Carolini, edit. Ingolstad. ann. 1613,

« AnteriorContinuar »