Imágenes de páginas
PDF
EPUB

salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate"): in aliorum autem cordibus severitate justi et occulti judicii sui non operatur hanc salutarem voluntatem, sed dimittit eos suo arbitrio; ut quia noluerunt credere, justa ultione damnentur. Et hoc quidemde illis dici potest, qui verbum Evangelii audierunt, sed duritiaincredulitatis suae recipere noluerunt. Quid vero dicendum est de tanta multitudine impiorum, qui fuerunt ab exordio mundi, usque ad adventum Christi? Et adhuc non negandi sunt esse in extremis partibus orbis terrae, ad quos nullus unquam praedicator accessit; nullum unquam verbum Dei audierunt: qui utique nullatenus potuerunt credere ei quem non audierunt, neque audire sine praedicante, neque praedicatorem recipere qui nullus ad eos missus est. Numquid et tales propterea damnabuntur, quia non crediderunt, qui nunquam audire potuerunt? Et tamen omnino damnabuntur pro aliis peccatis suis, et principaliter pro illo primo et originali peccato, in quo omnes peccaverunt. Quia non frustra scriptum est: "Effundep iram tuam in gentes quae te non noverunt, et in regna quae nomen tuum non invocaverunt." Et apostolus dicit; "Dantisq vindictam in flammam ignis his qui non noverunt Dominum." Si quis et de talibus interroget, quid in eis egerit voluntas Dei, "quir omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire;" Quid respondebimus? Nonne homo cautus et pius magis eliget tacere, aut certe cum propheta et apostolo exclamare, "Judicia' tua abyssus multa." Et," O' profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus!" Dehoc ergo capitulo iste sit finis.

IV. Carisiacie SYNODI CAPITULUM.

Quod Christus pro omnibus hominibus passus sit.

"Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est,

P Psal. 79. ver. 6.

'1 Timoth. cap. 2. ver. i.

i Rom. cap. II. ver. 33.

i 2 Thess. cap. 1. ver. 8.
» Psal. 36. ver. 7.

fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem; sed ad infidelium, et ad non credentium ea fide, quae per dilectionem operatur, respicit partem. Quia poculu?na humanae salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur."

LUGDUNENSIS Ecclesije CENSURA.

In hac nova et inusitata quaestione tres nobis quaestiones proponuntur.

I. Quod dicitur, quia "nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in Christo assumpta non fuerit." De qua quaestione hoc nobis credendum et tenendum videtur: quia susceptio illa naturae humanae in Christo non fuit ex necessitate originis, sed ex potestate et gratia et misericordia et dignatione suscipientis. Quia ergo ista tam divina et tam singularis generatio hominis Christi non aliqua naturali necessitate, sed sola ejus potestate et gratia et misericordia facta est: sic per omnes generationes caro ejus descendit, sic ex eis veraciter natus verus homo factus est; ut quod ei placuit miserando et sanando ac redimendo inde assumeret, quod autem non placuit reprobaret. Ita in illo ineffabili incarnationis suae mysterio electos suos, propter quos redimendos et justificandos ac salvandos advenerat, misericorditer suscepit; quos autem indignos illa misericordia et redemptione judicavit, alienos ab illa mirabili susceptione dereliquit. Agnoscamus ergo veraciter, quod illa humanae naturae in Christo susceptio, infideles hujus misericordiae reliquit exsortes; et eis solis praestitit, ut habeant communem naturam cum Christo, qui assumentem recipiunt, et eo Spiritu sunt regenerati quo est ille progenitus. Cessetque ista super

"Prosper, respona. ad object. 1. Vincent.

vacuitas qua dicitur et definitur, quod nullus hominum fuit, est, vel erit, cujus naturam ille non susceperit.

II. Quod affirmatur, quod " nullus hominum fuit, est, vel erit, pro quo Christus passus non fuerit." De qua quaestione quid aliud respondere possumus, nisiut primum ipsos qui hoc definierunt sedulo interrogemus, et admoneamus, ut vigilanter et fideliter pensare studeant; ne forte minus considerando quod dicendum erat, contra fidem et conscientiam suam talia dixerint et scripserint? Nam ut taceamus de his qui nunc sunt, vel adhuc usque ad finem saeculi futuri sunt, in quibus utique et Antichristus erit: certe de illa innumerabili multitudine impiorum qui fuerunt ab initio mundi usque ad adventum Christi, et in sua impietate mortui in aeternis pcenis sunt condemnati; nec ipsos qui haec dixerunt credere putamus, quod pro eis in sua impietate mortuis, et aeterno jam judicio condemnatis, Dominus passus esse credendus sit. Si enim pro eis passus esse creditur: cur non etiam pro diabolo et angelis ejus similiter passus esse credatur? Sicut ergo pro illis impiis et damnatis angelis nullatenus Dominus Jesus Christus dicendus est passus: ita pro istis impiis et damnatis hominibus absit omnino ut passus esse credatur. De his vero qui adhuc in infidelitate atque impietate detinentur, manifestum est, quod quicumque ex ipsis per Dei gratiam fuerint ad fidem conversi, et in Christo regenerati; etiam pro ipsis confitendum sit factum esse, quod pro omnibus fidelibus factum constat. De caeteris vero qui in ipsa infidelitate atque impietate sua perseverantes sunt perituri: si de Scripturae sanctae auctoritate, quod etiam pro talibus Dominus passus sit, certissimis et clarissimis testimoniis nobis demonstrare potuerunt boni viri, qui talia definierunt; dignum omnino est, ut credamus et nos. Si vero non potuerint, cessent contendere pro eo, quod non legunt. Pudeat eos definire quod nesciunt. Timeant statuere, quod nullum sanctorum patrum concilium, nullum ecclesiasticorum dogmatum decretum, hactenus inveniant statuisse. Quod etsi quid a sanctis et venerabilibus Ecclesiae doctoribus vel scriptum vel dictum, unde hujuscemodi sensus occasio sumi posse videatur, inveniunt: salva eorum debita reverentia, cohibeant se potius, et summittant se humiliter divinae auctoritati; et rem tam obscuram, tamque inusitatam, divinae reservent humiliter majestati.

III. Qua definitum est; quia sicut infideles non redimuntur mysterio sanguinis Christi, ita nec fideles redempti sunt, qui non habuerint "eam" fidem quae per dilectionem operatur." De qua quaestione quid necesse est aliquid dicere? cum ex his quae supra jam dicta sunt manifestissime ostendatur, omnibus infidelibus nullam esse redemptionem in Christo; et omnes fideles, qui fideliter accedunt ad fidem et gratiam regenerationis, ibi accipiant veram redemptionem, velveram regenerationem: quia nec vere possunt regenerari, nisi eos et a potestate diaboli, et a servitute peccati, vere constat redimi: nec vere possunt redimi, nisi lavacro indulgentiae expiati, et a reatu delicti, et a dominatu principis mundi efficiantur absoluti. Nisi quod hoc in ista definitione absurdissimum est, quod Dominus Jesus Christus etiam pro impiis in sua impietate pereuntibus dicatur passus; et fidelis quisque, fideliter baptismo ejus regeneratus, mysterio passionis ejus affirmetur non esse redemptusy.

Atque hoc Lugdunensis Ecclesiae judicium fuit, de quatuor istis Carisiacae synodi capitulis; quae a se scripta fuisse agnoscit Hincmarus in epistola ad Karolum regem apud Flodoardum libro tertio capite quindecimo.

[merged small][ocr errors]

CAP. VIII.

Dc epistolis variis post peractam synodum ab Hincmaro scriptis: et Remigii Lugdunensis responsione illi opposita.

Peracta synodo, scripsit" Hincmarus (referente eodem Flodoardo) ad Rabanum Moguntinum archiepiscopum, de doctrina Gotteschalci, " et quidin eum fecerit,postquamin synodo haereticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit: et quid ipse contra doctrinam ejus sentiat, damnationemque ipsius, quaeve contra eumdem scripserit, huic discutienda direxit; quaerens etiam, qualiter de Trinitatis fide ac praedestinatione (de utroque enim hoc capite Hincmarum Gotteschalco litem intendisse ostendimus) diversorum patrum sint intelligendae sententiae; in qua epistola asserit beatum Rabanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum." Scripsit et Prudentio Trecensi sive Tricassino episcopo alteram epistolam. In qua, conquestus quod ipsi"praesentiamsuam subtrahat," significat "seab eo consilium quaerere velle de statu et compressione Gotteschalci: intimans quid de ipso actum vel judicatum fuerit in synodo, quo eum reclusum tenebat judicio, et quia multis modis eum converti tentaverit, et de moribus ac superbia ipsius; et si in ccena Domini, vel in Pascha, debeat illum admittere ad audiendum sacrum officium, vel accipiendam communionem. Et quid sibi videatur de sententia Ezechielis prophetae, qua dicitur: Inb quacunque die ceciderit justus, omnes justitice ejus in oblivione tradentur: et quacunque diepeccator conversusfuerit, omnes iniquitates ejus tradentur oblivioni."

Scripsitet Amolo Lugdunensi archiepiscopo, " de Got

» Ex Flodoard. lib. 3. cap. 21. b Ezech. cap. 18. ver. 24.

« AnteriorContinuar »