Imágenes de páginas
PDF
EPUB

teschalci vita vel conversatione, prædicatione, deprehensione, atque condemnatione ; rei veritatem exponens.” Vel, ut hujus epistolæ argumentum plenius expressit Remigius Lugdunensis, “ miserabilis illius monachi (qui inquieta et insolenti præsumptione hujus quæstionis vel potius scandali excitator et exagitator fuisse dicitur) et actum describit, et doctrinam redarguit, et damnationem exponit, Qualiter videlicet in duobus episcoporum conciliis et auditus fuerit et judicatus atque damnatus, diligenter et breviter in epistola sua exposuit atque digessit : et singulis ejus propositionibus quid, vel ab ipso vel a cæteris, sive tunc objectum fuerit, sive usque hodie apud eos objiciatur, pariter exsecutus est.” Est enim hæc prima illarum trium epistolarum, de quibus Ecclesiæ Lugdunensis censura extat; et duarum prior, quæ ipsis Lugdunensibus sunt inscriptæ : quam ab Hincmaro exaratam fuisse, illa de Gotteschalco verba, quæ in superioribus inde produximus, satis declarant. “Ad episcoporum eum præsentiam, qui tunc regio mandato apud Carisiacum accersiti erant, in præsentiam etiam domini Wenilonis, qui illuc convenerat, producere studui." Carisiacæ vero synodi tempore, Lugdunensi Ecclesiæ præerat Amolus sive Amulus, aliis Amulo et Amalo et Amalarius dictus : (ille videlicet ipse cujus libros de divinis officiis falso Amalarii Trevirensis archiepiscopi nomine vulgatos legimus; quemque Hincmarus, in epistola ad Eberardum,“ sincerissimumo et carissimum vocat patrem suum") de quo Trithemius in scriptorum ecclesiasticorum catalogo. “Hamulus episcopus Lugdunensis in Gallia, vir in divinis Scripturis studiosus, et veterum lectione eruditus, atque in secularibus literis non mediocriter doctus, tam Hebraica quam Latina lingua clarus, ingenio acer et vehemens, eloquio scholasticus atque compositus, scripsit non contemnendæ lectionis opuscula : de quibus ego tantum legi opus insigne ad Carolum, contra Judæos.”

· Nimirum, ut de Gotteschalci causa, ita etiam de Judæorum statu in regno Galliæ, ad Amulum hunc scripsisse

c Flodoard. lib. 3. cap. 26.

Hincmarum, confirmat Flodoardusd: eaque occasione, ut contra Judæos, ita etiam contra Gotteschalcum, illum scripsisse invenimus. Inter eos enim qui de quæstione divinæ præscientiæ et prædestinationis adversus Gotteschalcum scripsere, ab episcopo qui secundam ad Ecclesiam Lugdunensem scripsit epistolam etiam Amalarius memoratur. Cui respondens Remigius, ipsius Amalarii in Lugdunensi archiepiscopatu proximus successor, Multum,” inquit, “moleste et dolenter accepimus, ut ecclesiastici et prudentes viri tantam injuriam sibimetipsis fecerint, ut Amalarium de fidei ratione consulerent: qui et verbis et libris suis, mendaciis et erroribus et phantasticis atque hæreticis disputationibus plenis, omnes pene apud Franciam ecclesias, et nonnullas etiam aliarum regionum, quantum in se fuit, infecit atque corrupit.' Ut non tam ipse de fide interrogari, qtiam omnia scripta ejus, saltem post mortem ipsius, debuerint igne consumi ; ne simpliciores quique, qui eos multum diligere et legendo frequentare dicuntur, eorum lectione et inaniter occuparentur, et perniciose fallerentur ac deciperentur.” Ad quem locum Andreas Duvalius, regius in academia Parisiensi Theologiæ professor, sequentem apponit annotationem, a Nicolao Fabro V. C. acceptam. Florus Magister (quem Trecensem illum episcopum arbitramur, qui contra Joannem Scotum et Gotteschalcum scripsit quamplurima, sed in iis quædam animadversione dignissima) hic, inquam, Florus in Psalmo octogesimo, adversus Amalarium scribens: “ Vis," inquit, “ comedere ipsum Dominum Deum tuum? Audi quid dicat : dilata os tuum, et implebo illud. Dilatate ora vestra : ipse 'est Dominus et panis, ipse hortatur nos ut comedamus. At ipse noster est cibus: quantum dilataveris, tantum accipies.” Hæc ille. Cui conjecturam attexit Duvalius, Sorbona sua dignam : “ Amalarium illum una cum Joanne Scoto fuisse Berengarii præcursores, et veluti antesignanos; quorum errorem nostri (sic enim illi appellare libuit) Eucharistomastiges jamdudum sopitum et extinctum ab orco suscitaverint.”

[merged small][ocr errors]

Habebat in bibliotheca sua Faber librum Prudentio illo, de quo diximus, Trecensi sive Tricassino episcopo contra Johannis Scoti dogmata conscriptum : cujus hoc erat initium.

In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
Prudentius, famulus Christi familiæque ejus.

“ Blasphemias tuas, Joannes, atque impudentias, quibus in Dei gratuitam gratiam justitiamque inflexibilem procax inveheris ; percurso tuæ perversitatis libro, quem sub nomine cujusdam Gothescalci adversus omnes Catholicos effudisti, &c.” Inde collegit vir doctissimus, Gotteschalci sectatorem fuisse Johannem, et contra utrumque a Prudentio Trecensi, quem ille eundem cum Floro arbitratus est, librum illum fuisse editum. Atqui ab authore illo secundæ ad Lugdunenses epistolæ, inter eos qui contra Gotteschalcum scripsere, numeratur Johannes Scotus: idque liber ipse demonstrat, in quo disputatio extat adversus “Gottescalcanam (ut ille vocat) hæresim, prædestinationibus necessitates inferentem.” Doctrinam vero, quam in Gotteschalco oppugnabant adversarii, et a Prudentio et a Floro fuisse propugnatam, suo loco ostendemus.

In aversa autem primi folii dicti libri manuscripti pagina, alia manu censura hæc a nescio quo adscripta fuerat. Hic liber, qui quasi ad defensionem fidei contra infidelitatem loquitur, et Catholicorum nomina profert, caute legendus est; et in ejus lectione apostoli est sequenda sententia, qua dicit : omnia probate, quod bonum est tenete. Nam compositor ejus Prudentius de quibusdam ecclesiasticis dogmatibus non sensit catholice; sicut alia ejus scripta demonstrant.” Unde factum videtur , ut in hisce scriptis "quædam animadversione dignissima" occurrere, Faber dixerit. “Sed hoc judicium", ait Nicolause Camuzatius, cui codex ille manuscriptus a Fabro communicatus est, “tanti viri sanctimoniam, limatamque et sanam doctrinam minuere non debet, ex alicujus fortasse ca

· Camuzat. in promptuario antiquitatum Tricassinæ diæcesis.

pite profectum cujus non erat ea doctrinæ capacitas, ut operibus D. Prudentii perlegendis pervidendisque sufficeret; quæ mysteriis, e reconditissimis theosophiæ adytis ac penetralibus petitis, refertissima sunt : quod perspicue palam erit, cum memoratus liber e tenebris in lucem prodierit.”

Porro ut Gotteschalco (quod ex Walafrido Strabo observavimus) Fulgentii, et Johanni Scoto (quod in Honorio de illustribus Ecclesiæ scriptoribus notavimus) Chrysostomi: ita et animum meum ea aliquando subiit cogitatio, quam doctissimo Fabro placuisse video, Floro inditum fuisse nomen Prudentii : ob studii videlicet similitudinem, vel imitationem exempli. Habentur enim non Floriť solum sed etiam Prudentii" nomine versus editi: qui ostendunt in sacris poematis pangendis Trecensem nostrum episcopum Aurelii Prudentii, popularis sui, (Hispanus enim fuit uterque) exemplum sequi voluisse. Verum re melius perpensa, in eam concessi sententiam, quam a viro eruditissimo Jacobo Sirmondo postea confirmatam fuisse gaudebam, diversa eodem tempore adversus eundem Scotum prodiisse scripta : a Prudentio Trecensi unum adhuc ineditum ; a Floro Lugdunensi alterum, quod Ecclesiæ Lugdunensis nomine in bibliotheca patrum excusum extat.

Ab eodem quoque Floro scriptum commentarium in Psalterium, in Haffligemiensi cænobio (inter Bruxellam et Alostum posito) manuscriptum extitisse, in indice manuscriptorum codicum Belgii, ostendit Johannes Bunderius : unde illud in Psalmo octogesimo adversus Amalarium a Fabro citatum est testimonium. Addit in indice authorum chronologico Margarinus Bignæus, legisse in manuscripto codice per

| Vide supra pag. 39. & Drepanii Flori poemat. tom. 8. biblioth. patr. edit. Paris. tom. 5. part. 3. edit. Colon.

h Camuzat. promptuar. antiquit. Tricassin. et Caspar. Barthii adversar. lib. 8.

cap. 11.

i Jacob. Sirmond. not. in tom. 1. Concilior. Galliæ pag. 596. et tom. 3.

pag. 681.

antiquo, illum “ adfuisse concilio Carisiacensi temporibus Caroli Calvi, et scripsisse contra Amalarium Lugdunensem.” Qui acta concilii vidit, subk Ludovico Pio habitum illud fuisse refert: quorum utrumque verum esse potest. Nam anno octingentesimo trigesimo septimo, in generali conventu apud Carisiacum, Carolum a patre Ludovico imperatore regem Neustriæ coronatum fuisse docent historici': quo tempore, vel saltem ante mortem Ludovici (quæ anno quadringentesimo quadragesimo secuta est) habitum est generale illud Galliarum concilium apud Carisiacum, in quo Amalarii hujus de corpore et sanguine Domini deliramenta ab episcopis sunt damnata. Quæ si Duvalius habuisset perspecta; intellexisset ille profecto, Metusiastarum suorum potius et Synusiastarum, quam Berengarii et antiquæ de Sacro-sancta Eucharistia doctrinæ assertorum, præcursorem habendum fuisse Amalarium. Verum ista loci non sunt hujus : et a nobis perstricta sunt alibi.m

Ad epistolam redeo, quam ad Amalarium hunc Hincmarus scripsit : in qua, post expositam Gotteschalci in synodo tam Moguntina, quam Carisiaca condemnationem "ad" singulas illius propositiones, suas et quorundam qui cum eo similiter sentiebant, responsiones” subjunxit. Quæ quoniam a Remigio, in responsione ad illam epistolam diligenter sunt expensæ : horum duorum nobilium athletarum certamen, lectoribus hic spectandum exhibemus.

De Prædestinatione et libero arbitrio, Hincmari Remensis, et Remigii Lugdu

nensis archiepiscopi, conflictus.

HINCMARUS. Dicunt, et firmiter credunt, qui sanius apud nos sapere videntur, quia Dominus “ omneso homines vult salvos fieri” (secundum apostolum) qui neminem vult perire, licet

k Phil. Mornæus de Missa, lib. 4. cap. 8.

| Annal. Francor. a Phitæo edit. (pag. 41.) Vit. Ludovici Pii, ab eodem edit. (pag. 271.) Nithardus, histor. lib. 1. (ibid. pag. 309.)

m Respons. ad Provocationem quandam Jesuiticam : in historia controversiæ Sactamentariæ, Op. tom. 3. pag. 81.

» Eccles. Lugdunensis de trib, epistolis, pag. 1065. G. • 1 Tim. cap. 2. ver. 4.

« AnteriorContinuar »