Imágenes de páginas
PDF
EPUB

non omnes salventur. Nam et "lux in tenebris lucet, licet eam tenebræ non comprehendant." Et Christus pro omnibus passus est, (secundum eundem apostolum scribentem ad Timotheum; "Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus") licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quia effusio justi sanguinis Christi tam dives fuit ad pretium mundi, ut si universitas captivorum in eundem crederet, nullus sub mortis imperio remaneret. Et quia non omnes tam ditissimo pretio redimuntur, ad infidelium respicit partem, non ad pretium sæculi copiosum.

REMIGIUS.

Hunc sensum apostoli verborum, quibus ait, "Qui vult omnes homines salvos fieri," fideliter posse accipi dicimus. Si tamen et ille sensus beati Augustini, quem ille, juxta alterius divinæ Scripturæ auctoritatem, diligenter inquirit et multis ac veracibus modis exponit, pariter recipiatur: nec propter istum ille damnetur, sed potius utrique sensui, propter veracem et piam patrum auctoritatem, fideliter obediatur. Quia omnino, et quos vere vult Deus salvos fieri, sine dubio salvos facit, qui, ut Scriptura testatur, "omnia quæcunque voluit fecit;" et si cæteros ita vult salvos fieri, ut tamen non eos salvos faciat, sed omnino perire permittat: utrumque hic evidenter apparet, et erga creaturam suam scilicet bonitas creatoris, et erga ejusdem creaturæ iniquitatem severitas judicis.

Quid autem Dominum nostrum etiam pro impiis, in sua impietate perituris, esse mortuum uno similiter apostoli testimonio confirmare videtur, quo ait, "Qui' dedit semetipsum redemptionem pro omnibus:" profecto non recoluit, nec diligenter consideravit, ita hæc apostoli verba esse accipienda, ut consonent Domini verbis, quibus se in evangelio ad hoc venisse dicit, "ut" animam suam daret redemptionem pro multis;" et de pretio sui sanguinis

P Joh. cap. 1. ver. 5.

1 Tim. cap. 2. ver. 4.

1 Tim. cap. 2. ver. 6.

11 Tim. cap. 2. ver. 6.

s Psal. 115. ver. 3.

"Matt. cap. 20. ver. 28.

similiter ait," Qui pro vobis, et pro multis, effunditur in remissionem peccatorum." Et ideo ita vere accipiendum est, quod apostolus ait, "Qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus;" ut isti omnes intelligantur multi sicut et alibi idem apostolus dicit; "Sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata." Qui etiam alio loco, quos dixit omnes, eosdem continuo exposuit intelligendos esse multos. Cum enim dixisset de Domino, quod" per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ," subjunxit; "Quia et per obedientiam unius hominis, (ipsius videlicet Domini Jesu Christi,) justi constituentur multi." Quia, ut omnino manifestum est, ita per eum omnes homines efficiuntur justi, ut ipsi, qui in suo genere omnes sunt, ex comparatione alterius generis eorum, qui propter infidelitatem suam non justificantur, potius multi sint.

Quod et si aliqui patrum omnibus omnino hominibus Dominum passum intellexerunt: honoretur et iste velut pius sensus; dummodo ille prior, qui est certissimus, et divina veritate firmatus, nulla præsumptione contemnatur, vel quod est gravius, damnetur. Nam et illud testimonium, vel ut ad confirmationem hujus rei ex evangelio desumptum, id est, "Luxa lucet in tenebris, et tenebræ eam non comprehenderunt;" non nobis videtur incongruum esse huic assertioni. Quia lux illa præsentia 'majestatis suæ in tenebris lucens, id est, in infidelium cordibus majestate conditoris suam præsentiam exhibens, operatur aliquid in eis; etsi ut non videant ipsam, tamen ut videant aliquid per ipsam, id est, ut intelligant inter justa et injusta, inter bonum et malum, inter agendum et non agendum, ut sint inexcusabiles in die quo judicabit Deus occulta hominum. Quæ tamen lux non a facie illis resplendet, quia non ad eam attendunt; sed velut a tergo eis relucet: quia, sicut propheta dicit; "verterunt ad eam tergum, et non faciem."

Sed et illam B. Leonis sententiam, licet ex parte aliis

Matt. cap. 26. ver. 28.

* 1 Tim. cap. 2. ver. 6.

2 Rom. cap. 5. ver. 18, 19.

Jerem. cap. 2. ver. 27.

Luc. cap. 22. ver. 20.

Heb. cap. 9. ver. 28.

a Joh. cap. 1. ver. 5.

verbis et alio forsitan sensu positam, quasi hoc vir ille senserit, quod etiam pro impiis in sua impietate perituris Dominus Christus mortuus sit, manifesta veritas non ita intelligendam ostendit. Ait namque ille: "Effusio pro multis sanguinis justi tam potens ad privilegium, tam dives fuit ad pretium: ut si omnes in eum crederent, nullum tyrannica vincula retinerent." Vere enim pretiosus sanguis ille et potens extitit ad privilegium, ut omnes possit redimere; et dives ad pretium, ut nullum tyrannica, id est, diabolica vincula retinerent, nisi qui ab ejus fide alienus existeret. Et ideo in tanta quæstione non sunt proponenda incongrua, non sunt asserenda superflua: ut in simplicitate et sinceritate Dei instruantur, et non in vanitate sensus nostri, hi qui nos audiunt, illudantur.

HINCMARUS.

Dicunt, quia qui omnes homines vult salvos fieri, et neminem vult perire, et qui pro omnibus passus est, neminem prædestinavit ad interitum vel ignem æternum: sed ex massa peccati quosdam sicut præscivit, prædestinavit, (id est, gratia præparavit) ad vitam et regnum; et illis vitam ac regnum prædestinavit, (id est, gratia præparavit) æternum; evangelio teste, qui dicit: "Venited benedicti," id est, de prima maledictione, gratia erepti, electi, et prædestinati; "percipite regnum quod vobis paratum est," id est, quod vobis prædestinatum est, "ab origine mundi."

REMIGIUS.

Quod dicitur, "quia qui omnes vult salvos fieri et neminem vult perire, et qui pro omnibus passus est, neminem prædestinaverit ad interitum vel ignem æternum;" apertissime contrarium est fidei: qua vere et fideliter creditur et definitur, quod omnipotens Deus omnia opera sua, quæ erat ipse facturus, (quæ utique nunquam esse possunt, nisi justa et recta: sicut in Psalmo canitur; "Justus Do

Leo, de Passione Domini, serm. 12. cap. 3. d Matth. cap. 25. ver. 34.

e Psal. 145. ver. 17.

minus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis,") ante omnia secula, et verissime præscierit futura, et immobiliter prædestinaverit, statuerit et præfinierit futura. Justa quippe impiorum et iniquorum in æterna morte atque in æterno igne damnatio, opus est proculdubio justi judicii Dei qui reddet unicuique secundum opera ejus. Et idcirco semper apud eum extitit, et vere præscitum, et juste prædestinatum, qui (attestante propheta) "fecit quæ futura sunt." Nam si hoc in æterna ejus præscientia et prædestinatione non fuisset: numquam ejus opus esset, nunquam temporaliter fieri potuisset. Quia omne opus suum ille præsciendo et prædestinando prævenit; et ideo nihil est in ejus operibus futurum, quod ipse non præscierit et prædestinaverit se esse facturum.

Deinde contrarium est etiam doctrinæ et definitionibus sanctorum patrum : qui in utramque partem, tam videlicet electorum quam reproborum (quia et illorum glorificatio, et istorum condemnatio justum Dei opus est) divinam prædestinationem ponere non dubitant. Et ideo multum necesse est, ut agnoscant, qui ita sentiunt, manifestam fidei veritatem, et fundatissimam beatorum patrum auctoritatem: et quod eis nullatenus expedit, non spernant neque abjiciant illos, de quibus Dominus ait; "Quis vos audit, me audit, et qui vos spernit me spernit."

Quod si ideo eis videtur absurdum, quia omnipotens Deus reprobos prædestinaverit ad interitum et ignem æternum, quoniam velut incredibile videtur, ut qui omnes vult salvari, et qui pro omnibus mortuus creditur, aliquem eorum prædestinaverit ad damnationem: recogitent attentius, quia etsi illa verba apostoli simpliciter intelligantur, quibus de Deo dicit, "Qui vult homines salvos fieri;" duobus modis hoc Deum agere certissimum est. Dum alios ita vult salvos fieri, ut ipse omnino faciat salvos sicut omnes electos: alios vero ita velit salvos fieri, ut eos omnino non salvet, sed in æternum perire permittat, sicut utique omnes reprobos; quos juxta hunc sensum, et ut benignus creator salvari voluit, et ut justus judex æternæ perLuc. cap. 10. ver. 16.

Esai. cap. 45. ver. 11. secundum LXX.

ditioni tradidit. Sicut ergo et bonitatem suam eis ostendit, quia eos salvari voluit; et tamen bonitas ejus non impedivit severitatem ejus, qua eos juste damnavit : ita eadem bonitas ejus nullatenus impedivit prædestinationem ejus justitiæ; dum quos ille salvos fieri voluit, et iniquos futuros semper præscivit, et in iniquitate sua permansuros, juste et ad interitum prædestinavit.

Ita, etsi "pro omnibus" etiam in sua impietate perituris, "Christus mortuus est:" sic eis exhibuit bonitatem passionis suæ, ut tamen hujusmodi impios, in sua impietate permansuros, justo suo judicio condemnaverit; sicut ipse ait. "Qui non credit, jam judicatus est." Et ideo bonitas ejus, quia etiam pro talibus passus creditur, non evacuavit erga eos prædestinationem ejus : quia eos semper, et præscivit in sua impietate permansuros, et prædestinavit juste perituros.

Quicquid ergo post ista, in his verbis, de æterna prædestinatione sanctorum dicitur, ad regnum et vitam æternam; catholice et fideliter dicitur: quia sine dubio tam pium et tam gloriosum opus suum, et æternaliter Omnipotens præscivit futurum, et æternaliter prædestinavit se esse facturum.

HINCMARUS.

Quosdam autem, sicut præscivit, non ad mortem neque ad ignem prædestinavit: sed in massa peccati et perditionis juste deseruit; a qua eos prædestinatione sua (id est, gratiæ præparatione) occulto, sed non injusto, judicio nequaquam eripuit.

REMIGIUS.

Mirum valde est, quomodo negare contendunt, eum æternam ipsorum damnationem prædestinasse, quos jam ab ipso mundi exordio cum primus homo peccavit, et omne humanum genus ex se propagandum unam massam damnationis et perditionis fecit, manifeste dicant in eadem damnationis et perditionis massa justo Dei judicio depu

h Joh. cap. 3. ver. 18.

« AnteriorContinuar »