Imágenes de páginas
PDF
EPUB

HYMNI ECCLESIASTICI.

Hrunts 1.

Die, dierum principe
Lux e tenebris eruta :
Christus, sepulcri carcere
Lux vera mundi prodiit.

Et mors, et horrendum Chaos,
Vocem jubentis audiunt:
Nos surdiores, Oh pudor,
Deo pigebit obsequi ?

Umbris sepulta dum jacet
Natura, lucis filii
Surgamus et noctem piis
Exerceamus canticis.

Cælestis abrumpat tuba
Cordis soporem languidi,
Novique mores exprimant
Vitam resurgentis novam.

Hoc consequemur, Te duce
Fons caritatis, Oh Deus,
Qui legis addis literæ
Vitæ datorem Spiritum.

Sit laus Patri, laus Filio,
Par sit tibi laus, Spiritus,
Afflante quo mentes sacris
Lucent et ardent ignibus.

HYMNUS 2.

Ad templa nos rursus vocat
Surgentis auroræ nitor:
Novasque pro læto monet
Referre grates munere.

At victor auroram suo
Fulgore Christus obruit;
Huic, magna cujus pars sumus,
Juvat triumpho plaudere.

Quod evolutus fasciis
Repente mundus extitit,
Puro renidens lumine,
Virtutis hoc quantæ fuit !

Quod traditum neci Pater
Ut sontibus vitam daret
Vitæ redonat Filium,
Amoris hoc quanti fuit !

Æternus ut rerum Sator
Aspexit orbem, protinus
Colore depictum suo
Probavit excellens opus.

At lætius quanto obtulit
Sese Patri spectaculum,
Cælestis Agni candido
Ablutus orbis sanguine.

Cum luce nobis redditur
Mundi renascentis decor ;
Occulta per quem numinis
Mens surgit ad magnalia.
At splendor æterni Patris
Lumenque Christus cordium,
Deum dat in se, quantus est,
Sub nube carnis cernere.

Præsta, beata Trinitas,
Ut legis ad facem tuæ
Vitemus omne quod vetas,
Sectemur omne quod jubes.

HYMNUS 3.

Jam lucis orto sidere
Deum precemur supplices,
Nostras ut ipse dirigat
Lux increata semitas.

Nil lingua, nil peccet manus,
Nil mens inane cogitet:
In ore simplex veritas,
In corde regnet caritas.

Incoepta dum fluet dies
Oh Christe, custos pervigil,
Quas sævus hostis obsidet
Portas tuere sensuum.

Præsta diurnus ut tuæ
Subserviat laudi labor :
Auctore quæ te coepimus
Da, te favente, prosequi.

Superba ne nimis caro
Mente licenter imperet,
Carnis domet superbiam
Potûs cibique parcitas.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Sancto simul cum Spiritu
Nunc et per omne seculum.

HYMNUS 4.

Ou Fons Amoris, Spiritus, Oh sancte donorum Parens, Tuas refusus intimis Accende flammas cordibus.

Qui caritatis vinculo
Cum Patre nectis Filium,
Et nos amoris mutui
Arctis coapta nexibus.

Deo Patri sit gloria,
Ejusque soli Filio,
Sancto simul cum Spiritu
Nunc et per omne seculum.

HYMNUS 5.

Nunc sancte nobis Spiritus
Unum Patri cum Filio,
Dignare promptus ingeri
Nostro refusus pectori.

Os, lingua, mens, sensus, vigor, Confessionem personent: Flammescat igne caritas, Accendat ardor proximos.

Præsta, Pater piissime,
Patrique compar unice,
Cum Spiritu Paraclito,
Regnans per omne seculum.

HYMNUS 6.

JAM solis excelsum Jubar
Toto coruscat lumine:
Sinusque pandens aureos
Ignita vibrat spicula.

« AnteriorContinuar »