Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Et jam flagellis, ictibus,
Ludibriis, spinis, cruci,
Piacularis Hostia,
Voves adorandum caput.

Qui Filium tradit, Patri Natoque sit laus victimæ, Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.

HYMNUS 64.

OPPROBRIIS, Jesu, satur, Ligni fatiscens pondere, Ferale, verus Isaac, Mactandus ascendis rogum.

Clavis statim trabalibus,
Fixus manus, fixus pedes,
Sublime terris omnibus
Attolleris spectaculum.

In nos oh Eterni Patris
Incomprehensa caritas!
Insons cruentæ Filius
Pro sontibus morti datur.

Illo lavari sanguine
Oportuit mundi scelus;
Talem severa Numinis
Poscebat ira victimam.

Crux debitæ nos vinculo
Damnationis eximit:
Et pacis æterno ligat
Terras polumque fædere.

Qui Filium tradit, Patri, Natoque sit laus Victimæ ; Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.

HYMNUS 65.

Dum Christe, confixus cruci
Agis supremos spiritus,
Fas nos salubri figere
Intenta ligno lumina.

Anguis veneno perfidi
Inflicta nobis vulnera
Pendentis è celsâ trabe
Sanabit aspectus Dei.

Hic nos Olympo parturis,
Hic Martyres formas tuos,
Hic ultimo sanctam fidem
Fundas amoris pignore.

Hinc cuncta terrarum, suo
Regnator ut sedens Throno
Utrinque protensæ manûs
Virtute divinâ trahis.

[ocr errors]

Nos ergo cælestis thronum Sinas adire gratiæ, Pedemque complexos crucis Tuo rigari sanguine.

Oh spes salutis unica!
Crux, vera mundi gloria,
Infixa semper hæreas
Imisque regnes cordibus.

Qui Filium tradit, Patri, Natoque sit laus Victimæ, Par sit tibi laus, qui sacram Succendis aram, Spiritus.

HYMNUS 66.

VEXILLA regis prodeunt,
Fulget crucis mysterium,
Quo carne carnis conditor
Suspensus est patibulo.

Confixa clavis viscera,
Tendens manus vestigia,
Redemptionis gratiâ
Hic immolata est hostia.

Quo vulneratus insuper
Mucrone diro lanceæ,
Ut nos lavaret crimine,
Manavit undâ et sanguine.

Oh crux ave, spes unica,
Hôc passionis tempore
Auge piis justitiam
Reisque dona veniam.
Te summa Deus Trinitas
Collaudat omnis Spiritus,
Quos per crucis mysterium
Salvas, rege per secula.

HYMNUS 67.

PROME vocem, mens, canoram,

Plange tristi carmine, Dic crucifixi dolores

Mortui dic vulnera, Innocens quæ sponte Christus

Pro reis fert victima.

Cæsus immiti furore

Nostra propter crimina,
Nos suo livore sanat,

Nos jacentes erigit :
Et fovet plagas tumentes

Et cruentas alligat.
Trans manus pedesque fixus,

Nostra rumpit vincula;
Totque fontes sunt salutis,

Quot fluit plagis cruor ; Et quibus clavis tenetur, Nos tenet fixos cruci.

Mortui pectus sacratum

Vulneratur lanceâ; Inde sanguis mistus unda

Fervidus prolabitur : Ad lavacrum præbet undam,

Ad coronas sanguinem.

:

Fac, Redemptor, hauriamus

His aquam de fontibus, Poculum sint ac medela,

Sint et olim præmium; Ut redemptus te per omne

Laudet orbis seculum.

HYMNUS 68.

ADESTE, Cælitum Chori,
Lætum canentes canticum,
Dum liber inter mortuos
Christus sepulcrum deserit.

Frustra sepulcro milites
Apponit insanus furor;
Frustra specûs gens perfida
Firmat sigillis ostia.

Inanis absistat metus :
Hinc nemo corpus auferet:
Sed vi reviviscet suâ
Qui sponte mortem pertulit.

« AnteriorContinuar »