Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

Qros in hostes, Saule, tendis,

Quo furore percitus? Immolare quid tot ardes

Innocentes victimas? Insequendo quem lacessis,

Senties mox vindicem.

Christus instat, impotentem

Cæcat, urget, dejicit : Ille cedit imperanti,

Seque totum subjicit, Insecutor ante Christi,

Præco Christum personat.

Ante plenus qui minarum

Præparabat vincula, Nunc tremens, nec jam rebellis,

Per manus deducitur: Qui lupus rapax furebat,

Nunc in agnum vertitur.

Dura, Christe, quam potenti

Corda versas dexterâ ! Qui tuum delere nomen

Vult tuorum sanguine, Universum mox per orbem

Ipse clarabit suo.

Sit suprema laus Parenti,

Qui creavit omnia : Filioque qui redemit

Morte nos volens suâ, Par et illi, cujus almo

Confovemur Spiritu.

HYMNUS 85.

PASTORE percusso, minas Spirabat et cædes lupus : Sparsumque vastabat gregem, Te, Christe, Saulus nesciens.

Et jam catenas stringere
Ferox parabat, jam cruces,
Sed Oh, repente sternitur,
Verboque perculsus ruit.

Ex hoste miles, ex lupo
Agnus, gregi se devovet:
Et raptor ipse nobili
Raptus triumpho ducitur.

Oh celsa cedrorum, Deus,
Qui voce vertis culmina,
Oh qui potenti subjicis
Mentes superbas gratiâ ;

Tu, Pastor, infensas tuo
Vires ovili contere :
Et nostra, si quid devium,
Ad te reflecte pectora.
tni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suæ
Lumen vocavit gloriæ.

HYMNUS 86.

SUPREME quales Arbiter
Tibi ministros eligis !
Tuas opes qui vilibus
Vasis amas committere.

Hæc nempe plena lumine
Tu vasa frangi præcipis :
Lux inde magna rumpitur,
Ceu, nube scissà, fulgurą.

Christum sonant: versæ ruunt
Arces superbæ Dæmonum :
Circùm tubis clangentibus,
Sic versa quondam menia.
Fac, Christe, cælestes tubæ
Somno graves nos excitent :
Accensa de te lumina
Pellant tenebras mentium.

Uni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suæ
Lumen vocavit gloriæ.

HYMNUS 87.

CELESTIS aulæ principes,
Sacri duces exercitûs,
Bissena mundi lumina,
Olim futuri judices;

Mersis gravi caligine
Per vos dies renascitur:
Quos vanus error luserat,
Illustrat alma veritas.

Non vi, nec armis militum,
Fandi nec ullis artibus,
Verbo sed irrisæ crucis
Christo rebelles subditis.
Vulgata terris omnibus
Per vos Dei mysteria :
Sic vestra terris omnibus
Præclara facta personant.

Uni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suæ
Lumen vocavit gloriæ.

HYMNUS 88.

QUEM misit in terras Deus,
Ut morte nos servet suâ,
Amoris hic fidos sui
Vos eligit vicarios.
Occisus agnus à lupis
Vos misit agnos ad lupos :
Mores ferinos exuunt,
Agni repente de lupis.
Quæ victimarum cædibus
Tellus madebat impiis,
Vestris eam sudoribus
Vestro piâstis sanguine.
Hộc rore facta pinguior
Quot illa fructus protulit!
Quæ, quanta surrexit seges!
Et ista nos seges sumus.
Quam si bonus respexeris,
Qui das rigatis crescere,
Frumenta nos cælestibus
Matura condes horreis.

Uni sit et trino Deo
Suprema laus, summum decus,
De nocte qui nos ad suæ
Lumen vocavit gloriæ.

« AnteriorContinuar »