Imágenes de páginas
PDF
EPUB

Hrwts 94.

Dry morte victor obrutâ
Ab inferis Christus redit,
Vos pangimus, diræ necis
Vitæque testes redditæ.
Vobis datum præ ceteris
Latus magistri cingere;
Vobis futuræ sedulus
Arcana credit gloriæ.
At ille privatim suæ
Dum nuntiat probrum necis,
Cur horret humanus nimis
Qui decipit sensus, amor?
Oportuit Christum pati,
Qui postea resurgeret:
Illinc homo verus patet,
Hinc se probat verè Deum.

Illos magister qui doces
Tu, Christe, tu nos erudi :
Si quid latet, tu detege,
Amare da quod jam patet.

Sit laus Patri, laus Filio, Qui nos, triumphatâ nece, Ad astra secum dux vocat ; Compar tibi laus, Spiritus.

HYMNUS 95.

NATUS parenti redditus
Non vos amicos deseret :
Sub imbre lapsum flammeo
Infundet in vos spiritum.
Hausto repleti numine,
Terras in omnes liberi
Christum tubis cælestibus
Christum Deum vulgabitis,

Non jam tenebit amplius
Formido mortis abditos :
Aperta non euntibus
Addent moras pericula.

Vos ante Reges fortiter
Spernetis armatas neces:
Hæc nempe pro Christo mori
Suprema vobis gloria.

Orate firma sit Fides,
Et certa se Spes erigat,
Illapsa vestris cordibus
Pellat timorem Caritas.

Sit laus Patri, laus Filio, Qui nos, triumphatâ nece, Ad astra secum dux vocat ; Compar tibi laus, Spiritus.

HYMNUS 96.

CHRISTE, qui sedes Olympo,

Par Deo Patri Deus, Quem tremiscunt intuendo

Puriores Spiritus, Da choris junctos supernis

Ore puro psallere.

Inter omnes fulguranti

Ense victor emicat,
Qui draconis insolentem

Contudit ferociam,
De polo trusit rebellem

In profunda Tartara.

Tu decore vincis omnes,

Alitum pulcherrime, Assides Deo propinquus, ,

Consili tu particeps; Astra claudis et recludis,

Nosque sistis Judici.

Te tremendo poscat æger

Mortis in luctamine, Advolantis efficacem

Sentiet præsentiam: Corporis vinclis solutum

Mox ad astra transferes.

Sit suprema laus Parenti,

Qui creavit omnia : Filioque qui redemit

Morte nos volens suâ; Par et illi, cujus almo

Confovemur halitu.

HYMNUS 97.

SPOUSA Christi, quæ per orbem

Militas, Ecclesia,
Prome cantus, et sacratos

Dic triumphos cælitum.

Hæc dies cunctus dicata

Mixta coeli gaudiis, Læta currat, et solemni,

Personet melodiâ.

Laureatum ducit agmen,

Natus ille Virgine, Morte qui suâ redemit,

Morte nos ab ultimâ.

Mox sequuntur Angelorum,

Administri Spiritus, Siderumque conditori

Mille laudes concinunt.

Principes sacri senatûs,

Orbis almi judices, Sedibus sedent sublimes,

Facta pendent omnium.

Prodigi vitæ, cruore

Purpurati Martyres, Auspicati morte vitam

Pace gaudent perpeti.

Turba sacra confidentum

Cum Levitis præsules, Seculi luxu rejecto

Perfruuntur gloriâ.

Omnibus sors hæc beata,

Gloriam Deo dare : Ter potentem confiteri,

Terque sanctum dicere.

Colites, Oh vos beati,

Quos Deus felicitat: Pace nostris diebus

Det Deus nos perfrui ;

Nos Deo cum sanctitate

Serviamus subditi : Gloriæ posthâc futuri

Quam tenetis, compotes.

« AnteriorContinuar »