integra atque omnibus numeris absoluta, ut nihil opus sit ulla alia revelatione, per Spiritum, aut lumen internum, enthusiasmum, afflatum cœlestem, colloquia angelica, ficta vel facta, ad nos in cognitione Dei, atque officio nostro, in hunc finem ut assequamur vitam æternam ad gloriam Dei, instruendum, tum incerta, periculosa, inutilia, minime necessaria ea omnia media ad cognoscendum Deum atque voluntatem ejus, ideoque rejicienda atque detestanda esse, quæ simulant fanatici, apparet. Jam vero perfectionem dictam Scripturarum probamus: 1. Ab earum Authore, Deo scilicet, a quo nihil imperfectum ullo modo, multo minus respectu finis, cui opus quodcunque destinat, procedere potest. A causa perfecta voluntaria, non nisi perfectum expectari debet. Deo enim voluntatem suam revelare volenti, nihil impedimento esse potuit, quo minus eam perfecte revelaret, quam vel quia non potuit, quod infinitæ ejus sapientiæ atque omnipotentiæ, vel quod non voluit, quod bonitati ac gratiæ ipsius minime convenit: perfectam ideo dedit voluntatis suæ revelationem: 2. A natura librorum sacræ Scripturæ? sunt autem libri veteris et novi Testamenti; ita diserte apostolus de libris vet. Testamenti. 2 Cor. iii. 14. έπì rý ảvayvúσei tñs Taλaias dianкnç. Novi Testamenti eadem est ratio versu 6. Jam vero omne Testamentum quamvis humanum sit, perfectum est. Ανθρώπου κεκυρωμένην διαθήκην οὐδεὶς ἀθετεῖ ἢ ἐπιδιαTáoσera nullus irritum facit, aut aliquid ei superaddit. 3. Ab expresso testimonio, Psal. xix. 8. 'Doctrina' seu 'lex Jehovæ integra,' i. e. ' perfecta.' 4. A materia; quæ est omne Dei consilium; nec quicquam dicens extra ea quæ prophetæ ac Moses prædixerunt: Acts xxvi. 22. 5. A fine, qui est fides, Joh. xx. 31. Hæc Scripta sunt ut credatis; Joh. xx. 31. Fides ex auditu; Rom. x. 17. àopáλna fidei; Luc. i. 4. Sapientia ad salutem. 2 Tim. iii. 15. 2 Pet. i. 19. Instructio perfecta ad bona opera: 2 Tim. iii. 16. Acquisitio vitæ æternæ: Joh. v. 39. xx. 31. Omni ideo respectu revelatio hæc est perfecta. Secundum nostrum argumentum, a perfecta operatione, seu effectu Scripturarum sumitur; quod sic se habet. Si Scriptura sacra, ea omnia efficiat, suo genere operationis ac efficacia, moralis scilicet, quæ per ullam revelationem vo luntatis divinæ effici possint, quo, debito ac sincero cultu Deum adoremus, et tandem ad salutem æternam pervenia mus, tum inania sunt alia ista principia, cognitionis Dei, de Tertium argumentum oritur ex iis locis ubi Spiritus san- Quartum argumentum nostrum ita se habet: si sæpis- lustria sunt testimonia huic assertioni fidem facientia, ut ad solem cœcutiat necesse est, qui iis assentire nolit: ex horum numero, sunt; Isa. viii. 19, 20. Quum enim edicunt vobis .consulite Pythones aut ariolos, qui pipiunt et qui mussitant. Legem et testimonium consulunto, annon loquuntur in sententiam illam cuicunque nulla est lucis scintilla.' 2 Tim. iii. 13—16, 2 Pet. i. 19. Atque ea etiam ubi verbi sacri certitudo, usum ecclesiæ quod attinet, verarum. revelationum et miraculosarum certitudini præfertur. Luc. xvi. 29. Joh. v. 47. 2 Thess. ii. 2. 2 Joh. ii. 5, 6. 10. Verum ergo posterius. Argumentum quintum : illud ad quod nunquam, nusquam a Deo mittimur, ut inde, seu ex eo discamus sui cognitionem, et voluntatis suæ, vel ut inde directionem in officio nostro sumamus, illud non potest esse, fidei, cognitionis, doctrinæ aut obedientiæ nostræ regula, canon, principium, aut, si ita loqui liceat, directorium: at vero ad lumen internum, seu Spiritum internum privatum, ad novas revelationes, ad enthusiasmos, somnia, visiones, nunquam, nusquam a Deo ablegamur; ergo, &c. Proferant fanatici, vel unum sacræ Scripturæ locum, vel ullum cœlitus demissum testimonium, quo ad eorum fidei et obedientiæ regulas, seu directiones, mittimur aut nos, aut ulli alii qui ad Deum accedere vellent, et causam non dicimus quin triumphent serio. Si autem de suo tantum loquantur, mendaces sunt; testimonium sibi gerunt, neque verum est eorum testimonium. Sexto. Ea omnia quæ examinari et probari debent, imo quæ nos ad sacram Scripturam tanquam ad Lydium lapidem examinare et probare jubemur, utrum vera sint, atque veritati divinæ consentanea, cum summa libertate, imo necessitate ea rejiciendi, si cum Scripturis sacris non conveniant, ea neque seorsim neque simul considerata, aut cultus Dei, aut fidei et `obedientiæ nostræ possunt esse regulæ aut directiones, neque propter se sunt credibilia: at vero prout ex testimoniis superius allatis apparet, omnes revelationes, visiones, spiritus, somnia, enthusiasmos, ita explorare, examinare, et probare jubemur; ergo neque sunt regulæ, neque per se fidem merentur: vid. 1 Cor. xiv. 21. 1 Thess. v. 21. 1 Joh. iv. 1. Enthusiasmorum omne genus incertitudo, septimum nobis suppeditat argumentum; quod omni modo, atque respectu est incertum, imo incertissimum et fallax, sive principium revelationis, sive res revelatas consideremus; ad illud tanquam ad : regulam et ducem in via vitæ, et cultu Dei attendere non debemus at ea est omnium enthusiasmorum conditio; de 'doctrina ipsa, seu rebus revelatis actum est argumento superiore: omnimodam autem incertitudinem, hisce enthusiasmis, respectu principii, seu ortus, ascribimus, ea persuasione freti. 1. A malitia hominum, qui sæpenumero scienter et volenter, ut cum Simone Mago, Muhammede aliisque nebulonibus Tivas μɛyáλove se ostentent, vel alias ob causas turpes et nefarias, fallacias aliis. tendentes, visiones, somnia, spirituales afflatus, revelationes, quibus incautos dolis irretiunt, prætendunt, cum nihil minus sint quam Seóπvevotol, vel ὑπὸ πνεύματος ἁγίου φερόμενοι. Ita olim fecerunt; Deut. iii. 1, 2. Jer. xiv. 14. xxiii. 21, 22. xxix. 31. Atque ita eos facturos esse prædixit servator noster; Matt. xxiv. 24. Atque ita etiamnum faciunt. Cum ergo experientia ipsa edocti sumus, hunc atque illuni, impostorem et seductorem fuisse inter eos qui lumen internum et revelationes jactitarunt, quis nobis fidem faciet, reliquos ad unum omnes ejusdem furfuris, istis meliores aut veraciores esse. 2. A præstigiis Satana; hospes est in omni religione, qui non intelligit, patrem hunc mendaciorum, a jactis mundi fundamentis, sub larva hac revelationum ac afflatus interni, rationes suas ita callide composuisse, ut homines in fraudem impelleret, et una secum in exitium traheret. Imo ob hanc præcipue causam, uti videatur, Deus verbum suum, prius ore traditum, scriptis concredere, ac sub sua tutela fidis librorum monumentis mandare voluit, ne dolis Satanæ per falsas visiones, fœdas ivyaorgiuvdíaç, oracula, revelationes, enthusiasmos implicitum, perpetuo in salebras incideret quod ei curæ erat, humanum genus. Vide 2 Cor. xi. 14. 1 Reg. xxii. 22. Zech. xiii. 2. Apoc. xvi. 13, 14. 2 Cor. ii. 11. 3. A contradictionibus quibus scatet spiritus enthusiasticus. Non enim tantum unusquisque, visionem, revelationem, afflatum habet, sed ita fœde et aperte inter se a spiritu immundo committuntur, ut vix duo eorum in eadem revelatione et doctrina conveniant: sed mire digladiantes, adversas et contrarias sententias quotidie venditant. Etiam in nomine Dei se aliquoties mutuo devovent et execrantur: itaque nihil certi ab iis expectare licet. 8. Doctrinas falsas, verbi Dei contrarias, hæreticas, perni ciosas, blasphemas, lumen internum, et revelationes laudantes, sæpenumero, imo nunquam non e tenebris in solem producunt fanatici. Quid fiet rogo istis doctrinis dæmoniorum? suntne recipiendæ ? ideo, ut mos geratur Satanæ, repudietur atque abjiciatur evangelium necesse est; sintne ipsæ reji ciendæ, ut procul omni dubio, summa detestatione diris addicendæ sunt, quid tum fiet de fide fanaticorum? Denique non levis est momenti, quod hisce principiis nixi, hos duces sequuti, regulam verbi scripti rejicientes, in mores pernitiosissimos, idololatrias nefarias, homicidia, scortationes, blasphemias, exitusque infœlices, quotidie, ubivis gentium impelluntur fanatici; satis exemplorum in multorum scriptis fide dignis, ubique prostat. Restat ut quæ causam suam pessimam sane agentes disceptant, atque contra sententiam nostram objiciunt, diluamus. Id porro fiet quam paucissimis. Sic ergo procedunt. Ob. 1. Qui ejusdem spiritus participes sunt cum iis qui verbum Dei olim locuti sunt, et illud scripserunt, iis non opus est verbo scripto, seu Scriptura, cum idem Spiritus eosdem effectus producat in omnibus in quibus est; ita ut illi omnes voluntatem Dei declarare valeant, non minus infallibiliter quam Scriptores JEÓTVEVOTOL: omnes vero fideles, eum spiritum habere, inde apparet, quod iis promissus sit; Joh. xvi. 7. Et omnes baptizati sunt in eundem Spiritum. Eorum ergo omnium respectu, Scriptura est inutilis, neque amplius ei adhærere debent. Resp. 1. Falsum est, eos sanctos Dei homines, qui aliquam partem verbius scripserunt, opus non habuisse, alias ea scripti consulere, ac mente noi partes ejusdem inde ediscere ex libris ;' Da sunt scripturas 10-12. L 2. B voluntatem s vi Spiritus pr sæpenumer phetiæ iis ejusdem s respectu e sunt, sed i |