Imágenes de páginas
PDF
EPUB

cendo tirerò avanti per farne quello giudicheranno meglio i mie' dotti e amorevoli amici. Il Signor Valerio Chimentelli è stato eletto da S. Altezza per Professore delle lettere Greche in Pisa, con grande espettazione del suo valore.

I Signori Frescobaldi, Coltellini, Francini, Galilei, et altri infiniti unitamente le inviano affettuosi saluti, ed io, come più d'ogn' altro obbligato, con ricordarle il desideri de' suoi comandi mi ratifico per sempre vivere.

Di V. S. Illma.

Firenze, xbre 1648.

Extra.-All' Illmo Signor e Pron Oss". Il Sigr.
Giovanni Miltoni, Londra.

No. IV.

Viro supra laudem

Jaño Miltonio suo salutem P. d.

Petrus Heim bachius.

Si citius constitisset nobis, te, Jane Miltoni, vir omni ex parte summe, mortalium coetui interesse adhuc, citius quoque Londinum reversus, nostrum amicissimum animum testatus fuissem. Ferebant enim te nostris nugis exemptum, patrio cœlo redonatum esse, terrisque sublimiorem quavis nostra despicere. Ad hoc regnum, ut non datur aditus, sic calamum meum satis ad tui similes scripturientem hactenus cohibere, ac reprimere debui. Ego certe qui non tam virtutes ipsas quam virtutum diversarum conjugium in te admi rabar, cum alia multa in te suspicio, tum quod gravitatis quam præ se fert dignissima viro facies, cum serenissima humanitate, charitatis cum prudentia, pietatis cum politica, politica cum immensa eruditione, sed, addo, generosi, nec minime timidi spiritus, etiam ubi juniores animos3 laberentur, cum solicito pacis amore, raram omnino, et præter fas sæculi mixturam feceris.

Hinc Deum veneror, tibi ut omnia ex voto, et animi sententia rursum eveniant, sed uno excepto. Nam tu qui. dem* saturus annis, plenus honoribus, iis etiam quos recusasti nihil ultra exoptas quam quietis præmium, ac justitiæ coro.

2 The great Galileo died at Arcetri, 9 Jan. 1642, aged seventy-eight; he is said to have been born at Pisa, the very day that M. Angelo died at Rome. The Galilei mentioned above was Vincenzo,' his natural son.

There is strong

evidence that he was the first to apply the pendule to the clock. He seems to have done so in 1649, while Huygens'

invention was of later date.

? Animi.

4 Satur.

nam, tuumque idem, quod olim Simeonis videtur votum. Demitte, Domine, nunc servum tuum in pace. Ast nostrum longe ad hoc alienissimum est, nempe ut D. T. O. M. te diutissime interesse rebus nostris literariis, ac præesse pàtiatur. Sic vale, doctissime Miltoni, longum et feliciter cum omnibus tuis, plurimum a nobis salutatus. Dabam postridie nonas Junii vulgaris Æræ Christianæ clɔ. loc. lxvi. Clivopoli ubi Electorali solio, vivimus ac consiliis. Iterum vale, et nos quod facis adamare persevera, ac. quam primum jucundissimo omnium responso bea.

S. P.

:

No. V.

Partim quia Morus in suo Scripto quædam tibi aspersit ex libro tuo de divortiis Anglico, vir nobilis et cl: partim quia multi curiose quæsiverunt de argumentis quibus opinionem adstruis tuam dedi cuidam tractulum illum totum in Hollandicum sermonem vertendum: cum desiderio, ut quanto ocius imprimatur. Nescius autem an quicquam in eo correctum vel additum velis; non potui quin hoc verbo te admoneam et de animo tuo, ut me certiorem facias, rogem.

[blocks in formation]

EXTRACT OF THE PASSAGES

IN THE CORRESPOndence of nic. HEINSIUS AND ISAAC VOSSIUS, WHERE MILTON IS MENTIONED.

(v. Burmanni Syllogen, vol. iii.)

P. 217. Jussus ille (Is. Vossius) Miltonianum scriptum, simul ac allatum in aulam esset, Salmasio sistere, quod invitus credo, fecerit. Quâ fronte exceptum sit, vellem simul monuisset amicissimus Wullenius, qui ejus rei certiorem

me fecit.

P. 259. Salmasius post acceptum Miltoni scriptum, fremit ac frendet, auctoremque ejus se cum toto parlamento perdi

VOL. I.

turum palam minatur. Sed illos primos impetus sufflam nabit credo, non nihil, respondendi molestia ac labor.

P. 267. Salmasius in Miltono defricando totus est, quem a me subornatum instigatumque palam prædicat, magnumque mihi ac patri malum hoc nomine minatur in apologia quan parat, nobis tribus simul insultaturus. Mira profecto est hæc hominis insania, quam impune tamen non fecit. Vidi freneticam ejus epistolam, qua existimationi nostræ, dira quævis portendit.

P. 270. Scribonii largi (i. e. Salmasii) atrox contra rempublicam Anglicanam scriptum, prælo Holmiensi jam commissum ferunt. Miser iste Senecio prorsus delirat ac insanit. Misit duas in hanc urbem nuper epistolas, rabiei sycophanticæ non inanes, quibus omne se virus in me conversurum minatur, quod Miltoni scriptum probari a me intelligat. Ego vero, et dixi, et dicam porro, malam a Miltono causam tam bene actam, quam regis infelicissimi causam pessimè egit Scribonius. Hanc meam libertatem si ferre non potest, rum. patur. Adulatoris a me partes, non est, quod exigat. Cum nescire non debeat quam me servilis obsequii clientem hactenus non sit expertus. Hoc etiam maligne et Salmasiane quod regibus non minus ac Miltonum me infensum fingit, cum publice jam bis testatus sum, quid de parricidio Angli cano senserim. Inter regicidas, si locum mihi dat, ut omni procul dubio daturus, videbis brevi pro meritis ornatum et depexum. Nihil neque senectuti ejus, neque valetudini adversæ parcam. Ita illum excipiam, ut parentem meum ille jamdudum excepit, pejus etiam, si potero.

P. 271. Salmasii in Miltonum invectivæ jam eduntur. Graswinchelius noster etiam regum causam suscepit defen

dendam contra eundem Miltonum.

P. 276. Ludimagistrum vocat Scribonius passim Miltonum, qui tamen et nobili loco natus, ut ferunt, qui hominem norunt, et in re lautâ constitutus, variis peregrinationibus, assiduisque studiis privatus ætatem, quam quadraginta annis grandiorem vix numerat, exegisse narratur. Donec a consilio status Anglici ad scribæ provinciam in isto collegio suscipiendam invitatus est. Virum esse miti, comique ingenio aiunt, quique illam non habuisse se causam profitetur, Scribonium acerbe insectandi, quam quod ille et viros e maximis celeberrimisque multis nihil benignius exceperit, et quod in universam Anglorum gentem, convitiis illis meis, quos tu nosti, aliquid reponeret, numquid ridiculu atrocissimis injurius valde fuerit. Si quis Anglorum ersibus tibi viderer si illum a Scribonio instigatum asseverarem ? P. 286. Miltoni liber Londını auctior, et augusta form

iteratur, ingens rumorum materia discessus eodem tempore Tou devá (Salmasii) Freinshemi, Boecleri, Moncheronis, exhaustas arcas alii, alii gentis ferunt invidiam.

P. 303. Prodiit et Clamor regii sanguinis,' sine auctoris nomine, quem tamen intelligo facile esse Morum qui etsi vult videri se causæ id dedisse, satis prodit, se potius id dedisse patrono hospiti, ut Miltono frigidam suffunderet in antecessum, dum alter mare, aut lacum criminum undique conductum parat.

P.305. Ethiops (A. Morus) Sociennus ejus triumphum egit, ut audio, in amici sui ædibus de subactis BritannisGazettæ certe Londiniensis fabellam narrant lepidissimam : palmam eam præreptam sibi dolet Alastor (Salmasius) quare simultates cum Æthiope nunc strenuas exercet, siquid famæ creditur.

P. 307. Clamorem regii sanguinis' ab Anglo scriptum nescio quo, sed a Moro editum intellexeram. Morum tamen parricidæ pro auctore ejus libri habent, ac egregie in Gazettis, ut vocant, Londinensibus defricarunt, tanquam confessa sit ab illo, Alastoris (Salmasii) pedisequa addito hoc epigram

mate

Galli exconcubitu gravidam te, Bontia, Mori

Quis bene moratam, morigeramque neget? Agnoscis in illo Ouweiani acuminis ineptias, quod Ulitius herus mecum communicavit, Alastoris (Salmasii) scriptum contra Anglos avide expecto; de meo enim tergo, quin illic comitia sint habenda nullus dubito. Sic promisit certe, cum Miltonum a me amatum persuaderi sibi passus sit.

P. 323. Magnus ille Pan (Salmasius) qui secundam Vossii ex Suecia fugam minabatur, mihi quoque mala multa, ac ipsi dominæ exitium, nisi nos a se abigerit, ut ex Moro intelligebas nuper, nunc ad plures abiit. Alii Spada, alii Aquisgrani in balneo mortuum ferunt. Trajecti ad Mosam sepultum certe constat. Nimirum qui armis tantopere delectabatur, inter arma sepeliri voluit. Hunc casum accidisse mihi non valde lugubrem fateor, non quod miros hominis edentulos timerem, sed quod tranquillitatem animi unice amem, quam ille mihi propriam ac perpetuam haud quaquam reliquisset. Erat etiam ea ætate, ut nihil solidi aut eruditi ab eo amplius sperari posset.

P.595. Liber Miltoni heri huc est allatus. Exemplar meum petiit a me regina. Ipse non nisi cursim dum perlustravi. Nihil tale ab Anglo expectaram, et certe nisi me fallit animus, placuit quoque, uno tantum excepto, incomparabili nostræ Dominæ. Dicit tamen Salmasius se perditurum auctorem cum toto parlamento.

P. 596. Miltoni apologiam pro parlamento suo, priori accepimus hebdomade. Legit istud scriptum incomparabilis nostra domina, et, nisi fallor, valde ei placuit. Certe et ingenium istius viri, et scribendi genus, multis præsentibus collaudavit. Salmasius jam sese ad respondendam accingit quamvis necdum a diuturno morbo convaluerit, ira tamen satis ei suppeditabit roboris et armorum.

P. 600. Virulentum Miltoni librum jamdudum ad vos perlatum confido, ejus editiones quinque jam hic vidimus. Belgicam etiam versionem, Gallicam nunc adornari ferunt.

P. 603. Ex Miltoniano libro unicum tantum exemplar Holmiam perlatum miror, cum tria uno eodemque tempore, fuisse missa sciam. Est hic liber in omnium hic manibus ob argumenti nobilitatem, et jam quatuor, præter Anglicanam, editiones vidimus, unam in quartâ ut vocant formă Gouda editum, tres in duodecima, quarum primam L. Elzevirius, secundam J. Jansenius, tertiam Trajentensis nescio quis edidit, quinta in octava formæ editis. Hagæ sub prolo sudat ut monet Elzevirius. Belgicam versionem video etiam cir cumferri, Gallicam expectari ferunt. Miltonus ille quis sit non satis constat. Vidi qui adfirmarint, infimo loco natum: eruditum tamen, et plebeiorum factione ad maximam dignitatem promotum. L. Elzevirius adfirmat, certo sibi constare hominem esse et nobili loco natum, et opulentum, a reipublicæ muniis negotiisque omnibus remotum, ac sibi in rure suo viventem. Refutavit Anglico sermone Iconem Basilicam, qui liber inter Parlamentarios maximo est in pretio. Poemata etiam Latina edidit, sed quæ in manus meas hactenus nen pervenerunt. Si certiora cognovero, faciam ut ex me intelligas.

P. 605. Valde quoque gratum erit, si porro significa veris, quis et qualis sit iste Miltonus, Iconoclastem si habeas, rogo ut transmittas.

P. 606. Salmasius situs est in meditatione operis contra Miltonum. Lepidum est, quod de Graswinchelio narras, male mulctabitur, Miltonum adtigerit.

P. 601. Gronovii adversam valetudinem

fero.

ægre

admodum

isto Molosso, Miltono dico, sese commiserit.-Ipse (SalAt vero plus ægrotat Graswinchelius, si cum Anglo masius) totus nunc est in confutando Scripto Miltoni, cui totidem reddit convitia nec patietur, ut a minore, vel hâc i

parte saperetur.

Miltono confutando, ægre fert Salmasius. Verum idem ex P. 621. Graswinchelio interdictum esse, ne pergat in animo gaudet librum Miltoni, Lutetiæ publice a carnifice esse combustum. Non opus, ut meum de hoc scripto interpo

« AnteriorContinuar »