Imágenes de páginas
PDF
EPUB

R

* Apologus de Ruftico & Hero.

Ufticus ex malo fapidiffima poma quotannis

Legit, & urbano lecta dedit Domino :
Hinc incredibili fructûs dulcedine captus
Malum ipfam in proprias tranftulit areolas.
Hactenus illa ferax, fed longo debilis ævo,
Mota folo affueto, protenùs aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, fpe lufus inani,
Damnavit celeres in fua damna manus.
Atque ait, heu quantò fatius fuit illa Coloni
(Parva licet) grato dona tuliffe animo!

Poffem ego avaritiam frænare, gulamque voracem:
Nunc periere mihi & fœtus & ipfe parens.

ELEGIARUM FINIS.

Added in the Edit. 1673e

10

SYLVARUM

SYLVARUM

P

Anno Etatis 16.

LIBER.

In obitum Procancellarii medici.

Arere fati difcite legibus,

Manufque Parcæ jam date fupplices, Qui pendulum telluris orbem

läpeti colitis nepotes.

Vos fi relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu moræ
Tentantur incafsùm dolique;

Per tenebras Stygis ire certum eft.

Si deftinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules

Neffi venenatus cruore
Emathiâ jacuiffet Oetâ.

Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidiffet occifum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Enfe Locro, Jove lacrymante.

[ocr errors][merged small][merged small]

* Dr. John Goslyn, Master of Caius college, and the King's Profeffor of phyfic, who died when he was a fecond time ViceChancellor in October 1626.

[ocr errors][merged small]

Si trifte fatum verba Hecateia

Fugare poffint, Telegoni parens "Vixiffet infamis, potentique

Ægiali foror ufa virgâ.
Numenque trinum fallere fi queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidiffet hastâ.

Læfiffet & nec te Philyreie
Sagitta echidna perlita fanguine,
Nec tela te fulmenque avitum
Cafe puer genitricis alvo.

Tuque O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,

Frondofa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis, Jam præfuiffes Palladio gregi Lætus, fuperftes, nec fine gloria, Nec puppe luftraffes Charontis.

Horribiles barathri receffus. At fila rupit Persephone tua Irata, cum te viderit artibus

20

25

30

35

Succoque pollenti tot atris

Faucibus eripuiffe mortis.

40

Colende Præfes, membra precor tua
Molli quiefcant cefpite, & ex tuo

Crefcant rofæ, calthæque bufto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium Æaci,

Subrideatque Ætnæa Proferpina,

Interque felices perennis

Elyfio fpatiere campo.

In quintum Novembris, Anno Ætatis 17.
AM pius extremâ veniens Iäcobus ab arcto
Teucrigenas populos, latéque patientia regna
Albionum tenuit, jamque inviolabile fœdus
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificufque novo felix divefque fedebat
In folio, occultique doli fecurus & hoftis :
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immenfum terrarum erraverat orbem,
Di umerans fceleris focios, vernafque fideles,
Participes regni poft funera moefta futuros;
Hic tempeftates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium ftruit inter amicos,
Armat & invictas in mutua vifcera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace,
Et quofcunque videt virtutis amantes,

puræ

Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inacceffum fceleri corrumpere pectus,
Infidiafque locat tacitas, caffefque latentes
Tendit, ut incautos rapiat, feu Cafpia tigris
Infequitur trepidam deferta per avia prædam
Nocte fub illuni, & fomno nictantibus aftris.
Talibus infestat populos Summanus & urbes
Cinctus cœruleæ fumanti turbine flammæ.

S3

5

10

15

20

Jamque

Jamque fluentifonis albentia rupibus arva
Apparent, & terra Deo dilecta marino,

Cui nomen dederat quondam Neptunia proles,
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem
Equore tranato furiali pofcere bello,
Ante expugnatæ crudelia fæcula Troja.

At fimul hanc opibusque & feftâ pace beatam
Afpicit, & pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem fufpiria rupit
Tartareos ignes & luridum olentia fulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove claufus in Ætna
Efflat tabifico monftrofus ab ore Tiphæus.
Ignefcunt oculi, ftridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cufpide cufpis
Atque pererrato folum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi fola rebellis,
Contemtrixque jugi, noftraque potentior arte.
illa tamen, mea fi quicquam tentamina poffunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus; & piceis liquido natat aëre pennis;
Quà volat, adverfi præcurfant agmine venti,
Denfantur nubes, & crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinofas velox fuperaverat Alpes,
Et tenet Aufoniæ fines, à parte finiftra
Nimbifer Appenninus erat, prifcique Sabini,
Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non
Te furtiva Tibris Thetidi videt ofcula dantem;
Hinc Mavortigenæ confiftit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam fera crepufcula lucem,

25

30

35

40

45

50

Cum

« AnteriorContinuar »