Imágenes de páginas
PDF
EPUB

MAN SUS.

Joannes Baptifta Manfus Marchio Villenfis, vir ingenii laude, tum litterarum ftudio, nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis eft. Ad quem Torquati Taffi dialogus extat de Amicitia fcriptus; erat enim Taffi amiciffimus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerufalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortefi
Rifplende il Manfo

Is authorem Neapoli commorantem fummâ benevolentiâ profecutus eft, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe difcederet, ut ne ingratum fe oftenderet, hoc carmen mifit.

H

EC quoque Manfe tuæ meditantur carmina laudi Pierides, tibi Manfe choro notiffime Phobi, Quandoquidem ille alium haud æquo eft dignatus hoPoft Galli cineres, & Mecænatis Hetrufci

[nore, Tu quoque, fi noftræ tantum valet aura Camœnæ, 5 Victrices hederas inter, laurofque fedebis.

Te pridem magno felix concordia Taffo
Junxit, & æternis infcripfit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit, ille tuum dici fe gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divûm prolixus amores ;

10

Mollis

15

20

Mollis & Aufonias ftupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Offa tibi foli, fupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,
Vidimus arridentem operofo ex ære poetam.
Nec fatis hoc vifum eft in utrumque, & nec pia ceffant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, & varia fub forte peractam
Defcribis vitam, morefque, & dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri,
Ergo ego te Cliùs & magni nomine Phœbi,
Manfe pater, jubeo longum falvere per ævum
Miffus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus afpernabere Mufam,
Quæ nuper gelidâ vix enutrita sub Arcto
Imprudens Italas aufa eft volitare per urbes.
Nos etiam in noftro modulantes flumine cygnos
Credimus obfcuras noctis fenfiffe per umbras,
Quà Thamefis late puris argenteus urnis
Oceani glaucos perfundit gurgite crines.
Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras.
Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phœbo, 35
Quà plaga fepteno mundi fulcata Trione
Brumalem patitur longâ fub nocte Boöten.

Nos etiam colimus Phœbum, nos munera Phobo
Flaventes fpicas, & lutea mala caniftris,

25

30

Halantemque crocum (perhibet nifi vana vetuftas) 40 Mifimus, & lecas Druidum de gente choreas.

(Gens Druides antiqua facris operata deorum

Heroüm laudes imitandaque gefta canebant)

Hinc quoties fefto cingunt altaria cansu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum flavicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens,

Claraque perpetui fuccrefcet fama Marini,

45

50

Tu quoque in ora frequens venies plaufumque virorum, Et parili carpes iter immortale volatu.

Dicetur tum fponte tuos habitaffe penates

Cynthius, & famulas veniffe ad limina Mufas:

55

At non fponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden fufceperat hofpes;
Tantùm ubi clamofos placuit vitare bubulcos,
Nobile manfueti ceffit Chironis in antrum,
Irriguos inter faltus frondofaque tecta
Pencïum prope rivum: ibi fæpe fub ilice nigrâ
Ad cytheræ ftrepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.

Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa fub imo
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec fentit folitas, immania pondera, fylvas,
Emotæque fuis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculofi carmine lynces,
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet
Nafcentem, & miti luftrarit lumine Phoebus,

60

65

70

Atlantifque

75

Atlantifque nepos; neque enim nifi charus ab ortu
Diis fuperis poterit magno faviffe poeta.
Hinc longæva tibi lento fub flore fenectus
Vernat, & Efonios lucratur vivida fufos,
Nondum deciduos fervans tibi frontis honores,
Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen.
O mihi fi mea fors talem concedat amicum
Phœbæos decoraffe viros qui tam bene nôrit,
Si quando indigenas revocabo in carmina reges,
Arturumque etiam fub terris bella moventem;
Aut dicam invictæ fociali fœdere menfæ
Magnanimos Heroas, & (O modo spiritus adfit)
Frangam Saxonicas Britonum fub Marte phalanges.
Tandem ubi non tacitæ permenfus tempora vitæ, 85
Annorumquæ fatur cineri fua jura relinquam,

Ille mihi lecto madidis aftaret ocellis,
Aftanti fat erit fi dicam fim tibi curæ;
Ille meos artus liventi morte folutos
Curaret parva componi molliter urna.
Forfitan & noftros ducat de marmore vultus,
Nectens aut Paphia myrti aut Parnaffide lauri
Fronde comas, at ego fecura pace quiefcam.
Tum quoque, fi qua fides, fi præmia certa bonorum,
Ipfe ego
calicolûm femotus in æthera divûm,
Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtus,
Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo
(Quantum fata finunt) & tota mente ferenùm
Ridens purpureo fuffundar lumine vultus,
Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

80

90

95

100

EPITAPHIUM DAMONIS.

ARGUMENTU M.

*

Thyrfis & Damon ejufdem viciniæ paftores, eadem ftudia fequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrfis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reverfus, & rem ita effe comperto, fe, fuamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem fub perfonâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffimifque cæteris virtutibus, dum viveret, juvenis egregius.

H

IMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin & Hylan,

Et plorata diu meminiftis fata Bionis)

:

Dicite Sicelicum Thamefina per oppida carmen
Quas mifer effudit voces, quæ murmura Thyrfis,
Et quibus affiduis exercuit antra querelis,
Fluminaque, fontefque vagos, nemorumque receffus,
Dum fibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca fola pererrans.
Et jam bis viridi furgebat culmus arista,

Et totidem flavas numerabant horrea meffes,

Ex

quo

fumma dies tulerat Damona fub umbras,

* comperiens Edit. Fenton.

5

10

Nec

« AnteriorContinuar »