Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[ocr errors]

JOANNI MILTONI

LONDINENSI,

Juveni patria, virtutibus eximio,

VIR O qui multa peregrinatione, studia cuncta orbis

terrarum loca perspexit, ut novus Ulyfies omnia • ubique ab omnibus apprehenderet :

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ fic re

vivifcunt, ut idiomata omnia fint in ejus laudibus infącunda; Et jure ea percallet; ut admirationes et plausus populorum ab propria sapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque fenfus ad admira

tionem commovent, et per ipfam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, fed * nustate vocem laudatoribus adimunt.

[ocr errors]

Cui in memoria totus orbis; in intellectu fapientia;

in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos cælestium fphærarum fonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium naturæ per quos

vaftitate, Edit. 1645.

Dei magnitudo describitur magistra philosophia tegenti antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrenti.

At cur nitor in arduum ?

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non fuffi

ciant, nec hominum ftupor in laudandis fatis est, leverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert Carolus Datus Patricius Florentinus,

.

Tanto homini fervus, tantæ virtutis amator.

E L E

I

E L E G I AR UM

LIBER PRIMU S.

[ocr errors]

Elegia prima ad CAROLUM DEODAT U M. TA TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabella,

Pertulit & voces nuncia charta tuas; Pertulit occiduâ Devæ Ceftrenfis ab orâ

Vergivium prono quà petit amne falum. Multùm crede juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quòdque mihi lepidum tellus longinqua fodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs refluâ quam Thamesis alluit undà,

Meque nec invitum patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor.
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles,

Quàm male Phæbicolis convenit ille locus ! Nec duri libet ufque minas perferre magistri 15

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiiffe penates,

Et vacuum curis otia rata fequi,
Non ego vel profugi nomen, forteive recuso,

Lætus & exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tuliffet
Ille Tomitano flebilis exul agro!

Non

[ocr errors]

Q 4

[ocr errors][merged small]

30

Non tunc Ionio quicquam ceffiffet Homero,

Neve foret victo laus tibi prima Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Mnfis, 25

Et totum rapiunt me mea vita libri.
Excipit hinc fessum finuosi

pompa theatri, Et vocat ad plausus garrula scena suos. Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut pofitâ casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato fuccurrit fervus amanti,

Et nafum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

35
Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat.
Sive cruentatum furiosa Tragoedia fceptrum

Quassat, & cffusis crinibus ora rotat,
Et dolet, & fpecto, juvat & fpectaffe dolendo,

Interdum & lacrymis dulcis amator incft :
Scu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, & abrupto flendus amore cadit,
Seu ferus è tenebris iterat Styga criminis ultor

Confcia funereo petora torre movens,
Seu mærct Pelopeia domus, feu nobilis Ili, 45

Aut luit inceltos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto femper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicinâ confitus ulmo,
Atque fuburbani nobilis umbra loci.

50
Sæpius hic blandas spirantia fidera flammas
Virgincos videas præteriiffe choros.

Ah

40

« AnteriorContinuar »