Imágenes de páginas
PDF
EPUB
[blocks in formation]

Joannes Baptista Mansus Marchio Villensis, vir inge

nii laude, tum litterarum ftudio, nec non & bellica virtute apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi dialogus extat de Amicitia scriptus; erat enim Tasli amicisfimus ; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poemate cui titulus Gerusalemme conquistata, lib. 20.

Fra cavalier magnanimi, è cortesi

Risplende il Manso Is authorem Neapoli commorantem summâ benevolen

tiâ prosecutus est, multaque ei detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hofpes ille antequam ab ea urbe discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoc carmen misit.

ÆC quoque Manse tuæ meditantur carmina laudi

Quandoquidem ille alium haud æquo eft dignatus ho-
Post Galli cineres, & Mæcenatis Hetrusci [nore,
Tu quoque, fi nostræ tantum valet aura Camænæ, 5
Victrices hederas inter, laurusque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, & æternis infcripsit nomina chartis.
Mox tibi dulciloquum non infcia Musa Marinum ·
Tradidit, ille tuuin dici se gaudet alumnum,
Dum canit Affyrios divům prolixus amores;

10

20

Mollis & Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi foli debita vates
Ofila tibi foli, fupremaque vota reliquit.
Nec manes pietas tua chara fefellit amici,

15
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec fatis hoc visum est in utrumque, & nec pia cessant
Officia in tumulo, cupis integros rapere Orco,
Quà potes, atque avidas Parcarum eludere leges :
Amborum genus, & varia sub forte peractam
Describis vitam, morefque, & dona Minervæ;
Æmulus illius Mycalen qui natus ad altam
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri,
Ergo ego te Cliûs & magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum falvere per ævum
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabere Mufam,
Quæ nuper gelidâ vix, enutrita sub Arcto
Imprudens Italas ausa est volitare

per

urbes. Nos etiam in nostro modulantes flumine cygnos Credimus obscuras noctis fenfiffe per umbras, Quà Thamesis late puris argenteus urnis Oceani ġlaucos perfundit gurgite crines. Quin & in has quondam pervenit Tityrus oras. Sed neque nos genus incultum, nec inutile Phobo, 35 Quà plaga septeno mundi sulcata Trione Brumalem patitur longâ sub nocte Boöten. Nos etiam colimus Phæbum, nos munera Phobo Flaventes fpicas, & lutea mala canistris, Halantemque crocum (perhibet nisi vana vetuftas) 40 Misimus, & lectas Druidum de gente choreas.

(Gens

30.

3

(Gens Druides antiqua facris operata deorum
Heroüm laudes imitandaque gesta canebant)
Hinc quoties fefto cingunt altaria cantu
Delo in herbosâ Graiæ de more puellæ

45
Carminibus lætis memorant Corinëida Loxo,
Fatidicamque Upin, cum favicomâ Hecaërge,
Nuda Caledonio variatas pectora fuco.
Fortunate fenex, ergo quacunque per orbem
Torquati decus, & nomen celebrabitur ingens, so
Claraque perpetui succrefcet fama Marini,
Tu quoque in ora frequens venies plausumque virorum,
Et parili carpes iter immortale volatu.
Dicetur tum fponte tuos habitaffe penates
Cynthius, & famulas veniffe ad limina Mufas :

55
At non sponte domum tamen idem, & regis adivit
Rura Pheretiadæ cælo fugitivus Apollo;
Ille licet magnum Alciden susceperat hospes;
Tantùm ubi clamosos placuit vitare bubulcos,
Nobile mansueti cessit Chironis in antrum,

60
Irriguos inter faltus frondosaque tecta
Peneïum prope rivum : ibi fæpe fub ilice nigra
Ad cytheræ strepitum blandâ prece victus amici
Exilii duros lenibat voce labores.
Tum neque ripa fuo, barathro nec fixa sub imo
Saxa ftetere loco, nutat Trachinia rupes,
Nec fentit solitas, immania pondera, sylvas,
Emotæque suis properant de collibus orni,
Mulcenturque novo maculosi carmine lynces.
Diis dilecte fenex, te Jupiter æquus oportet 70
Nascentem, & miti lustrarit lumine Phoebus,

Atlantisque

65

Atlantisque nepos; neque enim nisi charus ab ortu
Diis superis poterit magno

faviffe

poetæ. Hinc longæva tibi lento sub flore senectus Vernat, & Æfonios lucratur vivida fusos,

75 Nondum deciduos servans tibi frontis honores, Ingeniumque vigens, & adultum mentis acumen. O mihi fi mea fors talem concedat amicum Phæbæos decorasse viros qui tam bene nôrit, Si quando indigenas revocabo in carmina reges, so Arturumque etiam sub terris bella moventem; Aut dicam invictæ sociali fædere menfæ Magnanimos Heroas, & (O modo fpiritus adsit) Frangam Saxonicas Britonum sub.Marte phalanges. Tandem ubi non tacitæ permenfus tempora: vitæ, Annorumquæ satur cineri fua jura relinquam, Ille mihi lecto madidis altaret ocellis, Aftanti fat erit fi dicam sim tibi curæ ;Ille meos artus liventi morte folutos Çuraret parva.componi molliter urna..

90 Forsitan & noftros ducat de marmore vultus, Nectens aut Paphia myrti aut. Parnasside lauri Fronde comas, at ego fecura pace quiescam. Tum quoque,

fi

qua fides, fi.præmia certa bonorum, Ipfe ego cælicolûm femotus in æthera divům, 95 Quò labor & mens pura vehunt, atque ignea virtusy Secreti hæc aliqua mundi de parte videbo Quantum fata finunt) & tota mente serenùm, Ridens purpureo suffundar lumine vultus, Et fimul æthereo plaudam mihi lætus Olympo.

100

Ε Ρ Ι Τ Α.

EPITAPHIUM DAMONIS.

A RG VM E N T U M.

Thyrsis & Damon ejusdem viciniæ pastores, eadem

studia sequuti à pueritiâ amici erant, ut qui plurimum. Thyrsis animi causâ profectus peregrè de obitu Damonis nuncium accepit. Domum poftea reversus, & rem ita esse * comperto, se, suamque folitudinem hoc carmine deplorat. Damonis autem sub personâ hîc intelligitur Carolus Deodatus ex urbe Hetruriæ Luca paterno genere oriundus, cætera Anglus; ingenio, doctrinâ, clariffimisque cæteris virtu. tibus, dum viveret, juvenis egregius.

H & Hylan,

IMERIDES nymphæ (nam vos & Daphnin

Et plorata diu meministis fata Bionis)
Dicite Sicelicum Thamesina per oppida carmen :
Quas miser effudit voces, quæ murmura Thyrsis,
Et quibus afsiduis exercuit antra querelis,

5.
Fluminaque, fontesque vagos, nemorumque receffus,
Dum sibi præreptum queritur Damona, neque altam
Luctibus exemit noctem loca sola pererrans.
Et jam bis viridi surgebat culmus arista,
Et totidem flavas numerabant horrea messes,
Ex quo summa dies tulerat Damona sub umbras,

JO

* comperiens Edit. Fenton.

Nec

« AnteriorContinuar »