Imágenes de páginas
PDF
EPUB

20

Nec dum aderat Thyrsis; paftorem scilicet illum
Dulcis amor Musä Thusca retinebat in urbe.
Alt ubi mens explete domum, pecorisque relicti
Cura vocat, simul affuetâ feditque fub ulmo, IS
Tum verò amissum tum denique sentit amicum,
Cæpit & immensum fic exonerare dolorem.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Hei mihi! quæ terris, quæ dicam numina cælo,
Poftquam te immiti rapuerunt funere Damon !
Siccine nos linquis, tua sic fine nomine virtus
Ibit, & obfcuris numero sociabitur umbris ?
At non ille, animas virgâ qui dividit aureâ,
Ifta velit, dignumque tui te ducat in agmen,
Ignavumque procul pecus arceat onine filentum.

25
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Quicquid erit, certè nisi me lupus antè videbit,
Indeplorato non comminuere fepulchro,
Conftabitque tuus tibi honos, longumque vigebit
Inter pastores : Illi tibi vota fecundo
Solvere post Daphnin, poft Daphnin dicere laudes
Gaudebunt, dum rura Pales, dum Faunus amabit:
Si quid id eft, prifcamque fidem coluisse, piùmque,
Palladiásque artes, fociúmque habuisse canorum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. 35
Hæc tibi certa manent, tibi erunt hæc præmia Damon,
At mihi quid tandem fiet modò? quis mihi fidus
Härebit lateri comes, ut tu sæpe folebas
Frigoribus duris, & per loca feta pruinis,
Aut rapido sub fole, fiti morientibus herbis ?
Sive
opus

in
magnos
fuit eminùs ire leones,

Aut

[ocr errors]

30

40

3

Aut avidos terrere lupos præsepibus altis ;
Quis fando fopire diem, cantuque solebit ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Pectora cui credam ? quis me lenire docebit 45
Mordaces curas, quis longam fallere noctem
Dulcibus alloquiis, grato cùm sibilat igni
Molle pyrum, & nucibus strepitat focus, at malus auster
Miscet cuncta foris, & desuper intonat ulmo?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Aut æstate, dies medio dum vertitur axe,
Cum Pan æsculeâ fomnum capit abditus umbrâ,
Et repetunt sub aquis fibi nota fedilia nymphæ,
Paftoresque latent, stertit sub fepe colonus,
Quis mihi blanditiásque tuas, quis tum mihi risus, 55
Cecropiosque sales referet, cultosque lepores ?

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
At jam solus agros, jam pascua solus oberro,
Sicubi ramofa densantur vallibus umbræ,
Hic serum expecto, supra caput imber & Eurus 60
Triste fonant, fractæque agitata crepuscula sylvæ.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quam culta mihi priùs arva procacibus herbis
Involvuntur, & ipsa fitu seges alta fatiscit!
Innuba neglecto marcescit & uva racemo,
Nec myrteta juvant; ovium quoque tædet, at illæ
Mærent, inque suum convertunt ora magistrum.

Ite domụm impasti, domino jam non vacat, agni.
Tityrus ad corylos vocat, Alphisibæus ad ornos,
Ad salices Aegon, ad Aumina pulcher Amyntas, 70
Hic gelidi fontes, hîc illita gramina musco,
VOL. III.

U

Hic

65

85

Hîc Zephyri, hîc placidas interkrepit arbutus undas; Ifta canunt surdo, frutices ego nactus abibam.

Ite domuni impasti, domino jam non vacat, agni. Mopsus ad hæc, nam me redeuntem forte notârat, 75 (Et callebat avium linguas, & fidera Mopsus) Thyrfi quid hoc? dixit, quæ te coquit improbabilis ? Aut te perdit amor, aüt te malè fascinat aftrum, Saturni grave sæpe fuit paftoribus aftrum, Intimaque obliquo figit præcordia plumbo.

So Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Mirantur nymphæ, & quid te Thyrsu futurum eft? Quid tibi, vis? aiunt, non hæc folet effe juventæ Nubila frons, oculique truces, vultusque severi, Illa choros, lususque leves, & semper amorem Jure petit, bis ille miser qui ferus amavit.

Ite domum impasti, domino jam. non vacat, agni.Venit Hyas, Dryopéque, & filia Baucidis Ægle Docta modos, citharæque fciens, fed perdita fastu, Venit Idumanii Chloris vicina fuenti;

90 Nil me blanditiæ, nil me folantia verba, Nil me, fi quid adest, movet, aut fpes ulla futuri.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hei mihi quam fimiles ludunt per prata juvenci, Omnes unanimi fecum sibi lege sodales,

95 Nec magis hunc alio quisquam fecernit amicum De grege,

fi densi veniunt ad bula thoes,
Inque vicem hirsuti paribus junguntur onagri:
Lex eadem pelagi, deserto in littore Proteus
Agmina phocarum numerat, vilisque volucrum
Passer habet semper quicum fit, & omnia circum

Farra

100

105

IIO

Farra libens volitet, serò sua tecta revisens,
Quem fi sors letho objecit, sua milvus adunco
Fata tulit rostro, seu ftravit arundine fosfor,
Protinus ille alium focio petit inde volatu.
Nos durum genus, & diris exercita fatis
Gens homines aliena animis, & pectore discors,
Vix fibi quisque parem de millibus invenit unum,
Aut fi sors dederit tandem non aspera votis,
Illum inopina dies quâ non fperaveris horâ
Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni.
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivofam!
Ecquid crat tanti Romam vidisse fepultam, 115
(Quamvis illa foret, qualem dum viseret olim,
Tityrus ipse suas & oves & rura reliquit;)
Ut te tam dulci possem caruifle sodale,
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot sylvas, tot saxa tibi, fluviosque sonantes !
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram,
Et bene compositos placidè morientis ocellos,
Et dixise vale, nostri memor ibis ad astra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Quamquam etiam veftri nunquam meminifle pigebit, Pastores Thufci, Mufis operata juventus, Hic Charis, atque Lepos ; & Thuscus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe. O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni Murmúra, populcumque nemus, quà mollior herba, Carpere nunc violas, nunc summas carpere myrtus,

[ocr errors]

Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare ausus sum, nec puto multùm
Difplicui, nam funt & apud me munera vestra
Fiscellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ, 135
Quin & nostra suas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,

149 Dum folus teneros claudebam Cratibus hædos. Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat, Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon, Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus ! Et quæ tum facili fperabam mente futura

145 Arripui voto levis, & præsentia finxi, Heus bone numquid agis ? nisi te quid forte retardat, Imus ? & argutâ paulùm recubamus in umbrâ, Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caflibelauni ? Tu mihi percurres medicos, tua gramina, succos, 150 Helleborúmque, humiléfque crocos, foliúmque hya

cinthi, Quasque habet ista palus herbas, artesque medentům Ah pereant herbæ, pereant artesque medentûm, Gramina, postquam ipsi nil profecere magistro. Ipfe etiam, nam nescio quid mihi grande sonabat 155 Fistula, ab undecimâ jam lux est altera nocte, Et tum forte novis admôram labra cicutis, Disliluere tamen ruptâ compage, nec ultra Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim Turgidulus, tamen & referam,, vos cedite fylvæ. 160

« AnteriorContinuar »