Imágenes de páginas
PDF
EPUB

salutem operamini: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere, pro bona voluntate"): in aliorum autem cordibus severitate justi et occulti judicii sui non operatur hanc salutarem voluntatem, sed dimittit eos suo arbitrio; ut quia noluerunt credere, justa ultione damnentur. Et hoc quidem de illis dici potest, qui verbum Evangelii audierunt, sed duritia incredulitatis suæ recipere noluerunt. Quid vero dicendum est de tanta multitudine impiorum, qui fuerunt ab exordio mundi, usque ad adventum Christi? Et adhuc non negandi sunt esse in extremis partibus orbis terræ, ad quos nullus unquam prædicator accessit; nullum unquam verbum Dei audierunt: qui utique nullatenus potuerunt credere ei quem non audierunt, neque audire sine prædicante, neque prædicatorem recipere qui nullus ad eos missus est. Numquid et tales propterea damnabuntur, quia non crediderunt, qui nunquam audire potuerunt? Et tamen omnino damnabuntur pro aliis peccatis suis, et principaliter pro illo primo et originali peccato, in quo omnes peccaverunt. Quia non frustra scriptum est: "Effunde iram tuam in gentes quæ te non noverunt, et in regna quæ nomen tuum non invocaverunt." Et apostolus dicit; "Dantis vindictam in flammam ignis his qui non noverunt Dominum." Si quis et de talibus interroget, quid in eis egerit voluntas Dei, "qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire;" Quid respondebimus? Nonne homo cautus et pius magis eliget tacere, aut certe cum propheta et apostolo exclamare, "Judicia tua abyssus multa." Et," O' profundum divitiarum sapientiæ et scientiæ Dei: quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus!" De hoc ergo capitulo iste sit finis.

IV. CARISIACÆ SYNODI CAPITULUM.

Quod Christus pro omnibus hominibus passus sit.

"Christus Jesus Dominus noster, sicut nullus homo est,

P Psal. 79. ver. 6.

r 1 Timoth. cap. 2. ver. 4. tRom. cap. 11. ver. 33.

42 Thess. cap. 1. ver. 8.

s Psal. 36. ver. 7.

fuit, vel erit, cujus natura in illo assumpta non fuerit, ita nullus est, fuit, vel erit homo, pro quo passus non fuerit; licet non omnes passionis ejus mysterio redimantur. Quod vero omnes passionis ejus mysterio non redimuntur, non respicit ad magnitudinem et pretii copiositatem; sed ad infidelium, et ad non credentium ea fide, quæ per dilectionem operatur, respicit partem. Quia poculum" humanæ salutis, quod confectum est infirmitate nostra et virtute divina habet quidem in se ut omnibus prosit; sed si non bibitur, non medetur."

LUGDUNENSIS ECCLESIÆ CENSURA.

In hac nova et inusitata quæstione tres nobis quæstiones proponuntur.

I. Quod dicitur, quia "nullus homo est, fuit, vel erit, cujus natura in Christo assumpta non fuerit." De qua quæstione hoc nobis credendum et tenendum videtur: quia susceptio illa naturæ humanæ in Christo non fuit ex necessitate originis, sed ex potestate et gratia et misericordia et dignatione suscipientis. Quia ergo ista tam divina et tam singularis generatio hominis Christi non aliqua naturali necessitate, sed sola ejus potestate et gratia et misericordia facta est: sic per omnes generationes caro ejus descendit, sic ex eis veraciter natus verus homo factus est; ut quod ei placuit miserando et sanando ac redimendo inde assumeret, quod autem non placuit reprobaret. Ita in illo ineffabili incarnationis suæ mysterio electos suos, propter quos redimendos et justificandos ac salvandos advenerat, misericorditer suscepit; quos autem indignos illa misericordia et redemptione judicavit, alienos ab illa mirabili susceptione dereliquit. Agnoscamus ergo veraciter, quod illa humanæ naturæ in Christo susceptio, infideles hujus misericordiæ reliquit exsortes; et eis solis præstitit, ut habeant communem naturam cum Christo, qui assumentem recipiunt, et eo Spiritu sunt regenerati quo est ille progenitus. Cessetque ista super

"Prosper. respons. ad object. 1. Vincent.

vacuitas qua dicitur et definitur, quod nullus hominum fuit, est, vel erit, cujus naturam ille non susceperit.

II. Quod affirmatur, quod " nullus hominum fuit, est, vel erit, pro quo Christus passus non fuerit." De qua quæstione quid aliud respondere possumus, nisi ut primum ipsos qui hoc definierunt sedulo interrogemus, et admoneamus, ut vigilanter et fideliter pensare studeant; ne forte minus considerando quod dicendum erat, contra fidem et conscientiam suam talia dixerint et scripserint? Nam ut taceamus de his qui nunc sunt, vel adhuc usque ad finem sæculi futuri sunt, in quibus utique et Antichristus erit certe de illa innumerabili multitudine impiorum qui fuerunt ab initio mundi usque ad adventum Christi, et in sua impietate mortui in æternis pœnis sunt condemnati; nec ipsos qui hæc dixerunt credere putamus, quod pro eis in sua impietate mortuis, et æterno jam judicio condemnatis, Dominus passus esse credendus sit. Si enim pro eis passus esse creditur: cur non etiam pro diabolo et angelis ejus similiter passus esse credatur? Sicut ergo pro illis impiis et damnatis angelis nullatenus Dominus Jesus Christus dicendus est passus: ita pro istis impiis et damnatis hominibus absit omnino ut passus esse credatur. De his vero qui adhuc in infidelitate atque impietate detinentur, manifestum est, quod quicumque ex ipsis per Dei gratiam fuerint ad fidem conversi, et in Christo regenerati; etiam pro ipsis confitendum sit factum esse, quod pro omnibus fidelibus factum constat. De cæteris vero qui in ipsa infidelitate atque impietate sua perseverantes sunt perituri: si de Scripturæ sanctæ auctoritate, quod etiam pro talibus Dominus passus sit, certissimis et clarissimis testimoniis nobis demonstrare potuerunt boni viri, qui talia definierunt; dignum omnino est, ut credamus et nos. Si vero non potuerint, cessent contendere pro eo, quod non legunt. Pudeat eos definire quod nesciunt. Timeant statuere, quod nullum sanctorum patrum concilium, nullum ecclesiasticorum dogmatum decretum, hactenus inveniant statuisse. Quod etsi quid a sanctis et venerabilibus Ecclesiæ doctoribus vel scriptum vel dictum, unde hujuscemodi sensus occasio sumi posse videatur,

inveniunt: salva eorum debita reverentia, cohibeant se potius, et summittant se humiliter divinæ auctoritati; et rem tam obscuram, tamque inusitatam, divinæ reservent humiliter majestati.

III. Qua definitum est; quia sicut infideles non redimuntur mysterio sanguinis Christi, ita nec fideles redempti sunt, qui non habuerint "eam* fidem quæ per dilectionem operatur." De qua quæstione quid necesse est aliquid dicere? cum ex his quæ supra jam dicta sunt manifestissime ostendatur, omnibus infidelibus nullam esse redemptionem in Christo; et omnes fideles, qui fideliter accedunt ad fidem et gratiam regenerationis, ibi accipiant veram redemptionem, vel veram regenerationem: quia nec vere possunt regenerari, nisi eos et a potestate diaboli, et a servitute peccati, vere constat redimi: nec vere possunt redimi, nisi lavacro indulgentiæ expiati, et a reatu delicti, et a dominatu principis mundi efficiantur absoluti. Nisi quod hoc in ista definitione absurdissimum est, quod Dominus Jesus Christus etiam pro impiis in sua impietate pereuntibus dicatur passus; et fidelis quisque, fideliter baptismo ejus regeneratus, mysterio passionis ejus affirmetur non esse redemptus".

Atque hoc Lugdunensis Ecclesiæ judicium fuit, de quatuor istis Carisiacæ synodi capitulis; quæ a se scripta fuisse agnoscit Hincmarus in epistola ad Karolum regem apud Flodoardum libro tertio capite quindecimo.

* Gal. cap. 5. ver. 6.

y Vid. infra, fin. cap. 12.

CAP. VIII.

De epistolis variis post peractam synodum ab Hincmaro scriptis: et Remigii Lugdunensis responsione illi opposita.

PERACTA Synodo, scripsita Hincmarus (referente eodem Flodoardo) ad Rabanum Moguntinum archiepiscopum, de doctrina Gotteschalci, "et quid in eum fecerit, postquam in synodo hæreticus comprobatus fuerat, nec corrigi potuit: et quid ipse contra doctrinam ejus sentiat, damnationemque ipsius, quæve contra eumdem scripserit, huic discutienda direxit; quærens etiam, qualiter de Trinitatis fide ac prædestinatione (de utroque enim hoc capite Hincmarum Gotteschalco litem intendisse ostendimus) diversorum patrum sint intelligendæ sententiæ; in qua epistola asserit beatum Rabanum solum tunc temporis de discipulatu beati Alcuini relictum." Scripsit et Prudentio Trecensi sive Tricassino episcopo alteram epistolam. In qua, conquestus quod ipsi"præsentiam suam subtrahat," significat "se ab eo consilium quærere velle de statu et compressione Gotteschalci: intimans quid de ipso actum vel judicatum fuerit in synodo, quo eum reclusum tenebat judicio, et quia multis modis eum converti tentaverit, et de moribus ac superbia ipsius; et si in cœna Domini, vel in Pascha, debeat illum admittere ad audiendum sacrum officium, vel accipiendam communionem. Et quid sibi videatur de sententia Ezechielis prophetæ, qua dicitur: In quacunque die ceciderit justus, omnes justitiæ ejus in oblivione tradentur: et quacunque die peccator conversus fuerit, omnes iniquitates ejus tradentur oblivioni."

Scripsit et Amolo Lugdunensi archiepiscopo," de Got

a Ex Flodoard. lib. 3. cap. 21.

b Ezech. cap. 18. ver. 24.

« AnteriorContinuar »